56 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[E.] CARTAE DE REBUS SANCTI ALBINI QUE SUNT ANDECAVIS.
XXXII. (E. 1. )
1060-10811.
NOTICE D'UN ÉCHANGE DE VIGNES SISES AUX ARÈNES,
ENTRE RAINBAUD,
NEVEU DE CADILON, ET SAINT-AUBIN.
Carta de vineis quas scambiavit Rainbaldus, nepos Cadilonis,
cum monachis Sancti Albini apud Arenas.
[14] Certum sit omnibus Ecclesie fidelibus quod Rainbaldus clericus, nepos Cadilonis de Blatono, scamhiavit tres quarterios vinee apud Andecavis prope Arenas, quietos ab omni consuetudine et censia et decima, cum monachis Sancti Albini, auctorizante supradicto Cadilone et filiis ejus Radulfo et Petro, de quorum casamento erant et pro illis accepit ipse Rainbaldus tres quarterios melioris vinee in clauso Andree Perarii similiter quietos. Hujus rei testes sunt: Johannes Restivus, qui illos tres quarterios mensuravit, Mauricius de Camaziaco, Gaufridus Lunellus. De monachis: Warnerius prior, Gaufridus Haherius, Beringerius vinarius et monachus.
XXXIII. (E. 2.)
993, octobre.
ACTE CONSTATANT LA MISE EN MAINFERME POUR TROIS GÉNÉRATIONS
D'UN
ARPENT DE TERRE APPARTENANT A SAINT-AUBIN.
Carta de terra quam Rainaldus, abbas Sancti Albini, concessit
Frotgerio et duobus successoribus ejus Andecavis.
In Dei nomine, ego Rainaldus, abbas monasterii Sancti Albini. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei Ecclesie quia postu
ANGERS 57
lavit nos quidam homo nomine Frotgerius ut ei et duobus successoribus suis arpennum unum inter domum et vineam ad censum concederemus, quod et fecimus. Est autem ipsa vinea vel domus sita in claustrum jam prefati Sancti Albini. Ea autem fecimus ratione, ut annis singulis festivitate Sancti Albini, que est prima die kalendas marcii, in censum persolvant denarios sex. Terminatur omnibus partibus ipsa terra. Si vero de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, licentiam habeant legaliter emendandi et suam terram non perdant, sed latiant ex ea quicquid voluerint, sicut mos est ipsius pagi, salvo jure ecclesiastico. Hanc autem cartam ut firmior sit veriorque credatur, manu propria manibusque fratrum nostrorum roborari decrevimus. Actum monasterium Sancti Albini publice. [Chi-rho.] Rainaldo abbati, huic manui firme hortantibus fratribus. S. Heriberti decani monachi. S. Bydilonis monachi. S. Haimerici monachi. S. Lanberti monachi. S. Randulfi monachi. S. Hervei monachi. S. Hilduini monachi. S. Otberti monachi. S. Hugonis monachi. S. Rainoldi monachi. S. Hisgerii monachi. S. Gauslini monachi. S. Huberti monachi. S. Hildegarii monachi. S. Hotberti monachi. Data mense octobrio, anno VII regnante Hugone rege. Guaniloni, qui hanc scripsit vice Hunberti scriptoris.
XXXIV. (E. Y.)
976, septembre, Angers.
NOTICE DE L'ACHAT PAR L'ABBÉ AUBERT D'UN ARPENT DE TERRE,
CHARGÉ
D'UN CENS ANNUEL DE DOUZE DENIERS, ET SITUÉ DANS LA VILLE
D'ANGERS.
Carta de terra quam comparavit Albertus, abbas Sancti Albini,
ab Archinulfo ad hospites suscipiendos.
[Chi-rho.] Cum obtineatur mos apud homines universis regionibus legaliter terras vendere vel emere, idcirco pateat cunctis devote famulantibus catholice Dei ecclesie, quoniam abbas loci Sancti
58 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Albini Albertus cumparavit terram cum vinea intus sita, arpenni unius ex beneficio scilicet domni Gaufridi comitis, quam idem ipse venerabilis comes concesserat Hilgerio cuidam militi suo iu beneficio, ipseque iterum tradiderat in simili beneficio Archinulfo vasallo suo, de quo ipse supradictus abbas comparavit ipsam terram cum vinea per consensum jam dicto seniori suo Hilgerio, pretio videlicet duarum librarum. Et hoc pacto prelibatus abbas ab eis emere ipsam terram cum vinea adjacenti studuit, ut burgum ibi construeret permanentem omni tempore. Est autem ipsa terra cum apendenti vinea prope muros Andecavensis civitatis. Terminatur itaque de tribus partibus via publica, quarta parte claustra Sancti Lizinii. Et ut certa ratio tenenda sit ipsa terra apud abbatem ipsius loci Sancti Albini et monachos eternaliter, dabunt in censum omni anno missa Sancti Albini, que est kalendas marcii, denarios duodecim Archinulfo videlicet sive successori suo qui illud beneficium post eum tenuerit. Nam nobilis comes supradicte civitatis Gaufridus, pro anime sue remedio et parentum suorum necnon ob amorem ipsius loci, concessit auctoritate sua perpetualiter permanere ut nullam dominationem hospitalitatis ab ullo homine habeatur ibi nec vicecomitis nec cujuslibet vicarii, sed sicut in aliis monasteriis ad hospitalitatem hominum advenientium habeat ipse abbas et monachi Sancti Albini per cuncta secula. Signum Gaufridi [cross] comitis. Signum Gaufridi. Signum Hugonis Cenomannici comitis. Signum Erchenulfi. Signum Fulconi filio ejus. Signum Gausleni cujus benefitium est. Signum Rainaldi vicecomitis. Signum Frotmundi. Signum Rodulfi. Signum Eudoni. Signum Aszoni. Signum Suthardi. Signum item Gausleni. Signum Herneisi. Signum Hugoni. Data in mense septembro in civitate Andecava publice, anno XXmo II regnante Hlothario rege. Adhelelinus sacerdos subscripsit ad vicem Hildemanni.
ANGERS 59
XXXV. (E. 4.)
1027-1038.
NOTICE DE LA REMISE FAITE A SAINT-AUBIN DES DOUZE DENIERS DE CENS
DUS PAR LA TERRE ACHETÉE PAR L'ABBÉ AUBERT.
Carta de censu perdonato ejusdem terre comparate ad
suscipiendos hospites1.
Notum sit omnibus catholice matris Ecclesie filiis quod terram quam beate memorio abbas c?nobii Sancti Albini Albertus a quodam vasallo, nomine Archinulfo, sub censu comparaverat, abbates ipsius successores et monachi ejusdem monasterii, eodem censu per singulos annos reddito, usque ad tempora domni abbatis Primoldi tenuerunt. Erat autem census qui pro eadem terra solvebatur duodecim denariorum. Isdem vero supradictus abbas Primoldus ab Alberico nobili viro cui idem census reddebatur impetravit ut eundem censum pro redemptione anime sue et uxoris sue Arenburgis atque filiorum suorum Drogonis et Gerorii Sancto Albino donaret. Pro hac autem donatione abbas supradictus omnisque congregatio in benefacto loci eum cum uxore et filiis susceperat. Et ut hec donatio firma in perpetuum perduraret, Fulconis comitis et filii Gaufridi atque uxoris Hildiardis auctoritate roborata est. Signum [cross] Fulconis comitis. Signum Gaufridi, filii ejus.
XXXVI. (E. 5.)
924, 13 août, Angers.
CHARTE PAR LAQUELLE FULCULFUS ET EUPHRASIE, SA FEMME, ABANDONNENT
A SAINT AUBIN LEUR ALLEU D'ANGERS.
Carta de alodo quem dedit Fulculfus Sancto Albino infra burgum
Andecavinum in loco cui dicitur Rogus.
[Chi-rho.] Dum unusquisque homo in hoc seculo consistit et ad intelligibilem pervenit etatem, tractare debet de futuro die inditu ut,
60 CAHTULAIRE DE SAINT-AUBIN
quando venerit ad transitum, Dominum habeat retributorem, ipso Domino dicente: "Facite vobis amicos de manmona iniquitatis ut, cum defeceritis, recipiant vos in eterna tabernacula." De tanta igitur misericordia et pietate Domini conasus, ego quidem, in Dei nomine, Fulculfus et conjux mea Eufrasia convenit nobis, pro Dei amore vel pro animas nostras seu patrum nostrorum vel matrum nostrarum atque fratribus meis sive parentum nostrorum, ut ad basilica Sancti Albini ubi ipse preciosus domnus confessor Albinus in corpore requiescit, qui est constructa prope muros Andecavis civitate, ubi venerabilis vir Fulco abba preesse videtur, ut aliquid de res nostras quem ex alode parentum nostrorum nobis legibus obvenit ut ad ipsa basilica supra nominata ad stipendia fratrum delegare deberemus, quod ita et fecimus. Hoc est alodus noster infra burgum Andecavensium non longe a muro prescripto quem Abbo, consanguineus meus, post obitum suum michi dereliquid. Circumcingit vero de una parte terra Sancti Mauricii, de alia vero parte terra Sancti Martini, de tertia autem parte terra de comitatu ipsius civitatis, quarta vero parte alodus. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus fuerit, aut ego ipse aut ullus de propinquis heredibus meis seu qualibet opposita vel intromissa persona, qui contra hanc donationem venire aut eam infringere conaverit, iramque Dei et omnium offensionem sanctorum adquirat. Insuper cui litem intulerit sociante fisco centum solidos multa conponat et sua repetitio nullum obtineat effectum, sed hec manufirma, firma et stabilis permaneat omni tempore, constipulatione subnixa. Actum Andecavis civitate, idus Augusti, anno secundo regnante Radulfo rege. Signum [cross] Fulculfo, qui hanc manufarmam fieri rogavit vel adfirmavit. Signum Fulconi abbatis atque vicecomitis. Signum Alvei. Signum Widdoni. Signum Letgaudi prepositi. Signum item Fulconi. Signum Sieberti. Signum Permengi. Signum Durandi [ 15 ] vicarii. Signum Adhalardi. Signum
ANGERS 61
Norberti. Signum Warini. Signum Hervei. Signum Heldemanni. Signum Statranni. Signum Rainoldi. Berno scripsit. In Dei nomine amen.
XXXVII. (E. 6.)
996.
CHARTE PAR LAQUELLE UN NOMMÉ ROBERT, DE RETOUR DES LIEUX
SAINTS,
AYANT, SUR LES CONSEILS DES ABBÉS GONTIER ET RENAUD, FAIT
BATIR
LA CHAPELLE DE SAINT-MICHEL DANS L'INTÉRIEUR DE L'ABBAYE,
LUI
ASSIGNE COMME PROPRIÉTÉ SIX ARPENTS DE VIGNE.
Carta Rotberti de constructione capelle Sancti Michaelis et de
vineis ejusdem capelle donatis1.
[Chi-rho.] Anno ab incarnationis Domini nostri Jhesu Christi DCCCC XCVI. Benedictus Deus et dominus noster Jhesus Christus in Spiritu Sancto qui non eligit gentem, sed mentem, et in omni gente qui timet eum et operatur justitiam acceptus est illi. Cujus amore effectus et inspiratione commotus, ego quidem Rotbertus et de sepulcrum Domini revertans et mecum aliquid Domino volente asportans. Idcirco noverit omnis Christiana religio qualiter ego supradictus Rotbertus adii ad consilium domni Gunterii abbatis atque senioris mei abbatis Rainaldi, deprecans qualiter unam basilicam in honore sancti Michaelis et sanctum sepulcrum Domini edificare cupiens. Quorum eorum consiliis consentiens et ecclesiam extruens pro remedium anime mee et patris et matris mee ad ipsam capellam de rebus aliquid condonans. Est autem sita ipsa ecclesia infra claustra Sancti Albini. Dono ad supradictam ecclesiam arpennos sex de bona vinea tali tenore ut, quamdiu ego superstes advixero, teneam atque possideam; post obitum meum ad locum supranominatum et ad locum Sancti Albini cum omni melioratu veniet. Si quis vero hoc scriptum calumpniare voluerit, iram Dei omnipotentis et omnium sanctorum ejus incurrat, simili quoque morte
62 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
dampnetur quia supradicta ecclesia easdem vineas tulerit et nulli unquam homine dederit, cum Datan et Abiran dampnatus sit. Isti sex aripenni supra Dominati: Ad proelium Sancti Albini, duo. Prisciniaco, unum et dimidium. Post obitum uxoris sue, aripendum. Darsit, dimidium arpent de Carpentario. Pelucrat, unum arpent.
XXXVIII. (E. 7.)
966-973.
CHARTE PAR LAQUELLE GUY, FRÈRE DE GEOFFROY GRISEGONELLE,
ABBÉ DE
CORMERY, DE VILLELOIN, DE FERRIÈRE ET DE SAINT-AUBIN, FAIT
AMENDE
HONORABLE POUR CE QUE SON ADMINISTRATION AVAIT EU DE MALHEUREUX
POUR SAINT-AUBIN ET REND A L'ABBAYE LA TERRE QU'IL LUI AVAIT
ENLEVÉE.
(Archives de Maine-et-Loire, H. 100, f. 74. pancarte du XIe
siècle.)
Carta Widdoni abbatis de restitutione rerum quas injuste
abstulerat Sancto Albino1.
Ego, in Dei nomine, Widdo abbas ex monasterio Sancti Pauli Cormaricense seu ex monasterio Sancti Salvatoris Villa Lupe sub ejus patrocinio degente, necnon ex monasterio Sancti Petri Ferrariensi atque ex monasterio Sancti Albini Andecavensi, notum fore cupio omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris qualiter locis in meo regimine consistentibus omni affectione atque conamine consulere velim. Ego siquidem quondam bonis omnibus affluens, prosperitatibus seculi fulgens, cuncta postponens, tyrocinio Christi me mancipavi, monasticum scilicet sumens onus. Sed secularibus prepeditus negotiis, insuper inimici temptationibus instigatus multimodis, susceptum monasticum ordinem non ut decebat actenus custodivi, sed plurimis interlabentibus culpis prevaricavi; denique loca in meo regimine consistentia quos debueram bona pro posse augendo ad meliora provehi, plurima inde subtrahens sivi ad ima relabi.
ANGERS 63
Nunc vero penitudine ductus quod minus peregi supplere cupio. Hortante quoque Widone1 episcopo, avunculo meo, necnon domni abbatis Hycmari inpulsu, quin potius divino instinctu terram quam de his locis per nefas substuli benigno animo illis reddo. Fecique hanc scriptionem ut si quispiam aliquid illicite tenet quod ego ei maligno depravatus consilio contuli, jam non audeat retinere. Hoc quoque scriptum fratri meo Gauzfredo, Andecavorum comiti, direxi, qui gratanti animo et eam manu propria firmavit, fideliumque quoque suorum manibus roborandam esse decrevit. [Chi-rho.] Signum domniWiddonis abbdtis, qui hanc editionem fieri jussit. S. Widdonis episcopi. S. domni Hynmari abbatis. S. Nefingi episcopi. Frater Widdo manu propria firmavit. [cross] Gauzfredi comitis. S. Marcoardi. S. Raynoldi. S. Warini. S. Widdoni. S. Gauzoni. S. Odonis. S. Odolgerii. S. Griferii. S. Burchardi. S. Ernegisi. S. Frotmundi. S. Gadelonii. S. Hilgerii. S. Hethoni. S. Rohaudi. S. Adhelardi. S. Hugonis. S. Walterii. S. Ursi. S. Suthardi. S. Odonis. Item Marchoardi. S. Richardi. S. Elynanni. S. Gauzberti.
XXXIX. (E. 8.)
S. d.
CHARTE PAR LAQUELLE GONTIER, SA FEMME ET SON FILS FONT DON A
SAINT-AUBIN D'UNE VIGNE SITUÉE AUX ARÈNES.
Carta de vinea quam Gunterius miles donavit ad censum Sancto
Albino apud Arenas.
[Alpha/Chi-rho/Omega]. In nomine Dei summi ac salvatoris nostri Jhesu Christi, ego Gunterius, miles, et uxor mea, Hindesildis, necnon et filius noster, nomine Gislebertus, donamus atque tradimus vineam ex possessione nostra arpennum unum, que sita est prope civitate Andecavensi, in locum qui dicitur ad Harenas, ad locum Sancti Albini, ob remedium anime mee et jam dicte uxoris mee et filio jam nominato. Habet autem predicta vinea terminationes ex duabus partibus
64 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
terra ipsius potestatis, tercio vero latere terra Sancti Martini, quarta etenim parte via publica. Ex his autem terminationibus tradimus atque transfundimus jam dicti loci Sancti Albini et rectores ipsius loci in perpetualiter ad possidendum. Ea vero fecimus rabone ut annis singulis missa sancti Mauricii, que est X kalendas octobris, de censu solvant monachi Sancti Albini illius persone cujus beneficium videntur possidere denarios quatuor. Quod si etiam de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, licentiam habeant legaliter emendandi aut in duplum solvendi, et jam dictam vineam locus Sancti Albini non perdat dumdiu Deus omnipotens ecclesiam suam durare voluerit, sed habeant rectores loci illius licentiam venundandi aut donandi et facere ex ea quicquid facere voluerint, sicut mos est ipsius pagi. Si quis autem fuerit qui contra donationem istam venire conaverit aut infringere voluerit, refutatus et confusus abscedat et quod repetit non optineat, sed donatio ista firma et stabilis per stipulatione subnixa. Actum Andecava civivate reipublice. Signum Gunterii, militis, et uxoris ejus Hildesindis, et filio eorum, Gisleberto, qui hanc donationem fieri jusserunt et firmare rogaverunt.
XL. (E. 9.)
910, 8 août.
CHARTE PAR LAQUELLE L'ABBÉ AUBERT DONNE EN MAINFERME, LIMITÉE
A
DEUX GÉNERATIONS, DIVERS BIENS DE L'ABBAYE.
Carta de terris et pratis que Albertus, abbas Sancti Albini,
concessit ad censum Constantio et fratri ejus Walterio.
[Chi-rho.] In Dei nomine, Albertus, abbas ex monasterio Sancti Albini. Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quia postulavit nos quidam homo, nomine Constantius, et frater ejus Walterius et unus heres eorum, ut eis aliquid ad censum concederemus, quod et fecimus. Hoc est arpennum dimidium et perticas tredecim in suburbio civitatis Andecavis, ante valvas ipsius predicti sancti, et in alio loco in eodem pago Andecavo, scilicet fossam unam ad
ANGERS 65
confugium in villa que vocatur Mons Samarenda et arpennos duodecim de terra arabili ad construendum. Terminatur ex una parte terra sancti Martini, ex altera Sancte Marie, tercia Sancti Dionisii, quarta alodo Roho. Et in pago Pictavo arpennum unum de prato in prato rotundo in villa que vocatur Triziacus, et in eadem villa arpennos duos de terra ad pratum faciendum. Ea autem hoc fecimus ratione ut singulis annis in censum persolvant solidos quinque et denarios duos ad festivitatem Sancti Albini que est kalendas martii. Si vero de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, licentiam habeant legaliter emendandi et ipsam terram non perdant, sed faciant ex ea quecumque voluerint sicut mos est ipsius pagi, salvo jure ecclesiastico. Hanc autem cartam ut firmior veriorque credatur, manu propria manibusque fratrum nostrorum roborari decrevimus. Actum monasterio Sancti Albini publice. [Chi-rho.] Albertus abbas [16] huic manuifirme. S. Gerlo monachus. S. Girardus monachus. S. Rostannus monachus. S. Arbertus monachus. S. Vivalis monachus. S. Gunterius monachus. S. Berno monachus. S. Constantinus monachus. S. Albuinus monachus. S. Rotbertus monachus. S. Ungerius monachus. S. Aldevertus monachus. Data die octavo mensis augusti, regnante Lothario serenissimo rege anno XVI. Bertinus, monachus Sancti Albini, cancellarius, scripsit atque subscripsit.
XLI. (E. 10.)
Avant 10951.
CHIROGRAPHE PASSÉ ENTRE LE CHANOINE GERBERT ET SAINT AUBIN
AFIN
D'ASSURER LA RÉCEPTION D'UN ENFANT DANS L'ABBAYE.
Cyrographum Girberti de rebus quas donavit Sancto Albino
quando effectus est monachus ipse et filius suus.
Hanc convenientiam habuerunt adinvicem monachi Sancti
66 CARTULAIRE DE SAlNT-AUBlN
Albini et Girbertus, canonicus Sancti Magnobodi. Cum longa experientia considerando probasset Girbertus clericalem licentiam vere salutis iter clericis impedire multis modis, certiorem viam monastice discipline diu affectando quesivit, tandem a monachis Sancti Albini per misericordiam gratis in illorum monasterio recipi in monachum; et quia unum tantum puerulum non minimum diligebat, quem quoquo modo tamen ipse genuerat, pro illo etiam obnixe deprecabat ut ubi aptus per etatem, parvulus enim adhuc erat, ad suscipiendum in monasterio esset, per eandem misericordiam ab eisdem monachis reciperetur. Monachi autem et Girbertum gratanter suscipiunt et pro ejus amore puerum oportuno tempore se suscipere fiducialiter promittunt. Girbertus vero pro illo puero triginta libras denariorum monachis illo reconpensat et de duobus arpennis bonarum vinearum, cum vasis earum vindemie colligende sufficientibus et uno bancho apud portam Andecavinam, duodecim solidos census quotannis solvente, monachis in illorum capitulo coram testibus donum facit et de ipsis edificamentis monachos investit, ea tamen conditione ut Ingeloia, soror Girberti, puerum in monasterio Sancti Albini a Girberto patre oblatum per commendationem monachorum ab bac presenti solempnitate Sancti Albini usque ad duos annos in custodia sua habeat ac sicut proprium filium enutriat et erudiri prout ejus etatula pati potuerit faciat, ac supradicta edificamenta in vita sua teneat, post decessum autem suum in dominium redeant monachorum. Est autem adhuc in convenientia ut Ingeloia jam dicta apud monasterium Sancti Albini ubi pater ejus est sepultus ac frater monacbus factus, et ipsa sepulturam habeat et quicquid edificamenti vel mobilium possessionis habere poterit, in decessu de bac vita suo monachis Sancti Albini conferat ac monachi illam honorifice sepeliant et pro ea diligenter sicut pro sorore sua orationes faciant. Hoc viderunt et auctoraverunt in capitulo Sancti Albini ipsa Ingeloia, soror Girberti, et Gaufridus et Mauritius, nepotes eorum, et alii plures.
ANGERS 67
Et quando Girbertus de vineis investivit domnum Girardum priorem et domnum Achardum et domnum Gaufridum Rainerium et domnum Herbertum cellararium, affuerunt isti qui testes essent: ipse Gaufridus, nepos Girberti, et Rainaldus item nepos ejus et Aldulfus, prepositus monachorum, et Gaufridus Lunellus et Landricus Vitulus et Rotbertus osp[it]ii custos et Johannes caballarius.
XLII. (E. 11.)
S. d.
NOTICE DE L'ACHAT PAR LE PRÊTRE TOURANGEAU JOUBERT D'UNE
MAISON
QUI, APRES SON DÉCÈS ET CELUI DE SON FILS GEOFFROY,
APPARTIENDRA
A SAINT-AUBIN.
Carta de domo quam vendiderunt monachi Sancti Albini Gausberto
presbitero in suburbio ejusdem Sancti.
Notum sit presentibus et futuris quod quidam presbiter Gausbertus nomine emit quandam domum in suburbio Sancti Albini convenientia tali ut post obitum suum et cujusdam filii sui, vocabulo Gaufredi, predicti Sancti monachis remaneat. Si autem contigerit quod ille in Turonis redeat, unde est naturalis, ut illic omnino persistat, tunc ad presens dimidium domus monachi habeant, et postea, ut dictum est, ex integro totam. Denariorum quoque quadraginta solidos post illius totum mortem de suo reliquid monachis Sancti Albini. Horum sunt testes: Bernerius cellararius, Letaldus, Martinus Diabolus, Herveus et frater ejus Rainerius, Ingelmarus.
XLIII. (E. 12.)
1060-l081.
NOTICE DE LA CONCESSION FAITE PAR L'ABBÉ OTBRAN D'UN DROIT
VIAGER
A GUILLAUME, NEVEU D'EUDES, CHANOINE DE SAINT-LAUD, SUR DES
VIGNES DONT CELUI-CI AVAIT LA POSSESSION VIAGÈRE.
Carta de vineis quas concesserunt monachi Sancti Albini
Willelmo nepoti Odonis, canonici Sancti Laudi.
Quoniam necesse credimus litterarum memorie tradere quic-
68 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
quid volumus posteris notum fore, mandamus et nos huic cartule quod Odo, canonicus Sancti Laudi, humiliter a domno Otbranno et monachis Sancti Albini expetiit, qualitor vineas quas ex illorum benefitio atque familiaritate vita comite tenebat, cuidam nepoti suo Willelmo nomine eadem familiaritate habere permitterent et sic [post] decessum amborum Deo et monachis jure perpetuo remanerent. Cujus petitioni tam abbas quam monachi assensum dederunt necnon in capitulo suo coram testibus Willelmo vineas tradiderunt, ita tamen ut ab illo die quo eas sibi omnino quietas haberet usque ad tertium annum saltem medietatem earum super bajulas levaret arundines atque post decessum amborum sic edificate, ut supra dictum est, monachis remanerent. Inde testes sunt Simon canonicus Sancti Laudi, Herbertus et ipse Canonicus. De familia Sancti Albini: Aldulfus, Fromundus, Gauterius, Cadilo, Hilarius.
XLIV. (E. 13.)
1039-1055.
CHARTE PAR LAQUELLE L'ABBÉ GAUTIER CONSTATE LA CONCESSION
VIAGÈRE
AU CLERC RENAUD DE LA CHAPELLE SAINT-HILAIRE.
Carta de capella Sancti Hilarii quam concesserunt monachi
Sancti Albini Rainaldo clerico in vita sua.
Ego frater Walterius, abbas monasterii Sancti Albini, capellam nostram que est in honorem Sancti Hilarii, Rainaldo clerico, per communem consensum fratrum nostrorum istius loci monachorum concedo ad habendum et tenendum quiete in vitam suam, cum particula adjacentis ibi cymitterii, sicuti eam illi determinavimus; tali conventu inter nos concorditer ac firmiter constituto ut ille eam restaurare atque edificare procuret paulatim sicut ei oportunum et aptificum fuerit, et habitationem ibidem juxta commoditatem suam faciat. Que omnia sicut melius instruxerit ita dum vixerit integre ac sine conturbatione possideat. Post obitum vero suum cuncta inibi super terram nostram et
ANGERS 69
extructa et emeliorata sine ullius contradictione in dominicaturam monasterii nostri et fratrum reveniant. Scriptura hec ob memoriam facti confecta ab utraque parte astipulata et probata est.
XLV. (E. 14.)
1082 -11061.
NOTICE DU DON DE SES BIENS FAIT A SAINT-AUBIN, PAR BERNIER ET
SA
FEMME, A CONDITION QUE ROBERT, LEUR FILS, SERAIT ADMIS A SAINT-
AUBIN.
Carta Bernerii cellararii qualiter donauerit res suas cum
conjuge sua Sancto Albino.
Bernerius cellararius suis precibus multotiens quasi importunus abbati G[irardo] et monachis Sancti Albini ut filium suum Rotbertum in monasterio reciperent, tandem impetravit, et cum uxore sua omnia que habebant tam in rebus quam in edificiis post decessum amborum Sancto Albino et monachis ita condonavit ut post finem suum partem ejus monachi continuo possiderent. Illa vero sua[m] in vita sua solummodo haberet, nisi forte alterum filium aut filiam ah ibso educasset, qui res maternas posteum jure hereditatis possessurus esset.
XLVI. (E. 15.)
1082 -1106.
NOTICE DE L'ABANDON VIAGER FAIT PAR SAINT-AUBIN A ISEMBART,
CHANOINE DE SAINT-MARTIN, D'UNE CERTAINE QUANTITÉ DE VIGNE;
CET
ABANDON A LIEU SEULEMENT APRÈS QUE L'ABBÉ A ACQUIS
LA CERTITUDE
QUE LE COMTE FOULQUES N'AVAIT AUCUN DROIT PERSONNEL SUR ISEMBART.
Carta de vineis quas monachi Sancti Albini concesserunt
Isenbardo canonico in vita sua.
Isenbardus, canonicus Sancti Martini, familiaritatem tantam
70 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
iniit cum abbate G[irardo] et monachis Sancti Albini ut tres quarterios vinee peteret ab eis solummodo in vita sua sibi dari, unum prope pressorium illius valde bonum, dimidium vero arpennum alias inter vineas monachorum, post finem vero suum reversuros in Sancti Albini dominium. Quod illis propter amicitiam clerici volentibus, sed tamen propter Fulconem comitem cujus clericus, quamvis francus erat dubitantibus, evenit ut quadam die supradictus abbas ad comitem pergeret pro quibusdam causis, inter quas petitionem Isenbardi ostendit ei, sed se et monachos nolle adquiescere ne de clerici quamvis liberali servitio post ipsius mortem comes ipse causam sumeret mittendi calumpniam super vineas supradictas. Quod ipso comite nunquam se facturum affirmante, astantibus et audientibus ipso abbate et Gaufrido Raherio, [l7] tunc monasterio priore, et ipso Isenbardo et Hugone de Sancto Laudo, clericis, et Clarenbaldo, milite, tandem concesserunt abbas et monachi Isenbardo quod petierat, sicut supra scripta convenientia declarat.
XLVII. (E. 16.)
1082-1106.
NOTICE DE L'ACHAT PAR MAURICE DE CÉ D'UNE MAISON VENDUE
PAR SAINT
AUBIN ET QUI DEVAIT REVENIR AU MONASTÈRE, SI L'ACQUEREUR
NE
LAISSAIT PAS DE POSTERITÉ.
Carta de domo quam Mauricius de Saiaco emit a monachis Sancti
Albini tenendam in vita sua.
Sciant presentes et presentium successores quod Mauritius de Saiaco emit ab abbate Girardo et monachis Sancti Albini domum Fulcradi Fleothomarii tali convenientia ut in vita sua teneret post mortem vero ejus in dominium Sancti Albini et monachorum rediret, nisi forte legitimum heredem haberet qui post eum jure hereditatis eam possideret. Que res in capitulo Sancti Albini conflrmata est, videntibus et audientibus: Aldulfo preposito et fratre ejus Hilario, Rainaldo de Saiaco, Fulcrado corvesario, Rainerio Waldino, Warino corvesario.
ANGERS 71
XLVIII. (E. 17.)
1082-1106.
NOTICE D'UNE CONCESSION DE VIGNE FAITE A GIRARD POUR AUSSI
LONGTEMPS QU'IL TIENDRA LA FORGE DE SAINT-AUBLN.
Carta de arpenno vinee quod monachi Sancti Albini concesserunt
Girardo fabro usquedum exerceret eis artem suam.
Notum sit omnibus pueris simul cum viventibus quod Girardus faber quendam arpennum vinee a domno G[irardo] abbate de Sancto Albino, tali modo habet, ut dum fabricaturam istius loci bene et fideliter fabricabit, habeat. Quod si non ita fecerit, perdat. Hujus rei testes sunt isti: Aldulfus prepositus, et frater ejus Warinus cellararius, Rainaldus de Treiziaco, Lucas de Castro Gunterii, David de Mairono, Airardis de Saiaco, Christianus Pichardus, Rainerius, Waldinus, Aldulfus corvesarius, Walterius Oseles, Warinus villanus, Willelmus Burellus, sororius Aldufi.
XLVIX. (E. 18.)
1082-1106.
NOTICE DE L'ABANDON VIAGER D'UNE VIGNE FAIT PAR SAINT-AUBIN A
GUÉRIN LE CELLERIER.
Carta de vinea quam monachi Sancti Albini concesserunt Warino
cellarario in vita sua.
Domnus abbas Girardus donavit quandam vineam Warino cellarario propter bonum servitium suum. Que vinea fuit Ricardi, filii Morini carpentarii, quam habebat in fevum de senioribus suis munachis Sancti Albini et quam moriens dimisit Sancto Albino. Hoc donum fecit supradictus abbas Warino in capitulo coram senioribus, ita ut ipse Warinus ipsam bene edificet et in vita sua teneat; post mortem vero suam Sancto Albino et ejus monachis sine ulla calumpnia remaneat. Hoc viderunt et audierunt testes isti: Aldulfus frater ejusdem Warini, Andreas Gunbodus, Frotmundus Aquila, Rainaldus de
72 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Treziaco, Errembertus, Fulcradus corvesarius, Fortinus, Rainaldus clericus, filius Constantini cellararii.
L. (E. 19.)
1082-1106.
NOTICE D'UNE SECONDE CONCESSION VIAGÈRE DE VIGNES FAITE
PAR
SAINT-AUBIN A GUÉRIN LE CELLERIER.
Carta de vineis quas monachi Sancti Albini concesserunt eidem
Warino cellarario in vita sua.
Notum sit tam presentibus quam futuris quod Girardus abbas et monachi Sancti Albini concesserunt Warino cellarario, fratri videlicet Aldulfi prepositi, quasdam vineas que fuerunt Bernerii, cellararii, tali modo ut quamdiu viveret, possideret; post mortem vero illius, in possessionem monasterii redirent. Hujus rei testes sunt isti: Aldulfus, Mauricius de Saiaco, Ernaldus Brionus, Hatto filius Gervasii, Paganus, Aldulfus corvesarius, Bodinus filius Rotberti, Tetbaudus, puer de Jarziaco, et Hugo, nutritius ejus, Ingelbaudus, telonearius de Sagiaco.
LI. (E. 20.)
1082-1106.
NOTICE D'UN AUTRE DON VIAGER DE VIGNES FAIT PAR SAINT-AUBIN A
FULCRADUS LE CORVAISIER.
Carta de vinea quam concesserunt monachi Sancti Albini
Fulcrado corvesario in vita sua.
Simili modo donavit jam supradictus abbas, annuentibus senioribus in capitulo, Fulchrado corvesario alteram vineam, tali pacto ut in vita sua solummodo habeat et post decessum suum dominis suis remaneat. Testes sunt inde: Aldulfus prepositus, Warinus frater ejus, David de Mairono, Warinus villanus, Lucas de Castro Gunterii, Rainaldus de Treziaco, Christianus Picardus, Hairardus de Saiaco, Aldulfus corvesarius.
ANGERS 73
LII. (E. 21.)
1082-1106.
NOTICE DE LA CONCESSION VIAGÈRE FAITE PAR SAINT-AUBIN D'UNE
MAISON AVEC JARDIN A CHRÉTIEN PICHARD.
Carta de domo et horto et terra que concesserunt monachi
Sancti Albini Christiano Pichardo in vita sua.
Abbas G[irardus] et monachi Sancti Albini dederunt Christiano Pichardo quandam domum cum orto, que fuit Alberti carpentarii, et unam terrulam in curte de Mairono, que fuit Frotgerii, patris sui, in qua perrectum nichil ostendere poterat, sed per misericordiam concesserunt ei in capitulum seniores sui ut in vita sua solummodo habeat ipsam terram et domum et ortum. Videntibus et audientibus: Warino cellarario, Rainaldo de Treziaco, Warino villano, Rainerio Waldino, Johanne caballario, Aldulfo corvesario.
LIII. (E. 22.)
1082-1106.
ÉON LE BRETON DE CHATEAU-BRIANT S'ÉTAIT ASSOCIÉ,
ENTRE 1060 ET
1082, AVEC SAINT-AUBIN, POUR L'ELEVAGE D'UNE TROUPE DE JUMENTS.
BIEN QUE L'ABBAYE NE FUT EN RIEN RESPONSABLE DU VOL DE CES BÊTES,
L'ABBÉ GIRARD, AFIN D'AIDER SA DÉTRESSE, LUI DONNE
TRENTE SOUS.
Carta quod monachi Sancti Albini equas Eudonis de Castello
Brientii quas perdiderat nunquam ei debeant restituere.
Heudo Britto de Castello Brientii iniit societatem cum abbate Otbranno et monachis Sancti Albini et beneficium loci in capitulo accepit, et postea sub titulo fraternitatis gregem equarum illis commendavit ut sicut suas custodiri facerent, sed si quolibet malo perderentur nullam ei componerent. Factum est autem ut post dies aliquot cum dominicis equabus Sancti Albini et ille Heudonis furtim minarentur nec ab abbate Otbranno per supradictam convenientiam adjuto Heudoni componerentur. Post abbatem vero Otbrannum ad abbatem Girardum Heudo venit, equas suas reclamavit. Sed abbas Girardus, non ignarus
74 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
rei, respondit predecessorem suum per convenientiam supradictam illum convicisse; sed quia pauperem illum et ad nichilum redactum vidit, triginta solidos, pro amicitia et concordia, ei dedit et sic in pace dimisit. Hoc viderunt et audierunt: Aldulfus et fratres ejus Warinus et Hilarius, Gaufridus Lunellus, RainaMus Grandis, Herveus cementarius et nepos ejus Arnulfus, Albertus secretarius et alii plures.
LIV. (E. 29.) 1082-1106. AMAUDRU, FEMME DE DURAND DE SOURDON, AYANT ABANDONNÉ A SAINT- AUBIN TOUT CE QU'ELLE POSSÉDAIT, L'ABBAYE S'ENGAGE A LA NOURRIR JUSQU'A SON DERNIER JOUR. Carta Ameltrudis, uxoris Durandi de super Uldonum, qualiter donaverit omnia sua Sancto Albino.
Uxor Durandi de super Uldonum, Ameltrudis nomine, donavit Deo et Sancto Albino et ejus monachis, pro anima sua, omniaque habebat et quicquid debebatur viro suo; per talem convenientiam ut quamdiu vixerit habeat quotidie panem et vinum, sicut monachus claustrensis, et uno quoque anno unum sextarium de sigula et alterum de fabis et unam minam de milio. Hoc fuit confirmatum in capitulo Sancti Albini coram abbate Girardo et senioribus. Hujus rei testes sunt: Johannes presbiter, Rotgerius et Heudo tanarii, Andreas filius Benedicti.
LV. (E. 24.) 1082-1106. GUILLAUME TIGNEUX REÇOIT DES DROITS VIAGERS SUR UN ARPENT DE VIGNES; EN RETOUR IL ABANDONNE A SAINT-AUBIN UNE PARTIE DE SA MAISON. Carta Willelmi Tegnosi qualiter donaverit Sancto Albino quandam partem domus sue pro arpenno vinee concesso ei in vita sua.
Sciant presentes et successuri quod abbas G[irardus] et monachi
ANGERS 75
Sancti Albini dederunt Willelmo Tignoso unum arpennum vinee in vita sua tali pacto ut bene eum faceret et ad Sanctum Albinum post ejus mortem rediret. Et si idem Willelmus ante tempus vindemie obisset, due partes vini ejusdem vinee uxori et filiis ejus remanerent, tertia Sancti Albini esset. Ipse vero dedit monachis pro hoc in senpiternum quandam partem sue domus, a terra usque ad fastigium, ubi sunt duo ministeria constructa et possunt adhuc alia fieri, assentiente uxore sua Hersenda filioque suo Warino, se et uxorem et domum suam dans in plegium, ut alter filius, qui tunc aberat, cum rediret, faceret eum concedere. Monachi vero perdonaverunt ei unum obolum de censu domus sue pro ministeriis que ipsi habent. Hanc quoque convenientiam habuit, ut si ab uxore et filiis domum suam sibi soli adquietare posset, pro ipsa domo cum suis aliis rebus, si vellet, eum monachum facerent. Hujus rei testes sunt: Aldulfus prepositus,Warinus frater ejus, Andreas Recordellus, Constantinus Carbonellus, Albertus pistor, Aldulfus corvesarius, Fulcradus filius Bernerii, Gaisbertus filius Frotmundi, Girardus Toanus, Ingelfridus samerius, Hildebrannus porcarius, Fulcradus Paganus. De illius parte: Gaufridus Blandinus, Rainerius fullo.
LVI. (E. 25.)
1082-11061.
CHIROGRAPHE RELATANT LE DON DE DEUX ARPENTS DE VIGNES FAIT PAR
GIRAUD A SAINT AUBIN, QUI EN FIT LA CONCESSION VIAGÈRE
A LA SOUER
DU DONATEUR ET AU MARI DE CELLE-CI.
Cirographum Giraldi clerici de vineis quam donavit Sancto
Albino quando effectus est monachus.
Giraldus clericus, filius Andree Ganbezarii, deveniens monachus dedit duos [18] arpennos vinearum monachis Sancti Albini.
76 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Monachi autem concesserunt vineas ejus sorori Imbergie et seniori ejus Fulcherio in vita eorum, ita ut post decessum eorum solide et quiete Sancto Albino remaneant, concedentibus hoc consobrinis ejusdem Giraldi, id est Giraudo et Radulfo, filiis Loisi, et Andecavina, sorore eorum. Hoc viderunt et audierunt in capitulo Sancti Albini: Bartholomeus prepositus, Guiddo Winemarus, Rainaldus Burgevinum, Paganus filius Fulberti, Giraldus et Radulfus, filii Loisi. De familia Sancti Albini: Aldulfus prepositus, Hilarius frater ejus, Rotbertus de Trenis, Albertus pistor, Rainerius de Mairono, Christianus Pikardus, Hatto filius Gervasii.
LVII. (E. 26.)
1060-1081.
NOTICE DU LITIGE ENTRE SAINT AUBIN ET SAINT-SERGE AU SUJET DE
LA
POSSESSION D'UNE CENSIVE AU BOURG SAINT-SERGE.
Carta de burgo quem Haimericus mercator cum aliis rebus dedit
Sancto Albino et de defectu calumpnie eidem burgi facte a
monachis Sancti Sergii.
Notum fieri volumus tam futuris quam et presentibus fuisse mercatorem Haimericum nomine. Hic nimia egritudine gravatus, Dei operante gratia, in domni Otbranni abbatis presentia Sancti Albini factus est monachus, donans ei toto affectu primum quidem sua, sese vero postea. Inter que dedit et censionem quandam quam emerat in burgio Sancti Sergii a quodam Guineberto, annuentibus monachis, quia census et venditiones ex eorum erant beneficiis. Interea felix ad Christum migravit a seculo. Quod audientes prefati monachi illum scilicet esse mortuum atque censionem predictam Sancto Albino deseruisse, in hereditatem invidie stimulo accensi, calumpniati sunt eam dicentes se tali pacto permisisse illi censionis venditionem, ut eo mortuo ipsi heredes illius existerent. Dum hec autem calumpnia ageretur, neque utrum verum an
ANGERS 77
falsum esset quod ab eis dicebatur Sancti Albini monachi satis pro certo haberent, uterque enim, venditor scilicet et qui emerat, universe carnis viam ingressi fuerant, ecce illis ex inproviso testis quidam affuit Walterius nomine, Infans cognomine dictus, avunculus ejus qui predictam censionem vendiderat et sine quo illius haut quicquam pene gesserat. Hic igitur sic incipiens dicebat se audisse et vidisse quod suus nepos Winebertus ipsam vendere volens, venundedit prius Sancti Sergii monachis, quia sicuti supra diximus, census et venditiones ex eorum erant beneficiis. Illi autem hoc libenter accipientes et continuo partem pretii solventes reliquam vero persolvere firmaverunt. Sed appropinquante persolutionis termino, se non posse exsolvere, nummis deficientibus, dixerunt. Quapropter reddito sibi quod jam ab eis acceperat pretio et postea cuicumque vellet sine ulla sui contradictione venderet. Quorum quidem petitioni licet injuste consentiens, invenit continuo et istum Haimericum eam emere cupientem. Sed quia audierat monachos prius emere voluisse, timens ne quis forte dolus lateret in venditore, pretium solvere noluit donec ipsi coram se et multis testibus concessissent non inviti. Quo facto sicut petierat emit eam et dunm vixit in seculo solutam tenuit et liberam et absque calumpnia. Ad hec igitur que dixerat probanda et amrmanda lege qualibet sine dubio esse verissima, dedit advocationem suam cuidam Sancti Albini viro nomine Bernerio, vidente domno Warnerio, qui tunc post abbatem principatum loci illius regebat, et aliis pluribus quos secum audiendi gratia vocaverat. Hujus itaque testimonio freti Sancti Albini monachi diem cause sumpserunt cum eis in curia Eusebii, Andecavensis episcopi. Quo videlicet die abbas Sancti Albini, Otbrannus nomine, ad predictum locum causandi paratus fuit, illi vero nec inparati affuerunt.
LVIII. (E. 27.)
1084.
SOLUTION DU LITIGE ENTRE SAINT AUBIN ET SAINT-SERGE INTERVENUE
AU
MOMENT MÊME OU COM-
78 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
MENÇAIT LE JUGEMENT DE DIEU; ACCORD ÉTABLI PAR UN
DON DE CINQ
CENTS SOUS FAIT A L'ABBÉ DE SAINT-SERGE.
Carta de concordia quam fecerunt monachi Sancti Albini cum
monachis Sancti Sergii de burgo Haimerici mercatoris1.
Quoniam scripti autentici formula et rerum preteritarum est quedam memoria et rebus insidiantium alienis falsam repellit calumpniam, non incongruum videtur rem quam secure et sine calumpnia possidere volumus scripture auctorizabili quasi memorie mandare. Scribitur igitur scriptura autentica omni posteritati patefaciendo quod Haimmericus mercator, Andecavensis burgensis, divino spiritu amatus, indeficientem sibi cupiens thesaurum thesaurizare, Diabolo et pompis ejus abrenuntians, ecclesie Sancti Albini portum petiit ibique devote susceptus una cum proprio filio monachus est effectus. Pro suorum itaque peccatorum remissione et eterne glorie adeptione, burgum Andecavensem de Ripa, cum aliis suis quibusdam rebus ejusdem ecclesie, ad possidendum absque calumpnia, ut pote ipse possiderat, in presentia domni Otbranni abbatis totiusque congregationis donavit, Eusebio Andecavensis ecclesie episcopo et Gaufrido Barbato comite annuentibus. Aliquanto autem transacto tempore, ingruente infortunio, predictus abbas Otbrannus defunctus est et virtutum culmine preditus domnus Girardus, Deo gratias, in ejus loco abba constitutus est. Defunctus est et predictus episcopus Eusebius et in ipsius cathedra Gaufridus sublimatus est. Cujus spe et patrocinio Sancti Sergii monachi inducti, Sancti Albini monachos pro supradicto burgo calumpniati sunt, jure hereditario suum esse dicentes eorumque abbatem domnum Girardum in causam ac juditium traxerunt. Quid plura? illis altercantibus, a viris sapientibus judicatum est duello famulorum utriusque monasterii decernendum quibus victoria donata supernum juditium concederet. Placuit omnibus juditium.
ANGERS 79
Die ergo juxta juditium constituta, duobus adhibitis famulis armatisque et jam supra scuta ictus sibi invicem jacientibus, discreti viri intervenere qui utrosque ad concordiam omnimodam reduxere. Quorum consulto domnus Girardus, abbas Sancti Albini, laudantibus discipulis, pro calumpnia de supradicto burgo omni tempore repellenda et concordie stabilitate obtinenda, Achardo, Sancti Sergii abbati, ejusque subditis quingentos solidos donavit. Anno M LXXXIIII, regnante domino nostro Jhesu Christo et sub eo supra nominato Gaufrido antistite Andecavensem ecclesiam regente, qui vidit et laudavit hoc cum reliquis quorum nomina subscripta sunt: Gaufridus thesaurarius, Marbodus archidiaconus, Warnerius archidiaconus, Gaufridus cantor, Gaufridus Martinus, Lanbertus Episcopus, Hugo canonicus, Gaufridus, Gaufridus presbiter de Mosterolo, Rainardus canonicus, Rotbertus Mariscalcus prepositus, Bernerius nepos ejusdem Haimerici, Giraldus Calvellus, Widdo Winemarus, Hucbertus monetarius, Rainaldus Burgevinum, Rotbertus Tinallus, Aldulfus, Warinus et Hilarius, fratres ejus, Rainaldus Grandis et frater ejus Gulferius, Gaufridus Pulsatus, Haimmarus Malspetit et pene omnis civitas Andecavina.
LIX. (E. 28.)
1082-1106.
NOTICE DU RACHAT PAR SAINT AUBIN D'UN CENS DE QUATORZE SOUS SEPT
DENIERS ET MAILLE POUR LA SOMME DE TROIS CENTS SOUS, REMIS A UN
NOMMÉ GIRARD QUI OPERAIT CETTE VENTE AFIN DE RACHETER SA
LIBERTÉ.
Carta de censu quem monachi Sancti Albini emerunt a Giraldo
filio Andefredi.
Notum esse volumus presentibus et futuris quod duo fratres egregii milites, Bernerius videlicet et Giraudus, filii Andefredi venerunt in capitulum Sancti Albini et ibi in presentia Girardi abbatis et omnium monachorum vendidit Giraudus monachis censum quendam quem ab ipsis monachis et ab aliis hominibus per singulos annos recipiebat. Summa autem census est quatuor decim solidi et septem denarii et mallia; summa autem peccunie
80 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
quam a monachis recepit pro venditione ista fuerat trecenti solidi. Hanc venditionem concessit Bernerius, frater ejus, in ipso capitulo, et nepotes amborum, filii scilicet Gauslini Bovet et minor fllius Giraldi. Nam major natu pro patre suo in vinculis tenebatur. Ipse enim Giraudus fuerat captus et ad redimendum corpus suum supradictum censum vendebat. Hujus rei testes sunt isti: Warinus nepos Adhelardi forestarii, Hucbertus Bovet, Gaufridus Tancredus, Aldulfus et Warinus frater ejus, Haimmarus Malspetit, Walterius Bornus, Odo de Cunaldo, Ernaldus Brionius, Christianus Pichardus, [19] Fulcradus corvesarius, Aldulfus corvesarius, Walterius Avis, Gaufridus et Ansgerius saginarii, Ernaldus nepos Odelini.
LX. (E. 29.)
1082-1106.
NOTICE DU RACHAT PAR SAINT-AUBIN D'UN CENS DE DIX SOUS HUIT
DENIERS ET MAILLE POUR UNE SOMME DE TROIS CENTS SOUS.
Carta de censu quam emerunt monachi Sancti Albini a filiis
Gosleni Bovelli, Huberto, Lisoio, Pagano.
Cujusdam emptionis nostre futuris notitiam relinquentes, huic pagine inscribendo commisimus. Gosleni scilicet Bovelli filiis, Huberto, Lisoio, Pagano, solvebant monachi Sancti Albini unoquoque anno censum, videlicet decem solidos et octo denarios et obolum, quem monachi ab eis ementes dederunt pro eo trecentos solidos. Ut vero solidum teneant et quietum, sunt ipsi tres fratres plegii. Sunt quoque plegii Giraldus Andefredi et Gaufridus Tancredi, eo modo ut si monachis adquietare nequierint, duos optimos arpennos vinearum suarum illis pro censu persolvant. Actum est hoc in capitulo, in presentia domni Girardi abbatis, recipientibus supradictis fratribus cum matre sua, ibi benefitium. Audientibus et videntibus Giraudo filio Andefredi, Gaufrido Tancredi, Aldulfo preposito, Warino fratre ejus, Rotberto de Trevas, Christiano Pichardo, Walterio de Polliaco, Bernardo de Leriaco, Aldulfo corvesario, Bodino bastardo, Hatono, Rainaldo Recordel.
ANGERS 81
Soror vero eorum, uxor Gaufridi Tancredi, nomine Genta, quia pregnans erat, in capitulum venire non potuit, sed in domo sua quod fratres vendiderant concessit, audientibus istis: Aldulfo preposito, Mauritio de Saiaco, Fulcrado corvesario, Rainerio Waldino, Barbotino, Christiano Pichardo, Archembaldo Cauda. Alia quoque parvula soror, Richeldis nomine, sotulares corduinos accipiens inde, illud idem concessit, his audientibus: Huberto fratre suo, Christiano Pichardo, Archembaudo Cauda.
LXI. (E. 30.)
1060-1087.
GAGES DONNÉS PAR DES CENSITAIRES SUR LEUR REFUS DE SOLDER
LES
COUTUMES MISES A LEUR CHARGE.
Carta de costumis quas debent reddere Bernerius filius
Andefredi et Gausfridus Berseguina de domibus Haimerici.
Bernerius, filius Andefredi, et Gaufridus, cognomonto Bersaguina, contempnentes reddere costumas de domibus Haimerici patrui sui quas ceteri burgenses solvebant, venerunt ad placitum in auditorio Sancti Albini et, non valentes raciocinare, guagiaverunt abbati Obbranno supradictas consuetudines, audientibus et videntibus istis: Girardo preposito, Christiano vicario, Ingelberto Porta Carnem, Lanberto Episcopo, Haimmaro Malpetit, Rotberto cellarario.
LXII. (E. 31.)
1060-1087.
MOYENNANT SOIXANTE SOUS, SAINT-AUBIN ABANDONNE LA JOUISSANCE
VIAGÈRE DE DEUX ARPENTS DE VIGNES, SUR LESQUELS LES PRENEURS
S'OBLIGENT A ÉLEVER DE BONNES CONSTRUCTIONS.
Carta de vineis quam concesserunt monachi Sancti Albini
Bernoni Vicario in vita sua.
Abbas Otbrannus et monachi Sancti Albini convenerunt cum Bernone, vicario Andecavensi, de duobus arpennis vinearum, aut
82 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
plus, eo in clauso quod diciturHugonis sitarum, quas dederunt ei abbas et monachi Bernoni videlicet et sue uxori Milesinde in vita illorum. Accipientes tamen proinde sexaginta solidos denariorum, interposita pactione bene eas edificandi et post decessum suum et uxoris sue eas revertendi Sancto Albino et ejus monachis. Videntibus et audientibus subinsertis testibus: Lanberto Episcopo et Godefredo filio Hildemanni, Tetbaldo Aurelianensi, Tetberto atque Gaufrido, fratribus ipsius Bernonis vicarii.