CCCLXXVI. (II. 1.)
1039-1055 et 1055-1060.
NOTICES DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR RENOUL ET GUILLAUME DE
SABLÉ DU TIERS DE L'ÉGLISE DE BRION, ET DE LA RATIFICATION
DE CE DON PAR ROBERT LE BOURGUIGNON ET BLANCHE, SON ÉPOUSE.
Carta Rannulfi et Willelmi Sabluliacensium de donatione
tertie partis ecclesie deobedientia Brionio2.
[125] Fragilitati humane commodum videtur esse presentium facta litterarum notitia futurorum presentari memorie. Notum igitur sit cunctis qui nunc sunt et futuris, quod duo milites de Sabluliaco, Rannulfus nomine et Willelmus, dederunt Deo et sancto Albino ejusque monachis, pro redemptione animarum suarum et parentum suorum atque pro adipiscenda eterne remunerationis corona, tertiam partem ecclesie sanctorum martyrum Gervasii et Protasii de Brionio, id est rerum decimandarum totius parroechie Sancti Gervasii et Protasii, et tertiam partem sepulture et totius oblationis, ita ut post dedicationem ecclesie sint ibi duo monachi constituti. Et quodcumque donatione vel emptione monachi inibi adquirere potuerint, similiter concesserunt ad edificationem loci et ad necessitatem monachorum.
Et ut hoc donum firmius atque stabilius et ab omni omnino calumpnia liberum permaneat, ipse Rannulfus, cum uxore sua, nomine Hadvisa, et filio suo, nomine Gaufrido, et Willelmo, venerunt in capitulum Sancti Albini et ibi, spontanea voluntate, de his que diximus donationem fecerunt, et ipsam donationem super altare Sancti Albini posuerunt.
437
Coram his testibus, monachis et laicis, quos infra memorabimus: domnus abba Walterius, Rotbertus monachus, Hermenredus monachus, Otbrannus prior, Warnerius monachus et ceteri omnes.
Ex parte Rannulfi: Drogo de Cuone, Stephanus de Senona, Arnulfus de Abaziaco, Arnaldus de Guasconia.
Ex hominibus Sancti Albini: Girardus forestarius, Arraldus de Castello Gunterii, Archembaudus prepositus, Frotmundus Aquila, Ulricus, Hermenbertus, Archembaudus pistor, Lisoius.
S. Gaufridi comitis
S. Eusebii episcopi
Hanc donationem auctorizavit Rotbertus Burgundus et uxor
sua, nomine Blanca, apud Sabluiacum, ad cujus casamentum
pertinet, et proinde sibi et filiis suis benefitium Sancti
Albini ab abbate Teoderico, concedentibus ceteris fratribus,
pariter inibi receperunt.
Testes inde sunt: Rannulfus miles, Artaldus miles, Arnulfus presbiter, Warinus vicarius, Sulpicius Circa tnfernum, Gaufridus de Artesiaco, Lisioius, Goscelinus et alii multi.
S. Rotberti Burgundi
CCCLXXVII. (II. 2.)
Vers 1060.
NOTICE DE LA CONFIRMATION DES DONS FAITS PAB GUILLAUME
HAVARD AU PRIEURÉ DE BRION.
Carta Odonis et Rainaldi de auctorizamento eorum que
Willelmus et alii homines donaverunt Sancto Albino in
obedientia Brionio.
Post aliquantum vero temporis, defuncto Willelmo Havardo, et recuperantibus Odone, filio Ermenaldi, et Rainaldo Alonne hoc quod Willelmus tenuerat in ecclesia et in parroechia de Briono, quia illis ex progenie pertinebat, in ipso anno venerunt in capi-
438
tulum Sancti Albini supradictus Odo et Rainaldus, et ibi auctorizaverunt quicquid Willelmus et alii homines Sancto Albino donaverant vel donaturi erant, et proinde societatem monachorum animabus suis et animabus omnium parentum suorum receperunt.
Testes: Rannulfus dominus ipsorum, Aldulfus, Bernerius cellararius, Bernerius secretarius, Johannes Gravella, Lisoius et frater ejus Gaufridus, Bonus Homo.
CCCLXXVIII. (II. 3.)
1067-1109.
NOTICE DE L'ABANDON DE LEURS REVENDICATIONS CONSENTI PAR LES
HÉRITIERS DE GUILLAUME HAVARD.
Carta de calumpnia quam guirpiverunt Ermenbertus et
Radulfus de rebus quas calampniabantur monachis Sancti
Albini in obedientia Brionio.
Hermenbertus de Balgiaco et Radulfus Toaredi, gener ejus, calumpniabantur monachis Sancti Albini, apud Brionium, res que fuerant Willelmi Avardi, quas tenebant monachi per donum Rannulfi de Brionio et auctorizamentum illius Willelmi, hoc est sexta pars totius decimature ac sepulture et oblationis ecclesie de Brionio, excepta decima quadrugarum et mediaturarum et vinearum dominicarum Rannulfi, quam Rannulfus in dominico retinuerat quando Willelmum de alia fevaverat; sed postea ipsius quoque tertiam partem monachorum suprafacto dono addiderat.
Has res, sicut sunt nominate, foris his que sunt excepte, et adhuc dimidium arpennum [126] vinee juxta monachorum curtem, ac ipsius curtis unam partem calumpniabantur monachis Sancti Albini Hermenbertus, sicut dictum est, ac per illum, sicut dictum est. Radulfus - erat enim gener ejus - ac de his talem concordiam fecerunt monachi cum illis, apud Balgiacum, in curia comitis Fulconis, quod Hermenbertus et Radulfus et Hivoreia, filia Hermenberti, uxor Radulfi, calumpniam quam monachis inferebant de rebus supradictis guirpierunt, et quicquid ante calumpniabantur quietum illis clamaverunt et, insuper, totam
439
suam partem sepulture Sancto Albino et ejus monachis, pro animabus suis et parentum suorum, addiderunt; et monachi pro illa guirpicione et quiete et sepulture aucmento reconpensaverunt eis benefitium monasterii sui et septem libras denariorum.
Insuper et Gaufrido et Salomoni, filiis Rannulfi de Briono, qui tunc in curia erant et hanc concordiam viderunt et audierunt, donaverunt monachi, pro hujus rei gratuito auctoramento, quindecim solidos denariorum, Gaufrido ante nato decem et Salomoni post nato quinque, et Hivorie, filie Hermenberti, duos solidos.
Testes sunt isti: Fulcradus prior, Gaufridus Waherius, Haimericus Fac Malum, Rainaldus Canberlanus, Lanbertus Episcopus, Frotmundus Aquila, Hildebertus Jerosolimitanus1.
CCCLXXIX. (II. 4.)
Vers 1060.
NOTICE DE LA VENTE DE DIVERS BIENS FAITE AUX MOINES DE BRION
PAR UN CHEVALIER NOMMÉ RENOUL.
Carta Rannulfi militis de terris et consuetudinibus quas
vendidit monachis Sancti Albini in obedientia Brionio.
Rannulfus miles vendidit monachis Sancti Albini quasdam terrulas, solummodo censum reddituras, duobus locis apud Brionium existentes, quarum una sita est in Valle, a parte una juxta vineam Sancti Albini, ex altera jungitur vie publice, alia vero in monte secus viam, sinistra parte usque ad silvam.
Vendidit quoque consuetudines omnes de quadam terra quam prope villam Brionii habent ipsi monachi, excepto quod homines ibi manentes furno suo coquant et furnagium reddant. Et si macellarius ibi manserit, carnes quas vendendas habuerit, porfet ad ecclesiam detque venditiones, scilicet de porco, lumbos, de bacone, maxillam.
440
De cetero in illa term nullam omnino retinens dominationem, solidam et quietam dimisit.
Hanc convenientiam ipse Rannulfus manu propria, coram testibus firmavit, annuente uxore sua, Hadvisa, cum filiis suis, Gaufrido atque Salomone. Hujus convenientie testes fuerunt:
Ex parte monachorum: Haimericus presbiter, Bernerius cellararius, Aldulfus,Walterius Bornitus, Airardus, Gaufridus Lunellus, Petrus.
Ex parte illius: Willelmus Avarz, Ernaldus de Guasconia, Giraudus Tortus, Aldebertus Jerosolimitanus, Walterius filius Rainonis.
CCCLXXX. (II. 5.)
Vers 1060.
NOTICE D'UN ACHAT DE TERRE PAR LES MOINES DE BRION.
Carta de uno quartario terre quod emerunt Garnerius prior et Willelmus
monochus ab
Odone et Raginaldo apud Brionium.
Garnerius prior et Willelmus medicus, monachi Sancti Albini, emerunt quinque solidis ab Odone et Rainaldo unum quarterium terre, paulo minus, Brionio site, juxta vineam Gngnelent.
Hujus rei testes sunt: Johannes Gravella, Johannes mariscalcus, Aldulfus, Haimericus presbiter, Ernaldus de Gasconia, Giraudus Tortus.
CCCLXXXI. (II. 6.)
1067-1096.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES RELATENT COMMENT ROBERT LE BOURGUIGNON,
AYANT ITI
INFIODE PAR FOULQUES RICHIN DU TERTRE DE BRION, NE CONSENTIT A
LAISSER LES MOINES
JOUIR DE LEURS DROITS QU'APRHS EN AVOIR REGU SEPT LIVRES.
Carta Rotberti Burgundi de calumpnia quam dimisit monachis Sancti
Albini de terra
que est in podio apud Brionium.
Quando Fulco Junior, comes Andecavi, podium de Briono
441
Rotberto Burgundioni dedisset, calumpniatus est Rotbertus monachis Sancti Albini terram que in illo podio ad censum solvendum habebant edificatam et edificandam. Sed monachi, non habentes qui eos teneret per rectum contra Rotbertum, satisfecerunt Rotberto ad dampnum illorum, ita quod donaverunt illi septem libras denariorum, et Rotbertus ac filius ejus, Raina'dus, in curia Andecavis, coram comite Fulcone et pluribus baronibus ejus, concesserunt et auctoraverunt monachis Sancti Albini quicquid terre in supradicto podio edificatum et edificandum habebant ad censum.
CCCLXXXII. (II. 7.)
1082-1097.
NOTICE DE L'AUTORISATION DONNIE AUX MOINES DE SAINT-AUBIN PAR
GEOFFROY DE BRION DE
FAIRE TOUTES SORTES D'ACQUISITIONS DANS SON FIEF.
Carta de auctoramento Gaufridi, filii Rannulfi, de rebus monachorum
Sancti Albini
in obedientia Brionio.
Sciendum est presentibus presentium successoribus quod Gaufridus de Briono, filius Rannulfi, cognomine Fleche, concessit et auctoramento suo confirmavit in capitulo Sancti Albini, sub abbate Girardo, omnia quecumque ad ejus fevum pertinentia monachi adquisierant vel adquisituri erant, excepto toto casamento cujuscumque casati sui, sed partem convenientem ne servitium suum omnino deperdat, et excepta terra Stephani de Juniperaria, quam ad dominium suum reclamat, nisi eam iterum sua sponte reannuat; et proinde benefitium loci et unum equum centum solidorum accepit. Promisit quoque ibi se facere fratres suos in idipsum concordari si poterit.
Huic rei videntes et audientes affuerunt: De parte sua: Walterius de Monte Rotundo1.
442
De familia Sancti Albini: Aldulfus, Hilarius et Warinus, frater ejus, Walterius Bornet, Rainaldus Grandis et alii quamplures.
Hoc fecit Gaufridus in capitulo Sancti Albini corum his testibus.
Fecit autem hoc ipsum apud Brionum coram his testibus: Girardo abbate, Gaufrido priore, Walterio et Odone monachis, Rotberto Burgundo domino suo, Huberto de Duristallo, Lanberto Episcopo, Radulfo Toaredo et Adhelardo, fratre suo, Hugone fratre Gaufridi, Walterio de Monte Rotundo, Widdone de Chuteio, Hilduino de Borenna, Walterio preposito, Giraldo Torto, Gisleberto genero ejus, Aldulfo et Hilario fratre ejus, Barbotino.
CCCLXXXIII (II. 8.)
1082-1106.
NOTICE RELATANT COMMENT GEOFFROY DE BRION RENONGA A TOUS LES DROITS
QU'IL PERCEVAIT
SUR LES BIENS DES MOINES DE BRION.
Carta de calumpniis dimissis a Gaufrido in obedientia Brionio.
Quicumque hoc scriptum legerit vel audierit, sciat et credat quod Gaufridus de Brione calumpnias illas quas monachis Sancti Albini apud Brionem inferebat, in eadem villa Brionis quietas clamavit ipse et Hildegardis, uxor ejus, et Salomon, filius eorum, et Hugo, frater Gaufridi, scilicet presbiteratum ecclesie et introitum porte eorum et roche que intra ecclesiam aperitur, et terru-
BRION443
lam que est juxta grangiam eorum, et decimam illam vini quam Radulfus Toaredus Girardo abbati et monachis vendiderat, quam calumpniabatur quia de suo fevo erat.
Hujus rei testes sunt isti: Walterius de Monte Rotundo, Widdo de Cutiaco, Giraldus Tortus, Bresellus, Gaufridus de Losduno. His ita coram supradictis testibus apud Brionem concessis, venit quadam die in capitulo Sancti Albini, et que prius apud Brionem concesserat, iterum recapitulando, coram toto conventu fratrum concessit, his videntibus et audientibus: Hugone suo milite et Rannulfo Bernuino, Aldulfo preposito, Barbotino, Haimaro, Fortino, Rotberto de Treviis, Ernaldo Brionio et aliis multis. Inde eo discedente, donavit illi abba Girardus unum palefredum, ut fidelis amicus monachis suisque exinde permaneret.
CCCLXXXIV. (II. 9.)
1082-1106.
NOTICE RELATANT COMMENT GEOFFROY DE BRION REMIT AUX MOINES DE
BRION TOUTES LES DIMES
QU'ILS LUI DEVAIENT.
Carta Gaufridi quomodo donaverit Sancto Albino decimam vinearum
et bestiarum et dominice
carruce ejusdem Sancti apud Brionium.
Gaufridus de Brionio donavit Deo et sancto Albino et ejus monachis decimam vinearum ejusdem Sancti, quicquid inde solitus erat habere, non solum earum quas ad presens habebant, sed et omnium quas adquisituri erant. De bestiis etiam atque de dominica carruca eorum, ubicumque in tota parroechia de Briono araverit, eodem modo decimam donavit. Pro tali itaque dono dedit ei Girardus abbas octo libras denariorum et unum palefredum, ita tamen ut uxorem ac filium suum, Salomonem, faceret istud concedere. Hugoni, etiam fratri ejus, qui hoc concessit, decem solidos donavit.
Hujus donationis testes sunt subterascripti: Hugo, frater ipsius Gaufridi, Hugo, miles ejus, Rannulfus Bernoinus, Fulcherius
444
Bucca, Hamelinus frater Rainaldi monachi, Tetbaudus de Jarziaco, Hugo, custos illius. De familia Sancti Albini: Aldulfus prepositus, Gaufridus Lunellus, Warinus frater Audulfi, Audulfus corvesarius, Rotbertus de Trevius, Fulcradus, Paganus, Arnaldus Brionius, Lalopinus frater ejus, Hatto nlius Gervasii, Gervasius, Andreas Recordellus.
CCCLXXXV. (II. 10.)
Vers 1100.
NOTICE RELATANT COMMENT, EN ICHANGE D'UN DEMI ARPENT DE VIGNE
QU'IL DONNE A SAINT-AUBIN,
UN NOMMI HUGUES EN REGUT LA JOUISSANCE VIAGHRE D'UN QUARTIER ET
DEMI DE TERRE, DESTINI
A JTRE PLANTI EN VIGNES.
Carta Hugonis, militis Gaufridi, de dimidio arpenno terre quod
dogavit monachis Sancti
Albini apud Brionium.
Hugo, miles Gaufridi de Brionio, donavit Deo et monachis Sancti Albini, apud Brionium, dimidium arpennum terre, solidum et quietum. Monachi vero dederunt ei unum quarterium terre et dimidium, tali pacto ut ibi vineam plantaret et benefactam, post decessum suum, Sancto Albino solidam et quietam dimitteret. Hoc concessit Gaufridus de Brionio, de cujus casamento erat, et Hugo, frater ejus.
Hujus donationis testes subterascripti sunt: Gaufridus de Brionio, Hugo, frater ejus, Rannulfus Bernoinus, Fulcherius Bucca, Hamelinus frater Rainaldi monachi, Tetbaudus de Jarziaco, Hugo custos illius.
De familia Sancti Albini: Aldulfus prepositus, Gaufridus Lunellus, Warinus frater Aldulfi, Aldulfus corvesarius, Rotbertus de Treviis, Fulcradus, Paganus, Arnaldus Brionius, Lalopinus frater ejus, Hatto filius Gervasii, Gervasius, Andreas Recordellus.
CCCLXXXVI. (II. 11.)
Vers 1100.
NOTICE RELATANT COMMENT
445
RENOUL BERNOIN FIT DON A SAINT-AUBIN DE DEUX ARPENTS DE TERRE
SIS A COULONGI.
Carta Rannulfi Bernoini de duobus arpennis terre quos dedit Sancto
Albino in obedientia
Brionio.
Rannulfus Bernoinus de Brionio donavit Deo et sancto Albino, apud Colongiacum, duos arpennos terre, solidos et quietos, preter decimam que sua non erat, pro anima sua et anima patris sui et matris sue. Hujus donationis testes subterascripti: Gaufridus de Brionio, Hugo frater ejus, Hugo miles ejus, Fulcherius Bucca, Hamelinus frater Rainaldi monachi, Tetbaudus de Jarziaco, Hugo custos illius. De familia Sancti Albini: Aldulfus prepositus, Gaufridus Lunellus, Warinus frater Aldulfi, Aldulfus corvesarius, Rotbertus de Treviis, Fulcradus, Paganus, Arnaldus Brionus, Lalopinus frater ejus, Hatto filius Gervasii, Gervasius, Andreas Recordellus.
CCCLXXXVII. (II. 12.)
1082-1106.
NOTICE RELATANT LES CONDITIONS AUXQUELLES RAOUL "TOAREDUS"
RENONGA A SA PRITENTION
D'JTRE LOGI A L'ABBAYE TOUTES LES FOIS QU'IL VIENDRAIT A ANGERS.
Carta Radulfi Toaredi de pessima consuetudine quam temptabat inponere
monachis Sancti
Albini, exigens necessaria apud Andecavam.
Quodam tempore, Radulfus Toaredus monachos Sancti Albini inquietans, pessimam consuetudinem eis temptabat imponere. Exigebat enim ut quotienscumque Andecavem veniret, cuncta necessaria de rebus monachorum haberet, videlicet panem et vinum et pisces vel carnem, et equis suis fenum et annonam. Hoc quasi tributum a monachis sibi reddendum per convenientiam moliebatur extorquere, dicens Gaufridum Raierii et Fu}cradum hoc pactum sibi habuisse quando, apud Balgiacum, eis
446
concessit quedam commoda rerum que predecessoris sui fuerant et ad jus suum pertinebant, quas monachi Sancti Albini de fevo ejus apud Brionum habent. Monachis vero negantibus et omnino contradicentibus, cum ille supradictam servitutem clamosa voce peteret et petendo eos vexaret, Girardus, Sancti Albini abbas, et fratres qui cum eo erant apud Balgiacum, de hac re contra eum placitum inierunt.
In quo Radulfus ire stimulis agitatus, contra quendam famulum monachorum cepit bellum, convenientiam quam diximus, ut in talibus solet evenire, scuto et baculo probaturus. Famulus vero Haimarus Malspetit dicebatur, qui ab eo, sicut dicebat, cum Gaufrido Raierii et Fulcrado apud Balgiacum visus fuit et supradictum pactum audivit quando eis quod jam dictum est concessit. Contra quem homo monachorum viriliter se erigens, quod Radulfus dicebat simili modo falsum esse probaturum asserebat, negando supradictam convenientiam se audisse.
His ita litigantibus, boni viri, qui ex utraque parte convenerant, Radulfum infamare ceperunt, dicentes quod rem injustam atque turpem a monachis exigeret. Tandem eorum redargutionibus et conscientie sue testimonio convictus, quod petebat omisit, hoc solum retento, ut quando Andecavem iret, talem caritatem ei impenderent qualem fratribus suis impendere solent, et de societate monasterii se et uxorem suam investirent.
Huic diffinitioni se taliter habenti interfuit: Hubertus de Duristallo, Albericus de Laigni, Tegrinus de Troea, Odo Tualupo, Haimericus de Curlum, Beringerius Pancevallus, Hucbertus de Locai, Husbertus filius Frotmundi, Fulcherius de Cohorniaco, Albertus prepositus de Belloforti, Arnulfus prepositus de Balgiaco, Gauslinus Calvus, Rainaldus camerarius, Gaufridus de Tirico, Drogo de Vallibus. Monachi: Girardus abbas, Gaufridus Raherii, Fulcradus monachus, Motbertus monachus, Odo monachus, Albericus monachus, Frotmundus monachus. Famuli monachorum: Aldulfus et frater ejus Hilarius, Ragi-
447
naldus Grandis et frater ejus Gulferius, Barbotinus, Herveus mariscalcus.
CCCLXXXVIII. (II. 13.)
1082-1106.
NOTICE D'UNE SENTENCE QUI DICIDE QU'UN NOMMI GAUCHER N'AVAIT AUCUN
DROIT SUN LES VIGNES
QU'IL REVENDIQUAIT CONTRE LES MOINES DE BRION.
Carta de vinea quam Walcherius injuste calumpniabatur monachis
Sancti Albini in obedientia
Brionio.
Quidam homo, Walcherius nomine, apud Brionum manens, quandam vineam calumpniabatur monachis Sancti Albini, que per parentagium ad se pertinebat, sicut dicebat. Unde sepe querelam movens erga monachos, tandem venit ad placitum. In quo, cum requisitus a judicibus esset quomodo supradictam vineam ad se pertinere sciret, respondit quod Aufridus de Monte Rotundo hanc vineam sibi legitime denarraret sicut oporteret. Termino igitur Aufredus affuit, sed vineam sicut oportuit ei non denarravit. Judicatum enim ei fuit ut per juditium contra mortuum probaret quod dicebat; sed facere ausus non fuit. Unde judices calumpniam ejus injustam esse sine dubio affirmaverunt.
Illo vero adhuc non credente, sed injustum juditium sibi factum esse proclamante, post aliquantum temporis cum Gaufrido de Brionio, domino suo, Andecavem venit, ibique supradictam calumpniam iterum movit. Convenerunt igitur in auditorium Sancti Albini Girardus abbas et Gaufridus Raierii et Motbertus monachus et Odo monachus et Albericus monachus; laici: Gaufridus de Brionio, Warinus de Fortibus, Widdo secretarius, Walterius de Monte Rotundo, Hugo miles Gaufridi de Brionio, Tegrinus de Duristallo, Gaufridus de Varenna. In quorum audientia, cum narraret quale jus in supradicta vinea haberet, quidam homo Sancti Albini, nomine Petrus, in Brionio manens, contra eum respondit se olim audisse et vidisse
448
eandem narrationem fecisse contud monachos in Brionio, et testem contra eos traxisse qui per legem apertam quod [i]pse ibi narravit, sed facere non presumpsit.
Judicaverunt ergo supradicti judices secundum narrationem quam fecerat, et responsum quod homo Sancti Albini responderat, eum injustam causam habere, Walterio cognato ejus, filio Beletruz, ibi astante et hoc audiente, cujus submonitione supradictam calumpniam fecerat.
CCCLXXXIX. ( II. 14.)
S. d.
NOTICE QUI RELATE DANS QUELLES CONDITIONS GAUTIER DE MONTROND
RENONGA A SES REVENDICATIONS
CONTRE LES MOINES DE BRION.
Carta de calumpnia quam dimisit Walterius de Monte Rotundo de
molendino Mulnac et
de horto apud Brionum.
Notum sit cartula ista presentibus et futuris, quod Walterius de Monte Rotundo clamabat super monachos quandam partem census de molendino de Mulnac reddendam sibi, sicut dicebat, a monachis. Similiter reclamabat quandam partem census in orto quem habent monachi apud Brionium.
Hec duo cum injuste reclamasset et inde monachos Sancti Albini diu multumque vexasset, tandem salutis elegit consilium et dimisit omnem supradictam calumpniam census et omnem dominationem quam exinde super monachos habebat. Dimisit autem tam perfecte, ut neque ipse neque uxor ejus nec quilibet heredum suorum de rebus supradictis iterum possit scandalum movere. Et ut ista dimissio gratior permaneat, accepit Walterius a Rotberto Cadefaldo, monacho Sancti Albini, decem solidos denariorum, et ab abbate et monachis Sancti Albini sibi et uxori sue et fidiis suis societatem et benefitium ipsorum;
et pro auctoramento habuit Gaufridus, dominus Brionii, quinque solidos. Istarum rerum testes sunt isti: Hugo de Foresta, Widdo de Cuci, Albertus prepositus et Hubertus filius ejus, Haimericus filius Walterii de Monte Rotundo, Normannus filius Odonis de
449
Cumerio, Antelmus filius Ansterii, Rotbertus pelletarius, Vitalis carpentarius.
CCCXC. (II. 15.)
S. d.
NOTICE DE L'ABANDON DE SES BIENS FAIT A SAINT-AUBIN PAR LAMBERT
LE SERGENT.
Carta Lanberti servientis qualiter monachos Sancti Albini rerum
suarum fecerit heredes
apud Brionium.
Quidam homo dictus Lanbertus serviens, corde ad bene agendum conpunctus, in auditorio Sancti Albini, sanctum Albinum et monachos ejus rerum suarum fecit heredes. Uxorem enim sine liberis habens, in sorte partis sue maluit sanctos viros adoptivos filios facere quam malis et indiciplinatis hominibus partem suam relinquere. Adiit etiam ipse sanctissimi confessoris altare et hoc donum, quod prius monachis fecerat, super ipsum posuit manu sua.
Istius rei testes sunt isti: Walterius Rufus, Rainaldus de Noientel, generi Hildeberti de Brione, Andraldus de Taissolis. De parte monachorum: Aldulfus prepositus, Bernerius cellararius, Gaufridus Lunellus, Walterius Bornez, Letaldus.
CCCXCI. (II. 16.)
1095, v s.1, 6 janvier.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR RAOUL "TOAREDUS",
LORS D'UNE ENTREVUE A CHARTRENI
AVEC L'ABBI DE SAINT-AUBIN.
Carta Radulfi Toaredi de decima quam donavit monachis Sancti Albini
apud Brionium.
Si actibus nostris posteros nostros instruere cupimus, solum
(1) Par ces mots: "vieux style", nous n'entendons pas affirmer que l'annee 1095 a continue son cours jusqu'` Pbques 1096. Nous avons dit ailleurs (Maison de Craon, II, 300) combien peu nombreux sont, pour le Maine et l'Anjou, les actes de la fin du XIe siecle pourvus de synchronismes, et ` quel point, par suite, il est difficile de diterminer avec pricision l'epoque oy le style de Pbques l'a emporti difinitivement dans ces provinces sur les styles de Nokl ou du premier janvier.
450
modo litteras quibus id fieri possit necessarias repperimus. Quod enim per evolutionem temporum vetus et antiquum habetur, dum lectione ad memoriam revocatur, recens, factum quod vetus est. esse videtur.
Scribimus igitur quod quidam miles, nomine Radulfus, cognomine Toaredus, quadam die venit ad Cartiniacum in domum Sancti Albini [128] ibique invenit Girardum abbatem cum quibusdam monachis suis, qui ipso die gratia loquendi cum eo illuc obviam ei venerant.
Expleta igitur locutione ut utrique desiderabant, donavit supradictus Radulfus Deo et sancto Albino et ejus monachis nonnulla de facultatibus suis, videlicet totam decimam vini, quam habebat in vineis monachorum apud Brionum, et decimam annone, que exibat de propria carruca monachorum. Donavit autem ista pro redemptione anime sue et uxoris sue et filii sui et parentum suorum, illarum etiam vinearum et terrarum decimam, supradicto dono adjungens quas ibi dono vel emptione adquirere poterunt monachi. Preterea in curte monachorum habebat per consuetudinem dolia sua, que vulgus vocat cuvas, unde sepissime procuratores rerum illius monachis molestiam faciebant.
Perdonavit etiam istam consuetudinem, non ultra eas ibi habiturus, nisi per consensum monachorum et quantum eis placuerit.
Et quia ipse infirmus erat et eo tempore Andecavem ire non poterat, misit dona istarum rerum super altare Sancti Albini per Aldulfum, prepositum ejusdem Sancti. Girardus vero, Sancti Albini abbas, cernens quia ista libenter faciebat, donavit ei centum solidos denariorum.
Hoc viderunt et audierunt testes subscripti:
abbas Girardus, Hucbertus prior, Motbertus monachus, Matfridus monachus, Mainardus monachus, Petrus monachus, Balduinus monachus.
Ex parte illius: Rainaldus canberlanus, Gauslinus Calvus.
De familia Sancti Albini: Aldulfus prepositus et Hilarius frater ejus, Walterius Bornitus, Haimarus Malspetit, Rotbertus de Trevias, Constantinus Carbonellus, Ernaldus Brionius1.
451
Hoc donum postea concessit filius ejus apud Balgiacum, quando reddiderunt monachi patri denarios, videntibus et audientibus istis: Rannulfo Bernuino et Petro monacho, qui et denarios supradictos patri portavit et ipsi puero quattuor denanos donavit.
CCCXCII. (II. 13.)
S. d.
NOTICE DU DON D'UN CENS ANNUEL DE QUATRE SOUS FAIT A SAINT-AUBIN
PAR SARRASINE, FEMME
DE PIAN LE COQ.
(Icriture plus ricente que le corps du Cartulaire.)
Notum sit presentibus et futuris quod quedam matrona, Sarracena nomine, uxor Pagani Galli, se ecclesie Sancti Albini condonans, quatuor solidos annui census cujusdam terre sue in territorio Brionum existentis, quam ei pater suus in matrimonium dederat, sicut eam libere et quiete tenebat, nobis in elemosinam dedit. Hec autem, vocante Deo, debitum universe carnis persolvens, in ecclesiam Sancti Albini delata, a nobis, ut decuerat, honorifice tumulata est. Eodem vero die, pulsante tabula, fratribus in capitulum adunatis, filius jamdicte matrone, Paganus nomine, cum quibusdam boni testimonii viris, in capitulum nostrum ingrediens, benefitium ecclesie nostre humiliter expostulans, humilius accepit, ibidem supradictos census, quos nobis sicut mater sua dederat, benigne dedit et concessit. Ad hujus igitur doni testimonium, quandam virgulam in manum Stephani, tunc prioris de claustro, qui capitulum tenebat, deponens, eandem super altare dominicum manu propria deportavit. Hujus rei testes sunt:
De monachis: Gaufridus de Segreio, Rainaldus de Malicornia,
452
Radulfus Saporatus, Radulfus Redonensis, Richardus armarius, Rainerius Erraudi.
De famulis nostris: Rossellus, Gaufridus Vendens Plumam, Rotbertus de Sartrino, Robinus Magister, famulus de Sartrino, David de Mareschaucia, Gaufridus usserius, Isembardus.
Ex parte Pagani: Guillelmus Galler, canonicus Sancti Laudi, Girardus de Serena, miles, et plures alii.
(end of charter text of vol. 1)