433
[HH.] CARTAE DE PEREGRINA
CCCLXXIII. (HH. 1.)
S. d.
NOTICE DE LA VENTE DE TOUS SES BIENS FAITE PAR RAOUL, FILS
D'OGER, AUX MOINES DU PRIEURÉ DE LA PÉLERINE.
Carta Radulfi, filii Otgerii prepositi, quomodo
vendiderit omne patrimonium suum monachis Sancti Albini in
obedientia Peregrina.
[l23] Radulfus, filius Otgerii prepositi, servi Sancti Albini, vendidit omne patrimonium suum monachis Sancti Albini sine ulla retinentia.
Etiam ea que habebat Crohio primum vendidit Engelbaudo monacho, postea Warnerio priori et Bernerio monacho orphano. Paulatim deinde, vendidit Willelmo de Camellerio quicquid retinuerat et dedit illi quandam suem cum porcellis et unum sextarium siglis super quatuor solidos, et hoc viderunt soror et nepotes, sed non calumpniaverunt. De hac venditione sunt testes: Freregius molnarius, Girardus bucherius, Guitbertus sutor, Ernaldus salnarius, Gauterius filius Rotberti de Peregrina, talibus signis quo dedit ei Willelmus monachus unum colaphum pro eo quod non fuit ex primis.
Affuit etiam alius monachus Andreas cum Willelmo.
CCCLXXIV. (HH. 2.)
1067-1109.
LES MOINES DE LA PÉLERINE DONNENT SEPT LIVRES A RENAUD
MANGOT POUR LE DÉCIDER A RETIRER UNE REVENDICATION INTENTÉE
PAR LUI SUR DES BIENS DONT ILS JOUISSAIENT PAISIBLEMENT
DEPUIS DEUX CENTS ANS.
Carta Raginaldi Mangoti qualiter dimiserit monachis
Sancti Albini calumpniam quam fecerat de obedientia
Peregrina1.
Tempore Fulconis Junioris comitis, nonnullis iniquitatem
434
magis quam equitatem sequi cupientibus et quod volebant fatientibus, cepit pravorum invidia abhominabilisque rapacitas ecclesiarum possessiones quas a tempore Gaufridi comitis, cui Grisea Tunica cognomen fuit, quiete ac secure possederat, prius absque causa calumpniari, deinde vi invadere.
Inter quos, Raginaldus Mangotus, de quadam nostra obedientia, Peregrina nomine, quam ante ducentos annos sine ullo calumpnie impedimento possederamus, calumpniam nobis intulit et vi invadere quod impume poterat disposuit. Et cum, neque propter metum Dei, neque propter metum comitis, rectum nobis consentire vellet, fecimus quod potuimus. Septem enim libras denariorum, quasi pro benedictione, predicto Raginaldo dedimus, tali convenientia ut nullo tempore amplius, vel per eum, vel per ejus heredes, de supradicto loco nobis scilicet monachis Sancti Albini, calumpnia inferretur, nulla ibi consuetudine retenta, preter hoc quod, quando veniet Andecavem, faciemus ei talem caritatem qualem facimus ceteris fratribus nostris. Hoc concesserunt uxor ejus et filii ejus, Warnerius scilicet Goslinus, Gaufridus Golfers, et filia ejus, Agnes. Hoc viderunt et audierunt hi quorum nomina subscripta sunt: Unbertus, Fulcherius, Haimericus de Mairei, Goscelinus capellanus.
Monachi: Hucbertus prior, Odo monachus, Samuhel monachus Sancti Florentii, Warinus famulus ejus.
S. Raginaldi
S. Warnerii
S. Goslini
S. Gaufridi
CCCLXXV. (HH. 3.)
1082-1106.
NOTICE DE L'ABANDON PAR THIBAUD DE SES REVENDICATIONS CONTRE
LES MOINES DE LA PÉLERINE.
Carta Tetbaudi de calumpnia dimissa monachis Sancti
Albini in obedientia Peregrina.
Quidam homo de Peregrina, nomine Tetbaudus, litigabat cum
435
monachis Sancti Albini qui ibi manebant de rebus plurimis quas immento erga monachos et homines eorum clamabat. Sed, Dei gratia stultitiam suam recognoscens, venit in capitulum Sancti Albini ibique, coram abbate Girardo et omnibus monachis, totum quicquid erga monachos clamabat, solidum et quietum clamavit, tali convenientia ut monachi consentirent ei facere unum peslum juxta ecclesiam suam, sine foco et sine hospite, ad vasa sua servanda et quorum ibi vellet mittere, reddendo ipsis monachis quatuor denarios censi; ita tamen quatinus de ipso peslo et omni consuetudine que inde exiret, in vita sua haberent monachi dimidiam partem, et ipse alteram.
Et si non haberet filium de uxore, totum remaneret monachis post mortem ejus. Si autem haberet filium de uxore, ipse filius haberet, ut pater, dimidiam partem pesli et totius consuetudinis, et monachi alteram. Hujus rei gratia concessit ei abbas Girardus fraternitatem benefitiorum et elemosinarum omnium monachorum.
Hoc viderunt et audierunt: Supplicius presbiter, Tetbaudus de Tertreio, Archembaudus Russellus, Reginaldus Pichardus, Walterius filius Adhelait1.