Cartae de Luchiaco, p. 411 to 432

LUCHÉ 411

[GG.]CARTAE DE LUCHIACO1.

CCCLV. (GG. 1.)
Vers 1057.
NOTICE DE L'ACQUISITION PAR LES MOINES DE SAINT-AUBIN DE L'ÉGLISE DE LUCHÉ, QUI LEUR AVAIT ÉTÉ EN PARTIE VENDUE, EN PARTIE DONNÉE, PAR RAOUL, VICOMTE DU MAINE, ET PAR EMMELINE, SON ÉPOUSE, ET DE DIVERS DONS FAITS A L'ABBAYE, LORS DE LA DÉDICACE DE CETTE ÉGLISE, LE TOUT RATIFIÉ PAR GEOFFROY MARTEL, COMTE D'ANJOU.
Carta de ecclesia Luchiaci quam tribuit Radulfus vicecomes Sancto Albino, voluntate et assensu uxoris sue ac filiorum suorum, Gaufridi quoque Andecavensium consulis auctoritate, aliisque rebus quamplurimis quos contulerunt eidem Sancto tam ipse quam homines ipsius, in obedientia supradicta2.

[116] Consuetudinis est humanae, si quid incommutabiliter mansurum homines agunt, per litterarum memoriam in posterum reservari, ne per commutationem morientium et nascentium hominum, possit oblivione deleri.

Cujus rei gratia per cartulam istam notum fiat cujuscumque temporis future genti, quod Radulfus vicecomes cum uxore suas Amelina, Sancto Albino et monachis ejus ecclesiam de Luchiaco, partim quingentis solidis sicut habebat solidam et quietam vendidit; partim pro anima sua, proinde etiam societatem supradicte congregationis accipiens, dono dedit, scilicet: altare cum oblatione tota et sepultura totas sicut habebat, et terram de juxta ecclesiam,

412

decimam quoque de quatuordecim bordagiis in omni re, sicut habebat.

De ipsis autem bordagiis tria in dominio Sancto Albino dedit, id est bordagium Stephani, Vitalis, Benedicti. Addidit etiam mansuram Stabilis, sicut est, aquam deinde Lede utriusque littoris, quantum terra Sancti Albini durat, ad faciendum quiequid monachis placuerit, et unum piscatorem fore proprium monachorum per totam aquam vicecomitis. Dedit et unum arpennum vinee quietum in alodo Sancti Albini, decimam quoque de suis vineis.

Concessit etiam vicecomes idem quicquid monachi adquirere poterint ab omnibus de suo beneficio casatis, sine toto casamento.

Preterea vicariam, sicut ad eum pertinet in omnibus quae ipse dedit, sive quae ab aliis adquisituri sunt monachi. Dedit etiam unum arpennum terrae ad ortum ultra Ledam, pasnagium quoque de dominicis porcis monachorum in silva Crana.

Dedit et de ipsa silva, tam viridi quam sicca, ad calefaciendum et ad omne opus monachorum supradictam ecclesiam inhabitantium.

Addidit et fevum Engelbaldi [117] Baldini, sicut de se tenebat, fevum etiam Ade prepositi totum, et fevum Odelerii, sicut apud Luchiacum est.

Ad dedicationem vero ecclesie, dedit Fulcoius siniscallus unam mansuram terrae cum tota redibitione apud Alnetum; vinagium quoque de dimidio arpenno vinee cum decima, et unum quartarium prati; decimam quoque in omni re, sicut habebat, de terra Walterii telonarii, decimam quoque totam de terra Rainaldi de Vallibus; sepulturam quoque et oblationem, sicut habebat; decimam etiam de terra Letranni in omni re; sepulturam quoque, sicut habebat.

Adam autem prepositus dedit decimam de vineis suis et de tota terra quam de vicecomite dominice tenet; de Villata autem decimam, sepulturam, oblationem dedit, sicut habebat.

413

Addidit et decimam de terra Engelmari, et oblationem, et sepulturam, sicut habebat.

Addidit etiam, auctorizante Bencelino, de cujus casamento erat, suam partem de decima de Charuaum et de Montibus, propter suum filium de quo fecit monachum in monasterio Sancti Albini, in quo monasterio et ipse moriens monachus effectus est; deditque quartam partem de molino de Villena. Girardus siniscallus de tota sua terra in eadem parrochia dedit dimidiam sepulturam cum tota oblatione, preter candelam; preterea, dimidium de sua parte sepulture de terra Boza et de terra Suavii et de terra Letbaldi, de mansura quoque Harduini decimam totam cum sepultura, sicut habebat. Vivianus autem dedit totam sepulturam suam, sicut apud Luchiacum habebat, annuentibus Adam preposito et Arnulfo, de quorum beneficio eam habebat.

Engelbaldus Balduinus dedit decimam et sepulturam de alodo Sancti Albini, sicut habebat.

Amelinus de Super Ledam dedit decimam de carrucha sua et de molendinis, et decimam de mansura Viviani in omni re et sepulturam.

Oidilerius, nepos ejus, cum uxore sua, dedit decimam de tota sua terra in omni re et sepulturam. j Hucbertus Turonensis dedit unam mansuram terrae cum tota redibitione.

Hujus igitur totius suprascripte donationis per vicecomitem filiosque ejusdem firmate, per Gaufridum vero comitem auctorizate, testes sunt:

De parte vicecomitis: Girardus siniscallus, Vivianus Dives, qui duo fidejussores inde fuerunt contra omnem calumpniam preterea Adam prepositus, Fulcoius siniscallus, denique quamplures alii. De parte autem Sancti Albini sufficiant de multis: Suplicius Circa Infernum, Tetbaldus de Nogareto, Walterius de Aquaria.

Preterea, pene tota clientela Sancti Albini quae advocata fuit, accipiente vicecomite beneficium sibi cum uxore sua in capitulo ejusdem Sancti per manus domni Teoderici abbatis, regnante

414 CABTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Hainrico rege, Gaufrido, Fulconis filio, comite Andecavi, Vulgrino episcopo supradicte ecclesiae patrocinante. Signum | Gau Signum | Fulconis fridi | comitis comitis de | Vindocino

CCCLVI. (GG. 2.)
Vers 10621.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT COMMENT, MOYENNANT UN DON DE CENT SOUS, ILS OBTINRENT L'ABANDON PAR HUBERT, FILS DU VICOMTE RAOUL, DE SA REVENDICATION DE L'ÉGLISE DE LUCHÉ, ABANDON APPROUVÉ PAR FOULQUES, COMTE DE VENDÔME, SON SUZERAIN.
Carta de calumpnia Hucberti vicecomitis illata nobis super ecclesia Luchiaci ac de reconciliatione cum eodem per manum Otbranni abbatis composita, auctorizante Fulcone, Vindocinensium comite, de cujus erat casamento2.

Notum sit in perpetuum quod monachi Sancti Albini donaverunt centum solidos per manus domni Otbranni, abbatis sui, et Warnerii monachi, tunc prioris monasterii, Hucberto, filio Radulfi, vicecomitis de Lusdo, propter calumpniam quam miserat eis super ecclesiam de Luchiaco. Ille vero calumpniam illam dimisit et supradictam ecclesiam Sancto Albino et monachis solidam et quietam ad habendum confirmavit.

Hujus rei testes: Radulfus ipse, pater ejus, qui ecclesiam in parte donaverat, in parte vendiderat Sancto Albino et monachis, et Fulco de Vindocino, de cujus casamento erat, qui et ipse rem illam auctorizavit. Signum Fulconis comitis de Vindocino Rainaldus de Malo Levrario el Haimericus, frater ejus, Waldi-

415

nus de Malicornant, Paganus de Mont‚ Dublello, Raherius li Meschins de Luiaco, Radulfus, filius Fulchradi de Lagniaco, Girardus siniscallus, Rainaldus portarius, Girardus, noster homo de Alodo.

CCCLVII. (GG. S.)
Vers 1050.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES RELATENT LE DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR ADÉLAÏDE, SOEUR DE GEOFFROY DE SABLÉ, D'UN ALLEU SIS A LUCHÉ, ET LA CONCESSION VIAGÈRE D'UN BORDAGE FAITE PAR L'ABBAYE A BERNIER, SEBGENT D'ADÉLAÏDE, ET AU FILS DE CELUI-CI.
Carta de alodio quod prebuit Adeladis apud Luchiacum Sancto Albino atque de bordagio, rogatu ipsius, Bernerio, servienti ejus, ibidem concesso.

Quedam matrona nobilis, nomine Adeladis, soror Gaufridi de castro Sablulii, donavit Deo et sancto Albino et suis monachis in Cenomannico pago, apud Luchiacum, alodium de Acclini Campo, integre et honorate, sicut illud habebat, pro anima sua ac parentum suorum qui preterierant et futurorum. Post hanc donationem solemniter coram testibus factam, precata est ista Adeladis abbatem et monachos, ut pro amore suo concederent unum bordagium in ipso alodio uni suo servienti, nomine Bernerio, et uni suo heredi post illum in servientagio, ut sicut ille Bernerius servierat exinde sibi, id est ipsi Adeladi antea, sic postea ipse et unus heres suus serviret monachis; post illius autem et sui heredis decessum, rediret in dominium monachorum.

CCCLVIII. (GG. 4.)
1060-1081.
NOTICE DE L'ACTE PAR LEQUEL JEAN LE SERGENT, FILS DE BERNIER, AVAIT RECONNU QUE LE BORDAGE OCCUPÉ A LUCHÉ PAR LUI, APPARTENAIT A SAINT-AUBIN ET QU'IL N'EN AVAIT QUE LA JOUISSANCE VIAGÈRE, OBTENUE JADIS DE L'ABBAYE PAR ADÉLAÏDE, SOEUR DE GEOFFROY DE SABLÉ, POUR SON PÈRE ET POUR LUI.
Carta de recognitione Johannis, flii Bernerii servientis, super

416

terra quam habebat in Aclini Campo et de dono ipsius terre in capitulo Sancti Albini ab eodem iterato.

Johannes serviens, filius Bernerii de Luchiaco, recognovit in vita sua quod terra sua, que in alodio de Acclini Campo erat patri suo Bernerio ad unum heredem a monachis Sancti Albini fuisset concessa per deprecationem unius matrone nobilis, nomine Adeladis, sororis Gaufridi de Sablulio, quae ipsum alodium honorate sicut habebat cum ipso suo serviente Bernerio, patre istius Johannis, olim Deo et sancto Albino et suis monachis donaverat.

Hoc recognoscens, Johannes pluribus vicibus venit in capitulum Sancti Albini, coram testibus, et de terra sua, quae Sancti Albini et monachorum per conditionem supradictam erat fecit iterum donum abbati Otbranno ac monachis, donumque ipsum propria manu super altare Sancti Albini posuit, videntibus et audientibus subinsertis testibus: Aldulfo preposito, Bernerio cellarario, Bernerio secretario, Rannulfo Russello, Rotberto de Insula, Rotberto clerico, filio Letbaldi, Rainaldo de Insula.

CCCLIX. (GG. 5).
(no date.)
NOTICE DE DIVERS DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR GIRARD LE SÉNÉCHAL.
Carta de his quae donavit Girardus siniscallus, apud Luchiacum, Sancto Albino, auctorizantibus idipsum uxore ac filio et Hucberto, domino suo.

Girardus siniscallus dedit Deo et monachis Sancti Albini pro beneficio suo candelam et partem sepulture quam antea retinuerat in partochia Luchiaci, et decimam de mansura Hamelini de Super Ledam, et decimam pasnagii de boscho Camberano, auctorante haec omnia uxore sua, Richilde, et patre uxoris, Arnulfo, et Hugone, filio suo. Auctoravit etiam Huebertus de Purriano, nepos Girardi. Inde testes sunt: Fulchradus, prior Sancti Albini, Willelmus, Rotbertus, Huebertus, Haimericus, monachi; Aldulfus preposi-

417

tus, Gaufridus Lunellus, Radulfus Introinnartz, Hylarius Barratus, Radulfus de Barvilla, Odelarius.

Girardus idem siniscallus et mater ejus donaverunt Sancto Albino decimam annone et piscium de dimidio molendino qui est in tluvio Lede, apud Tesvalam.

CCCLX. (GG. 6.)
1060-1081.
NOTICE RELATANT L'ACQUISITION PAR SAINT-AUBIN DES DIMES D'UN ALLEU SIS A LUCHÉ.
Carta decime quam comparaverunt a Fulcone de Rupibus monachi Beati Albini, in obedientia Luchiaci.

Tempore quo domnus abbas Otbrannus monasterium Sancti Albini post dominum Teodencum gubernabat, domnus Warnerius, prior, et domnus Willelmus, medicus, emerunt apud Luchiacum a Fulcone de Rupibus medietatem decime alodi de Aclini Campo, dederuntque ei in precium caballum trium librarum, uxorique ejus pro auctorizamento duodecim capita inter oves et capras. Sed de ista dimidia [118] parte alodi, dimisit Fulco statim Sancto Albino illam partem quae est infra rivum Cerone. Ipse vero retinuit in vita sua eam quae est ultra, eo pacto ut, post mortem ejus, redeat tota ad Sanctum Albinum et monachi sepeliant eum sicut fratrem suum. De hac emptione plegii sunt: Adam prepositus et Girardus siniscallus.

Testes qui viderunt et audierunt: Oidelerius, Hilduinus, Radulfus de Barvilla.

CCCLXI. (GG. 6.)
1060-1081.
NOTICE DE DIVERSES ACQUISITIONS FAITES PAR LES MOINES DE LUCHÉ.
Carta de his que Willelmus monachus, qui et medicus, apud Luchiacum comparavit; de sepultura vel decima quam Hatto moriens Beato Albino donavit; de terra quam idem monachus cum Hersende femina commutavit, in qua et molendinum

418

instituit; de censu ejusdem molendini, aliis quoque rebus quamplurimis quas prefatus medicus ibidem Sancto Albino aut emptione aut largitione fidelium adquisivit.

Item domnus Warnerius et domnus Willelmus comparaverunt quindecim solidis de Bernardo Sobranno dimidium molendinum in fluvio Cerone. Domnus Willelmus emit quadraginta solidis ab Alelmo de Luchiaco decimam terrae quae est prope ecclesiam.

Unde testes sunt: Radulfus de Barvilla et Engelsendis, uxor ejus, et Oilerius et Hilduinus.

Domnus Willelmus comparavit triginta et quinque solidis de Hucberto de Porrien decimam dimidie mansure quae est ad Prungi, et Hucbertus dedit illi in plegium Radulfum de Barvilla, ut si calumpnia quandoque in hac comparatione insurgeret, Radulfus adquietaret.

De qua re testes sunt: Oilerius, Walterius viarius, Walterius molinarius et Rotbertus de Fontana, Warnerius et Hucbertus, pater Warnerii.

Hato, quando moriebatur, donavit Sancto Albino, per assensum atque consilium Hucberti de Porrien et uxoris ejus, Hildeberge, medietatem decime et sepulture de terra Algerii, et domnus Willelmus revestivit eum de beneficio Sancti Albini, et de hoc testis est Hamelinus venator. Domnus Willelmus fecit molendinum in terra que Sancti Albini non fuerat, sed ille dedit pro ea commutationem alterius terrae Hersende femine, et unum sextarium de segula, et prestavit ei duos solidos et dimidium, et Archembaldo Mabono dedit etiam pro hoc ipso quindeclm solidos apud Relliacum, et revestivit eum et patrem ejus, Spatulam Fortem, de beneficio Sancti Albini. Quod vidit et audivit Mainardus Bellus.

De commutatione vero quam ipse fecit cum femina et de annona quam ei donavit et de denariis quos eidem prestavit, testes sunt: Warinus molinarius, Judicalis carpentarius, Mainardus, Hugo de Vallibus, Fulco de Rupibus.

Sciendum est autem quod propter supradictam commutationem

419

solvuntur quatuor denarii de censu in festivitatem sancti Johannis.

Hamelinus, quem cognominabant Defactum, dedit Sancto Albino decimam unius molendini et dimidii, sed decima integri molendini est de casamento Radulfi, filii Marcoardi, cui dedit domnus Willelmus duodecim denarios propter auctoramentum. Sed post mortem Hamelini, calumpniavit Gislebertus, gener ejus decimam dimidii molendidi [sic] et decimam vinearum de Alneto. Propter quod auctorizandum, redonavit ei domnus Willelmus decem solidos et alios decem Gauslino de Altanosia, de quo Gislebertus tenebat; et de boc testis est Godefredus de Mota.

Quartam partem molendini quam nos non habebamus, comparavit postea domnus Willelmus ab Oilerio, cum decima et exclusa, decem libris et duobus modiis de avena, addito etiam hoc ut pascamus eum donec vivet. Sed tacendum non est quod isdem Oilerius dedit suam fidem Johanni de Fecia et jurant supra sanctas reliquias, ut nullo modo querat qualiter perdamus quae nobis vendidit, et si calumpnia insurrexent, ut ipse adquietet nobis.

Adam prepositus donavit Sancto Albino medietatem decime de Vilata quando ecclesia dedicabatur, sed unus homo, nomine Rusellus, habebat ab eo medietatem istius dimidie decime in foevo, et calumpniavit eam. Sed pro hac calumpnia adquietanda donavit ei domnus Willelmus duodecim solidos. Adam iste moriens devenit monachus Sancti Albini et donavit nobis quartam partem aree de molino in fluvio Lede, et precepit filio suo, Girardo, ut si calumpnia in dono suo surgeret, ipse adquietaret.

Algerius de Vernezeles redevenit monachus Sancti Albini et dimisit nobis dimidium molendinum in fluvio Cerone, et auctorizavit Adam de Mota. Et domnus Willelmus dedit quadraginta solidos Ursoni de Mosterolo, de quo Algerius tenebat, ut et ipse reauctorizaret et adquietaret, si calumpnia surgeret.

Et de hoc testes sunt Aldulfus et Hilduinus.

CCCLXII. (GG. 8.)
1060-1081.
NOTICE RELATANT COMMENT LES MOINES DE SAINT-AUBIN OBTINRENT JUSTICE AU SUJET D'UN

420

ACHAT DE VIGNES SITUÉES DANS LEUR FIEF, ACHAT FAIT PAR VIVIEN DU LUDE DE JEAN DE LUCHÉ, SERF DE L'ABBAYE, SANS LEUR ASSENTIMENT.
Carta de calumpnia quam fecerunt monachi Sancti Albini Viviano de Lusdo, in curia comitis Gaufridi, super vineis quas vendiderat ei Johannes de Luchiaco, servus eorum, sine concessione abbatis.

Notum sit omnibus fidelibus quod Warnerius prior et Willelmus monachus Sancti Albini calumpniaverunt Viviano de Lusdo, in curia comitis Gaufridi, quasdam vineas quas Johannes de Luchiaco vendiderat illi, sine auctorizamento abbatis sive monachorum de quorum foevo erant. Et proinde guarentum suum, id est venditorem ad terminum, ipse Vivianus guagiavit, audientibus et videntibus subinsertis testibus: Rotberto preposito, Gosberto Tira Musca, Normanno de Castra, Haimerico, preposito de Balgiaco, Giraldo Calvello, Warino cellarario.

Termino vero adveniente, Vivianus presto non fuit, nec guarentum suum habuit; ideo placuit nobis hanc calumpniam scribi memorieque tradi, quatinus successores nostrii post mortem Johannis supradictas vineas calumpnient et ut suas recuperent.

CCCLXIII. (GG. 9.)
1060-1081.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES, APRÈS AVOIR RELATÉ LE DON FAIT, SOUS RÉSERVE DE L'USUFRUIT, PAR VIVIEN DU LUDE ET AREMBOURG, SON ÉPOUSE, DES BIENS QU'ILS POSSÉDAIENT DANS L'ALLEU DE SAINT-AUBIN A LUCHÉ, MENTIONNENT LA RENONCIATION DES DONATEURS A LEUR DROIT D'USUFRUIT.
Carta de terra, de pratis, de vineis, quae Vivianus de Lusdo et uxor ejus, apud Luchiacum, Sancto Albino, post mortem suam, auctoramento filiorum suorum condonaverunt, atque de guirpo ipsorum quod super eisdem rebus in vita sua unanimiter effecerunt1.

Notum sit omnibus hoc scriptum legentibus vel audientibus,

LUCHE 421

quod Vivianus de castello Lusdi et uxor ejus, Aremburgis, auctoramento filiorum suorum, dederunt Deo et monachis sancti Albini terram, prata et vineas quas in ipsius Sancti Albini alodio apud Luchiacum habebant, ita tamen ut quandiu ambo viverent in dominio tenerent, vel qui eorum longius viveret, nisi sua sponte, saltem ipsius defuncti partem Deo et monachis relinqueret.

Hujus rei testes sunt: Adam filius ejusdem Viviani, Adam prepositus, Herbertus prepositus, Sevinus siniscallus, Girardus siniscallus et Radulfus nepos ejus, Lancelinus clencus, Radulfus sutor, Ingelbaldus et alii plures. De familia Sancti Albini: David et Haimarus, cognomento Malus Parvus.

Nec multo post, isdem Vivianus apud se consultus, per satis fidelem inter utrumque nuncium, filium videlicet suum, istius loci monachum, mandavit domno Warnerio, qui tunc prioratum sub domno Otbranno abbate regebat, se ad presens relicturum Deo et monachis res quas in illorum alodio, ut supradiximus, tenebat, accepta tamen aliquanta peccunia pro illo retinaculo quod sibi viventi uxorique suae reservaverat. Unde Vivianus, conventione facta apud castelium Lusdi cum domno Warnerio priore et filio suo monacho, accepit quatuordecim libras denariorum, [119] et sic res supradictas Deo et monachis Sancti Albini quietas ab omni calumpnia guirpivit, uxore sua cum filiis et filiabus annuente.

Tali convenientia tamen accepit Vivianus supradictas quatuordecim libras, ut in morte sua reddet eas Sancto Albino pro anima sua.

Sed quoniam plerumque accidit quod filii vel parentes parentum suorum beneficia, venditiones injuste calumpniantur, hujus convenientiae presentes inserimus testes: Girardum scilicet siniscallum, Adam, ipsius Viviani filium, Adam prepositum, Sevinum, generum ipsius Viviani, et alios plures.

De familia Sancti Albini: Walterium cognomento Bornium.

CCCLXIV. (GG. 10.)
Vers 1090.
NOTICE DE LA SENTENCE RENDUE AU PROFIT DE SAINT-AUBIN PAR HUBERT, VICOMTE DU

422

MAINE, ET PAR ROBERT LE BOURGUIGNON, CONTRE AREMBOURG, VEUVE DE VIVIEN DE LUDE, RELATIVEMENT AUX VIGNES VENDUES AUTREFOIS PAR JEAN DE LUCHÉ.
Carta de placito inter nos et uxorem Viviani et filium ejus ac generum super vineis Johannis de Luchiaco apud Lusdum in presentia Hucberti vicecomitis habito, pariterque de judicio inter utrosque, eodem Viviano mediatore, rectissime terminato.

Tempore quo Hucberlus vicecomes et Rotbertus Burgundus conabantur diruere turrem Johannis de Lusdo, convenerunt ante eos ad placitum de vineis de Luchiaco, in camera petrina vicecomitis, Fulchradus prior et Gaufridus bajulus et Willelmus medicus, monachi Sancti Albini, contra uxorem Viviani Divitis, Aremburgem, et filium ejus, Giraldum, ac generum ipsius, Sevinum, Viviano in medio rei ex ordine veritatem, quomodo scilicet vineas illas de Johanne, servo Sancti Albini, super calumpniam monachorum emerat et aliquanto tempore tenuerat, ac postea Sancto Albino et ejus monachis prius condonaverat, et postea vendiderat, testificante. Et ut apertius judicamentum intelligatur, placiti verba rememorentur.

Denarraverunt itaque calumpnie suae ut sibi videbatur rectitudinem Aremburgis et Rigaldus ac Sevinus hoc modo. Aremburgis autem jussa a judicibus dicere quid calumpniabatur:

"Ego, ait, ideo in eas calumpniam infero vineas, quia quando vir meus Vivianus duxit me in uxorem, donavit mihi illas in dotarium."

"Et ego, ait Rigaldus, quia quae patris mei fuerunt, mea post ejus decessum esse debebant." "Ego, ait Sevinus, nil ad presens calumpnior; sed tamen sonare volo quod et heredes mei, si ad eos res Viviani, avi sui, herediario jure descenderint, has vineas eos non habere facile non erit. Quando tamen Vivianus dedit michi filiam suam, et vineas dedit mihi ad faciendum et accipiendum ad medietatem."

His omnibus objectionibus respondit solus Vivianus hoc modo:

"Ego, domini, emi quidem vineas, sed de servo Sancti Albini

423

super calumpniam monachorum, et quandiu eas tenui, in calumpniam tenui, et ita calumpniosas dedi uxori mee in dotarium, et dixi generi meo ut faceret eas ad medietatem; sed ille nec unquam illas fecit, nec partem inde habuit. Cum autem, monachis importune mihi calumpniantibus, tandem diffugere non possem quos eis ad directum non starem timens totum perdere, feci talem concordiam cum monachis, quod condonavi eas illis post decessum meum et uxoris mee, et illi tali pacto concesserunt illas nobis in vita nostra. Non multo autem post tempore, sumens de illis quatuordecim libras denariorum, clamavi eis penitus vineas quietas. Quod cum calumpniaretur uxor mea, eo quod de dotario suo essent, feci cum ea exinde talem concordiam, quod donavi illi scambium Turonis quinque bonarum arpennos vinearum. Quos gratanter accipiens, auctoravit libens Deo et sancto Albino et ejus monachis vineas istas. Similiter et gener meus, Sevinus, clamavit mihi quietam convenientiam quam ei habueram de vineis ad medietatem faciendis."

Ad haec respondit Aremburgis, uxor Viviani:

"Vera quidem sunt, domini, omnia quae vir meus de vineis enarravit; sed ideo ego illas calumpnior, quia ille donavit unum arpennum monachis Majoris Monasterii illarum quas mihi dederat in scambium."

His auditis, judices responderunt:

"Audivimus, domina, narrationem viri vestri et responsionem vestram ac filii vestri et generis vestri, et per justum judicamentum vobis omnibus judicamus, quod secundum illius dictum et vestrum responsum, nullum penitus in vineis habetis rectum. Non enim Vivianus, per quem vos clamatis, in eis unquam rectum habuit, et sicut ille, secundum hoc quod hic, nobis audientibus vobisque non contradicentibus, enarravit, injuste emit de servo Sancti Albini super calumpniam monachorum, injuste tenuit quandiu tenuit, injuste aut vobis aut alii donavit eas aut condonavit. Et ideo juste judicantes inter vos, affirmamus vobis quod nullus vestrum, secundum quod vos dixistis illique responderunt, rectum aliquod in vineis clamare potest."

424

Hoc judicamentum judicaverunt Rotbertus Burgundus et Hucbertus proconsul.

Testes: Fulcoius Rotundellus, Girardus, fllius Adam prepositi. De hominibus Sancti Albini: Gaufridus, filius Lisoii, Hilarius Barretz.

CCCLXV. (GG. 11.)
[no date.]
DONS DE DIVERS DROITS FAITS A SAINT-AUBIN PAR ARNOUL BOFET, PAR UNE FEMME NOMMÉE ODELINE ET PAR SON FILS.
Carta de sepultura, de censu quae contulit Arnulfus Bofez Beato Albino, itemque de decima molendini quam dedit Odelina, uxor Hamelini, eidem Sancto.

Ego Arnulfus Bofetz dono Sancto Albino, pro anima mea, sepulturam de Bruil, de mansura Gausberti, et sepulturam de bordagio Sicherii, et duos denarios census de vinea Warnerii, annuentibus uxore mea, Oda, et filia mea, Richelde.

Huic dono fuerunt presentes: Stephanus monachus Sancti Albini, Paulinus presbiter, Hyvo Mainerius, Walterius Berta, Warnerius de Thesvala.

Ego Odelina, uxor Hamelini de Locai, et filius meus, Hucbertus, dedimus Sancto Albino, pro animabus nostris, decimam molendini de Villana, de annona et de piscibus.

CCCLXVI. (GG. 12.)
1082-1106.
NOTICE DE L'ACHAT PAR SAINT-AUBIN DE DIVERS BIENS SITUÉS AU LUDE.
Carta de mansura terrae quam vendidit in castellaria Ludi Hugo Mainerius abbati Girardo, dans insuper decimam de tribus arpennis vinearum, annuentibus et confirmantibus ista Hugone, filio Girardi, et matre ipsius, de quorum hec habebat fevo.

Cum manifestum sit litteris verba formari, verbis corda significari, cordibus res retineri, litteratoriis verbis res retinendas presentilmm cordibus mandamus futurorum.

425

Discant igitur in hoc scripto presentes ac presentium successores, quod quidam miles, Hugo nomine, Mainerius cognomine, vendidit abbati Girardo et monachis Sancti Albini in castellaria Lusdi castri supra Ledum flumen, in loce qui dicitur Bozal, unam mansuram terrae, integre et honorate, sicut habebat, sine ullo retinaculo dominationis vel violente consuetudinis, excepta medietate decime illius terrae, de qua quidam homo ab illo fevatus erat.

Hanc quoque ipsam sicut terram monachis auctorizavit, si eam quoquo modo, emptione vel dono, adquirere potuerint. Addidit etiam huic venditioni trium arpennorum vinearum decimam inter Bozal et Lusdum, juxta Rocham Bendatam, sicut habebat quietam.

Hanc venditionem in capitulo Sancti Albini prius proloquutam, paulo post apud castrum Lusdi, Hugo Mainerius perfecit et confirmavit in domo monachorum, coram Gaufido, monasterii Sancti Albini tunc temporis quasi fungente prioris officio, et Girardo ac Gaufrido, illius obedientiae administratoribus, ac pluribus clericis et laicis, boni testimonii viris.

Istam, sicut supradicitur, venditionem Hugo, filius Girardi siniscalli, de cujus fevo erat illa terra, et Richeldis, mater ejus, gratanter auctorizaverunt et de sua parte confirmaverunt, et de hac per fidem monachis sine malo ingenio tenenda plegios se coram presentibus clamaverunt, tali tamen pacto, ut si homo ille cui de patrimonio suo illa terra pertinebat, quique eam Hugoni Mainerio pro octo libris denariorum de quibus eum redemerat contradidit, moxque de illa patria aufugit, quandoque rediret nummosque pro terra reddere vellet, tunc in arbitrio monachorum esset, aut octo libras denariorum ab illo aut ab Hugone recipere, aut quam meliorem mansuram Hugonis Mainerii sibi eligerent pro ista habere.

Ac pro isto auctoramento Hugo, filius Girardi, et Richeldis, mater ejus, habuerunt quinque solidos denariorum. De hac convenientia plegii fuerunt: Hugo, filius Girardi, et Richeldis, mater ejus, Rotbertus filius Marcoardi, Sevinus.

Convenientiatores et auditores isti: Fulco Chamarlardus, Hucbertus de Locai, Matfridus de Coro, Ingelbaldus forestarius, Wal-

426

s Berta, Girardus presbiter, Gaufridus clericus, Odo clericulus, Richerius, Giraldus.

CCCLXVII. (GG. 13.)
1082-1106.
NOTICE DE LA CONFIRMATION PAR HAMELIN D'ANTHENAISE, FILS DE GOSSELIN, DES DROITS DE L'ABBAYE DE SAINT-AUBIN DANS LE FIEF DE SON PÈRE ET DANS LE SIEN.
Carta de concessione Hamelini de Altanosia super omnibus que habebamus de fero patris ejus in obedientia Luchiaci, recepto proinde beneficio monasterii nostri.

Hamelinus de Altanosia, filius Goslini de Altanosia, veniens in capitulum Sancti Albini ibique ab abbate Girardo et a monachis accipiens beneficium et fraternitatem Sancti Albini et monachorum, concessit diligenter hoc quod habebamus apud Luchiacum de fevo patris ejus et de suo, vidente et audiente Fulcone de Bunenone.

CCCLXVIII. (GG. 14.)
1082-1106.
NOTICE RELATANT LA REVENDICATION PAR HUGUES, FILS DE GIRARD LE SÉNÉCHAL, DU MOULIN DE LUCHÉ ET SON ABANDON MOYENNANT UN DON DE QUATRE LIVRES.
Carta de controversia inter nos et Hugonem, filium Girardi, super molendino quod est apud Luchiacum; de contentione eadem ad ultimum pacificata; de decima quoque a matre ipsius Sancto Albino attributa.

Ne fraudulentorum machinationibus vel temporum decursu rerum gestarum veritas subvertatur, utile ducimus actuum nostrorum conventiones et conventionum auditores litteris commendare.

Unde et huic membrane committimus quod quidam vir, Hugo nomine, Giraldi siniscalli filius, quendam molendinum apud

427

Luchiacum, quem de casamento patris sui et suo emeramus et diu tenueramus, quem et ipse, nondum miles, nobis concesserat, factus miles, calumpniatus est, invasit, rapuit. Qua de re multis causis et litibus consumptis, tandem resipuit et, acceptis a nobis quatuor libris cenomannensium denariorum, clamavit quieta et solida, molendinum scilicet et omnia quae de beneficio suo tenebamus.

Actum hoc publice, apud Luchiacum, in domo monachorum, assistentibus et audientibus:

De monachis: domno Girardo abbate, Girardo priore, Berardo Frasello, tunc obedientiae illius preposito, Gurhanno, Helinanno, Algerio, Arnulfo cementario. De famulis: Audulfo, Haimaro Malpetit, Johanne Peregrino, Firmato.

De hominibus Hugonis: Hugone Mainerio, Adam Seguini, Fulcoio de Alneto, Burchardo de Alneto.

Richeldis, Giraldi siniscalli uxor, donavit Deo et sancto Albino, pro anima viri sui et sua, per monitionem Algerii monachi, qui tunc apud Lusdum morabatur, medietatem decimae de mansura de Brolio; nam medietatem alteram jam monachi habebant.

Concessit hoc donum Hugo, filius ejus, benigne. Huic concessioni affuerunt:

De sua quidem parte, duo armigeri ejus, Rotbertus et Evrardus, atque Rainaldus, filius Ingelbaldi, miles ejus. De parte monachorum: Algerius, Berardus, Ursio, monachi, et Walterius de Mosterolo, famulus eorum. Actum hoc fuit in cymiterio ecclesiae apud Luchiacum.

CCCLXIX. (GG. 15.)
S. d.
NOTICE DE L'ACCORD INTERVENU ENTRE BERNARD SUBERAN ET SAINT- AUBIN AU SUJET DU MOULIN DE LUCHÉ.
Carta de querela cum Bernardo Suberanxto super molendino quodam in obedientia Luchiaci diutius agitata tandemque aliquando ad finem usque utrobique perducta.

Pernecessarium judicavimus memorie commendandum qualiter

428

monachi Beati Albini et Bernardus Suberannus de discordia quam habebant adinvicem ad concordiam pervenerunt. Fuit igitur inter eos, pro molendino quodam quod ipse Bernardus per violentiam suam auferebat monachis, diu querela non parva. Pro qua finienda, pluribus in locis utrique sepius convenerunt, nec tamen super hac re definire certum aliquid potuerunt.

Tandem vero Widdo, Sancti Albini prepositus, et predictus Bernardus apud Luchiacum convenientes, ambo cum amicis et adjutoribus suis concordiam hujuscemodi perfecerunt. Monachi molendinum quod calumpniabantur Bernardo quietum et solidum de cetero clamaverunt; Bernardus autem donavit eis decimam totius terrae suae quam in parroechia Luchiaci possidebat, excepta terra quae dicitur Vernecella. Reddidit quoque eis agrum unum quem abstulerat et trigenta solidos dimisit quos pro memorala concordia postulabat.

Hoc factum apud Luchiacum et ex utraque parte, annuente etiam uxore Bernardi, pacifice definitum, viderunt et audierunt testes subscripti: Hucbertus, filius Frotmundi, frater ejus Hucbertus de Locai, Hugo Chamallartz, Girardus de Cleers, Girardus Umbertus.

De monachis: Widdo prior, Berardus, Frotmundus de Viriaco Algerius.

De famulis monachorum: Gervasius famulus prioris, Gaufridus, Tetbaldus molnerius, Gaufridus de Malicornant, Walterius Bufet et Stephanus frater ejus, Belotus1.

CCCLXX. (GG. 16.)
1082-1106.
NOTICE DE DIVERS DONS FAITS A SAINT-AUBIN SUR LA TERRE DU LUDE.
Carta decime de bosco de Logis quam dedit Ermengardis vicecomitissa Beato Albino; de concessione Valerii, prepositi ejus, super eadem re; itemque de decima quam Husbertus de Porienna et uxor ejus, assentientibus filiis ac filiabus suis, contulerunt eidem Sancto.

Vicecomitissa de Lusdo, Ermengardis nomine, donavit Deo et

429

Sancti Albini monachis decimam de bosco de Logis, sine ullo retinaculo, in turre de castro Meduane, presente Gurhanno monacho et Alberto, suo capellano. Valerius etiam, prepositus vicecomitis, habuit quindecim solidos pro parte quam concessit ex decima de silva de Logis.

Testes sunt: Helinannus, Gurhannus, Aldulfus, monachi, et Paganus cellararius, famulus eorum.

In manu Girardi abbatis dimisit Hucbertus de Porrienna et uxor ejus, Richeldis, apud Luchiacum, in domo monachorum, totam decimam mansurae quae est ad Prungi. Testes sunt: Guiddo prior, Gurhannus, Frotmundus de Viriaco1, Helinannus, monachi.

Famuli eorum: Lucas, Widdo filius Bertranni, Samazollus. Et ex parte ejus: Fulcoius de Alneto.

Ibi dedit plegios abbati idem Huebertus Bernardum Suberannum et Warnerium de Columbariis, quod si filius ejus, Rainaldus, de via Dei rediret, hoc ipsum ei concedere faceret. Et ideo dedit ei Gurhannus, prior obedientie illius, sexaginta solidos denariorum, et abbas pepigit ei quod, post obitum suum, eum monachi Andecavim ad humandum ipsius stipendiis adducent

Et hoc concesserunt filii ejus in domo sua, habuitque Ennors clericus, major filius, quatuor denarios, et Hamelinus minur, tres denarios, et Aremburgis, major ejus filia, tres solidos, et Aremburgis, minor, tres denarios. Hoc viderunt: Warnerius de Columbariis, Fulcoius de Alneto, Hamelinus de Montbuisot, Martinus homo Sancti Albini cum duobus filiis suis, Bodino, Warino falcherio.

CCCLXXI. (GG. 17.)
Vers 1070.
NOTICE RELATANT LES DONS FAITS A L'ABBAYE DE SAINT-AUBIN PAR GIRARD LE SÉNÉCHAL DE DIVERS BIENS SIS A LUCHÉ. Carta de his quae nobis concessit in fevo suo Girardus siniscallus

430

aut prebuit, quando frater noster devenit; de decima dimidii molendini apud Temealam, qwm ipse et mater ejus donaverunt nobis; de incrementis etiam que ad eandem elemosinam, ad extrema pervenient, aucmentavit.

[121] Quoniam mortis conditione tales facti sumus, ut quod hodie facimus cras oblivioni tradamus, nisi litterarum monimentis reservemus, placuit nobis rem quandam cognitione dignam litteris tradere, ne nobis aut posteris nostris eam quandoque continguat ignorare.

Continet igitur haec scriptura quod Girardus siniscallus, quando frater noster devenit, hoc est quando in societatem nostram intravit et beneficium nostre congregationis recepit, concessit Deo et sancto Albino et nobis quicquid in toto fevo suo, vel dono vel emptione, possemus adquirere, ita tamen ut casati sui totum fevum suum non donarent nobis aut venderent, quia tunc sine dubio ipse et heredes sui totum servicium suum ex eis perderent.

Adhuc vero, de salute sua magis ac magis sollicitus, pro remedio animae suae et uxoris suae et filii ac parentum suorum, dedit nobis, in parroechia Luchiaci, de tota terra sua, dimidiam sepulturam cum tota oblatione, preter candelam; preterea dimidium sepulture de sua parte de terra Boza et de terra Suavii et de terra Tetbaldi; de mansura quoque Harduini, decimam totam cum sepultura, sicut habebat. His ita pro salute sua gestis, postea longo tempore supervixit.

Tandem vero, cum, juxta morem universae carnis ad extrema pervenisset, intelligens fore proficuum animae suae ut de rebus quas adhuc in manu habebat priorem elemosinam aucmentaret donavit sancto Albino et nobis candelam et partem sepulturae quam prius retinuerat, et decimam de mansura Hamelini de Super Ledam, et decimam pasnasgii de boscho Camberano, auctorante haec omnia uxore sua, Richilde, et patre uxoris, Arnulfo, et Hugone filio suo.

Auctoravit etiam Hucbertus de Purriano, nepos Girardi. Inde testes sunt: Fulchradus prior, Willelmus, Rotbertus, Huebertus, Haimericus, monachi; Aldulfus, Gaufridus Lunellus,

431

Radulfus Introignart, Hylarius Barratus, Radulfus de Barullia, Odelerius.

Girardus idem siniscallus et mater ejus donaverunt Deo et sancto Albino decimam annonae et piscium de dimidio molino qui est in fluvio Lede, apud Tesvalam.

CCCLXXII. (GG. 18.)
1082-1106.
NOTICE RELATANT COMMENT, MOYENNANT CENT SOUS, LES MOINES DE SAINT-AUBIN OBTINRENT L'ABANDON D'UNE REVENDICATION DONT LE MOULIN DE LUCHÉ FAISAIT L'OBJET.
Carta de calumpnia quam nobis Hucbertus, filius Frotmundi, et Hugo, filius Giraldi siniscalli, super dimidio molendino apud Luchiacum aliquandiu violentius intulerunt; de concordia quoque quam ipsi postea resipiscentes sponte sua quesierunt quesitamque diligentius perfecerunt.

Ut res nota sit viventibus omnibusque nostris successoribus, nec rei veritas oblivioni tradatur, sed firmitas convenientiae scripto memoriter retineatur, hanc convenientiam huic scripto commendamus.

Quidam homines, videlicet Hucbertus nomine, filius Frotmundi, et Hugo, filius Girardi siniscalli Girardo, abbati Sancti Albini, et monachis ejus dimidium molendinum apud Luchiacum calumpniabantur. Unde uterque ceperunt placitum, propter quod perrexit abbas usque ad Luchiacum, congregatoque hinc inde conventu hominum ad placitum, Hucbertus et sui, abbati Girardo, non secundum rectitudinem responderunt, sed, sicuti homines qui omnimodo tortum habebant, quod jure non poterant per vim eis abstulerunt. Postea vero, brevi spatio temporis elapso, milites supradicti timentes Deum sibi fore iratum, quia injuste abbatem et monachos tractaverant, concordiam cum abbate et monachis sua sponte quaesitam fecerunt et illius caumpnie guirpitionem in manu abbatis eum ramo cujusdam quercus miserunt, promittentes

432

fideliter se eis auxilium prebituros, si quis de hac re eis nocere vellet. Habuerunt autem inde centum solidos.

Hujus rei testes sunt: Bernardus Suberam frater Hucberti, Rainaldus de Male Vallis, Hamelinus de Alnet, Radulfus Barullea, Fulco de Rochis, Warnerius de Columbers, Hugo de Vallis, Hucbertus de Locai, Fulcoius Hilperith, Girardus de Morters, Walterius Borneth, Gaufridus Pulsatus, Hilarius frater Aldulfi, Rotbertus de Treviis, Constantinus cocus, Hainricus presbiter1.