[EE.] CARTAE DE SANCTA COLUMBA
CCCXLV. (EE. 1.)
1096, 29 septembre.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT
COMMENT HÉBERT, FILS DE LANDRY DE POILLÉ, LEUR FIT
DON DE
L'ÉGLISE DE SAINTE-COLOMBE, DON APPROUVÉ PAR GUILLAUME,
FRÈRE DU DONATEUR, ET PAR GAUTIER LE ROUX, SON ONCLE1.
[112] Scriptura sacra testatur quod in hac temporali vita cotidie cernimus quoniam generatio preterit et generatio advenit: terra vero in eternum stat. Ideoque necessarium nobis videtur ut res nostra aetate actas, successioni nostre relinquamus scriptas contra fraudulentorum, si aliquando insurrexerint calumnias.
Agnoscat itaque presens generatio et successura quod quidam nobilis adolescens, dictus Herbertus, filius Landrici de Pogliaco, donavit Deo et sancto Albino, pro anima sua et patris ac matris sue aliorumque parentum suorum, ecclesiam Sancte Columbe, in villa que vocatur Curtis Concarum, totam ad integrum, sicut ipse habebat, cum oblatione, baptisterio, cymiterio et sepultura, totumque presbiteragium, ac terciam partem tocius decime sue partis, concessis insuper omnibus rebus Rainaldi, qui tunc presbiter erat ejusdem ecclesie. Preterea donavit et medietatem totius burgi ejusdem ville qui tunc erat et futuri, medietatemque unius furnilis, pasnagium etiam de dominicis porcis monachorum; silvam quoque suam ad omnia sibi necessaria adtribuit monachis, unumque molendinum cum exclusa, quod ex integro facerent monachi, factumque et molturam et piscatoriam per medium partirentur.
Concessit etiam monachis Beati Albini quicquid in omni fevo suo dono vel emptione adquirere possent, preter amissionem totius servitii sui.
396 CARTULAIBE DE SAINT-AUBIN
Pro his donis accepit a monachis in caritate quadringentos solidos denariorum et unum equum sexaginta solidorum, promiseruntque ei quod propter amorem ejus, aut Guillelmum, fratrem ejus, vel Walterium Rufum, avunculum suum, unum illorum facient monachum, cum rebus quas babere poterit tempore congruenti.
Huic donationi affuerunt:
De suis quidem: jamdictus Guillelmus, frater ejus, et
Walterius Rufus, avunculus ipsius, Archembaudus, prepositus
ipsius.
De parte monachorum: Warinus cellararius, Alarius Barratus, Gervasius mariscallus, Johannes Peregrinus, Bodinus de Mairono, Walterius de Calciata. Actum fuit Andecavis, in capitulo Sancti Albini, anno incarnationis Domini M XC VI, indictione IV, III kalendas octobris, Urbano, papa Romano, anno Philippi Francorum regis XXXVII, Andecavensi cathedre presidente Gaufrido, filio Hugonis.
CCCXLVI. (EE. 2.)
1125-1149.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT
COMMENT PÉAN LUNEAU LEUR AVAIT FAIT DON, DU TEMPS DE L'ABBÉ
HAMELIN (1110-1127), DU TIERS DES DIMES DE VILLIERS, EN LA
PAROISSE DE SAINTE- COLOMBE, DON APPROUVÉ PAR PHILIPPE,
SON
GENDRE, ET AUGMENTÉ PLUS TARD DE L'ABANDON FAIT PAR CELUI-CI
DU SURPLUS DE CES DIMES ENTRE LES MAINS D'ULGER, ÉVÊQUE
D'ANGERS, DE VISITE AU PRIEURÉ DES CHAMPS.
Non ignoratur a multis quod decima de Vileriis de parrochia est Sancte Columbe.
Igitur monachi Sancti Albini, ecclesiam Sancte Columbe adepti, supradictam decimam jure reposcebant.
Ergo Paganus, cognomento Lunellus, qui eam possidebat, donavit, immo reddidit, Deo et sancto Albino in elemosinam, pro anima sua et pro Agathe anima, uxoris sue, aliorumque parentum suorum, terciam partem ipsius decime, sicuti eam habebat.
Hoc donum benigne concessit Sancto Albino Philippus, gener ipsius Pagani.
SAINTE-COLOMBE 397
De hoc dono revestierunt Paganus et Philippus domnum abbatem Hamelinum apud Sanctum Audoenum, cum uno baculo, et ipsum baculum super altare Sancti Audoeni posuerunt. Et ne de tractu decime, molestia aliquando fieret, convenit inter supradictum abbatem et Paganum Lunellum, ut duobus annis Paganus haberet tractorem suum qui decimam illam traheret ad grangiam suam, et haberet tunc ipse Paganus totam paleam et de grano reddet terciam partem monachis. Tercio vero anno, haberent monachi similiter tractorem suum qui totam decimam de Villeriis traheret ad grangiam ipsorum, et haberent tunc monachi totam paleam, et duas partes de grano redderent Pagano Lunello.
Hoc placitum de supradicta decima concesserunt memorato abbati Paganus Lunellus et Philippus, gener ejus. Abbas vero dedit eidem Pagano in caritate pro his rebus decem libras denariorum et unum missalem.
Hoc igitur donum Pagani et pactum de tractu decime viderunt et audierunt:
Monachi: Gaufridus Crispellus, Radulfus de Lusdo, Arnulfus nepos ejus, Warinus bajulus, Gosbertus de Matefelon.
De laicis: Gosfridus de Cleers, Hugo Calibot, Hucbertus Crochins, Rotbertus Charruels, Goffredus Cafers, Basilius Catus, Warinus camberlanus, Odo de Alodis, Drogo Gaudini, Warnerius Hircus, Herveus de Alodis.
De clericis: Hucbertus de Fissa, Hucbertus de Sancta Columba.
Factum est. evolutis multis annis post mortem Pagani Lunelli, ut Philippus, gener ejus, infirmaretur. Ad quem visitandum cum venisset Ulgerius episcopus in domum monachorum Sancti Sergii que est apud Campos, affuit ibi cum eo Goffredus, thesaurarius, monachus Sancti Albini. Quibus presentibus, predictus Philippus, data confessione, terciam partem predicte decime quam adhuc in manu sua habebat, reddidit in manu episcopi et, per manum episcopi, revestivit de illa supradictum monachum Sancti Albini qui erat ibi. Hoc benigne ibi, coram episcopo, filii ejus, Bernardus et Stephanus, Rainaldus quoque et Simon, concesserunt.
398
Hec omnia viderumt et audierumt: Peloquinus, clericus predirti episcopi, et Martinus, nepos Drogonis, cognomento Gottheris.
Aliam vero terciam partem hujus decime, quam adhuc monachi calumpniabantur, quedam sanctimonialis, filia scilicet Pagani Lunelli, in vita sua habet. Ista autem tercia pars, quam Philippus monachis reddidit, erat tunc in guadio super quatuor libras denariorum.
Hugo igitur de Argentono, prior de Sancta Columba, monachus Sancti Albini, quatuor libras dedit et quindecim solidos, et decimam disguadiavit et insuper ipsi Philippo per consilium episcopi viginti solidos in karitate dedit. Philippus vero tractum tocius decime per singulos annos monachis Samoti Albini concessit.
CCCXLVII. (EE. 3.)
1133.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT LA
REVENDICATION EXERCÉE PAR PHILIPPE DE BAZOUGES, CHEVALIER,
SUR TOUT CE QU'ILS TENAIENT DE PÉAN LUNEAU, REVENDICATION
ABANDONNÉE PAR PHILIPPE, PAR SA FEMME THIPHAIGNE ET PAR
SES
FILS, SUR LE CONSEIL ET ENTRE LES MAINS DE L'ÉVÊQUE
ULGER1.
Quidam miles de Balsogiis, nomine Philippus, monachis Sancti Albini calumpniabatur quicquid ipsi habebant de elemosina Pagani Lunelli et suorum antecessorum, videlicet apud Comborniacum, molendinum de Doolent et quandam terre masuram, et in castellana de Lusdo quinque solidos de censu et quicquid ad censivam pertinebat, necnon etiam in parrochia de Sancta Columba quandam partem decime. Monachi igitur illius calumniam ferre non valentes, per magistrum Ulgerium, Andecavensem episcopum, predictum Philippum Andecavim in curia Sancti Mauncii ad placitandum commoverunt.
Posito itaque termino atque constituto, sicut causidicorum mos
SAINTE-COLOMBE 399
est vel adversariorum, in statutum diem utrique in curiam Ulgeri episcopi convenerunt. Sed antequam utrorumque cause sonarentur vel in medium ducerentur, consilio episcopi, predictus Philippus culpam suam recognoscens et injuriam quam monachis de elemosina inferebat, tandem in manibus domni Ulgerii episcopi totam calumniam totumque contentum in pace dimisit et concessit, dicens se non debere suorum elemosinam minuere, sed potius agmentare et amplificare.
Deinde in Sancti Albini capitulum veniens, sicut predictam calumniam in manibus domni Ulgerii episcopi dimiserat et concesserat, ita in manibus domni Rotberti abbatis totam calumpniam in perpetuam elemosinam Deo et sancto Albino dereliquit et concessit, et cum quadam [113] virgula eum revestivit, et eandem virgulam super altare Beati Albini cum pacis osculo obtulit.
Hoc viderunt et audierunt:
Ex parte illius: Aquinus de Dalmeriaco, Guarinus Longis.
Ex parte monachorum: Guiddo Carbonellus, Gaufridus
Magnus, Burgundius sacrista, Morellus cocus, Artuisus
cementarius, Rainaldus Vitulus.
Hoc autem donum et hanc concessionem similiter confirmaverunt et concesserunt Theophania, uxor Philippi, et omnes filii ejus, Bernardus et Rainaldus, Stephanus quoque et Simon, ad Fisce castrum, de quorum casamento tota elemosina erat, coram monachis qui ibi affuerunt, videlicet Moyse, priore de Fisca, et Herberto, preposito de Comburniaco, et Gorantonio armario.
Hoc modo Theophania et filius ejus junior, ad ecclesiam venire nolentes, in domo sua super Evangelii textum cum quodam baculo concedendo donum posuerunt.
Duo autem filii ejus majores, qui causa ludendi a castro decesserant, sicut mos puerorum est, circa vesperam revertentes cum patre suo, Philippo, ad ecclesiam venientes, super altare Beate Marie Virginis, cum ecclesie clavibus totam elemosinam absque retinaculo dederunt et concesserunt. Pro hac autem concessione et dono, ut concessio illa a Philippo
400 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
et ab uxore sua et a filiis ejus firmiter teneretur, consilio Ulgerii episcopi, Rotbertus abbas et monachi Sancti Albini dederunt eis, tam patri quam matri et filiis, centum solidos denariorum.
Hoc actum est anno ab incarnatione Domini M C XXXIII, indictione XI.
Hoc iterum viderunt et audierunt homines de Fisca: Rotbertus Carruel, Herveus Gandobertus, Johannes Gosmer, Gaufridus siniscallus et Hugo de Cleeriis, Aquinus de Dalmeriaco, Bevin de Essartis.
CCCXLVIII. (EE. 4.)
S. d.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT LE
DON QUI LEUR AVAIT ÉTÉ FAIT PAR GIRARD DE CLEFS
D'UNE OUCHE
DE TERRE, PRÈS SAINTE-COLOMBE, DONT ILS FURENT DEPOUILLÉS
PAR HÉBERT DE POILLÉ, A QUI LE PRIEUR LA RACHETA
EN DONNANT
AUSSI DE L'ARGENT A ADELAÏDE, SON ÉPOUSE, A FOULQUES
ET A
LISIARD, SES FILS.
De Girardo de Cleeriis.
Girardus de Cleeriis, habitum monachi petens, donavit Sancto Albino apud Sanctam Columbam unam ochiam terre. Quo monacho facto et non post multum defuncto, terram illam Herbertus de Pogliaco monachis Sancti Albini abstulit. Quam Fulchoius monachus, prepositus illius loci, redimere volens, dedit ipsi Herberto pro hac re decem solidos, et Adelaiz, uxori ejus, duos solidos, Fulchoni quoque, filio ejus antegenito, quatuor denarios, et Lisiardo, filio ejus minori, duos denarios.
Unde factum est ut ipse Herbertus supradictam ochiam in elemosinam Sancto Albino daret, concedente hoc predicta uxore ejus cum duobus filiis suprascriptis.
Hoc viderunt et audierunt: Paganus Lunellus, Joffredus et Hugo, filii Girardi de Cleeriis, Hucbertus de Fissa atque Hucbertus, presbiter de Sancta Columba, Bibens Vinum de Sart, Archembaldus prepositus, Vitalis armiger, Gandolbertus, famulus monachorum.
SAINTE-COLOMBE 401
CCCXLIX. (EE. 5.)
S. d.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT
L'ABANDON DES PRÉMICES DE LA TERRE DE VILLIERS, QUI LEUR
FUT
FAIT PAR PÉAN LUNEAU, DE L'AVEU DE RENAUD, SON FILS, ET
DE
THIPHAIGNE, SA FILLE.
De Pagano Lunello.
Paganus Lunellus, pro quodam milite suo qui factus est monachus et vocabatur Gislebertus Escherpit, donavit Deo et sancto Albino ejusque monachis omnes primicias de omni fisco de Vilers, de omnibus scilicet rebus de quibus mos est dari primicias.
Hanc igitur rem in elemosinam, ut diximus, Sancto Albino dedit, pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum, seu pro amore predicti viri quem monachi suscipiebant. Hoc concesserunt filius ejus, Rainaldus, et filia, nomine Theophania.
Hujus rei testes sunt: Hucbertus, presbiter de Fissa, atque Hubertus, presbiter de Sancta Columba, Joffredus de Oire, Johannes Josmeri, Walterius de Sancta Columba. De istis tamen primitiis habet presbiter de Sancta Columba nonam partem, excepta dominica peccunia ipsius Pagani, de qua monachus omnes primitias habet.
CCCL. (EE. 6.)
1029, 15 avril1.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT DANS
QUELLES CONDITIONS ILS SONT DEVENUS PROPRIÉTAIRES DE VIGNES
SITUÉES AU LIEU DIT MONT-JOSMIER.
De Roberto, filio Morehenc.
Robertus, filius Morehenc, donavit Deo et sancto Albino ejusque monachis in elemosinam vineam quam habebat apud
402 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Montem Josmerii, concedente hoc Pagana, uxore sua, de cujus maritagio ipsa vinea erat, cui vir suus in scambio pro hac re dedit vineam suam de Sancto Germano et terram Excopetcat.
Hoc concessit Martino, frater hujus mulieris, cui, pro hac concessione, dedit Fulchoius monachus unas caligas. Hoc etiam concessit Drogo Gotheris, predicte mulieris avunculus.
Fulchoius autem monachus, prepositus de Sancta Columba, dedit pro hac re supradicto Rotberto grangiam suam totam integram, sicut edificata erat.
Factum est etenim hoc illo tempore quo castrum Fisse horribiliter combustum est.
Hujus rei testes sunt: Joffredus de Cleers, Hugo frater ejus, Paganus Lunellus, Joffredus de Bannis et Fulchoius atque Silvester, monachi.
Hujus rei donum cum cultello Fulchoii monachi miserunt super altare Sancte Columbe Rotbertus videlicet et Pagana uxor ejus, et Martinus, frater Pagane, que pro hac re habuit sex denariatas de pipere.
Concessit hoc etiam Sarracena, soror Pagane, cui pro hac re dedit Fulchoius monachus decem denarios.
Hoc donum confirmavit predictus Rotbertus in presentia Herberti de Pogliaco, domini sui, de cujus fisco ipsa vinea erat, iterum donans et concedens eam Sancto Albino liberam ab omni consuetudine.
Herbertus vero de Pogliaco concessit eam in elemosinam monachis Sancti Albini in domo monachorum, apud Sanctam Columbam, XVII kalendas maii, feria secunda Pasche, cui pro hac re dedit Fulchoius monachus viginti solidos de caritate, tali pacto ut Herbertus uxorem et filios suos sine ullo precio ad concessionem hujus rei inclinaret.
Hanc rem concessit ibi similiter Hugo de Torce, gener ejusdem Herberti.
Hoc viderunt et audierunt: Johannes Josmeri, Hugo Grinnon, Walterins de Sancta Columba, Huebertus presbiter de Sancta Columba, Warinus tornator.
Hoc donum predicte vinee concessit Sancto Albino Ireldis,
403
soror Pagane minor, cui pro hac re dedit Fulchoius monachus duodecim denarios.
Hanc concessionem viderunt et audierunt Fulchoius et Willelmus monachi, et de laicis: Frotmundus Chalibot, Hugo, filius ejus et Bonellus, gener Harduini, atque Joffredus de Scannis.
CCCLI. (EE. 7.)
Vers 1129.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT LE
DON QUI LEUR FUT FAIT DE DOUZE DENIERS DE CENS SUR L'ÉCLUSE
DE CHINCÉ.
De Girardo de Circiniaco.
Girardus de Circiniaco donavit Deo et sancto Albino ejusque monachis in elemosinam, pro anima et patris ac matris sue duodecim denarios de censu, de exclusa de Chinciaco, per singulos annos kalendis marcii reddendos. De hac re ipse Girardus revestivit Fulchoium, monachum Sancti Albini, cum uno junco, apud Crovium, in domo Rainerii de Fulgenaco, audientibus et videntibus ipso Rainerio et Rotberto de Fulgeriaco, Hamelino de Fagnia, Goffredo de Cleers, Pagano Lunello, Mainardo de Circiniaco, Matfredo famulo.
Pro hac re dedit ipsi Girardo Fulchoius monachus quatuor solidos in caritate.
CCCLII. (EE. 8.)
Vers 1129.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT LE
DON QUE LEUR FIT MARTIN DE CERCIGNÉ DU TIERS DES DIMES
DE SA
TERRE, ET DISENT COMMENT ILS ACHETÈRENT UN SECOND TIERS
DE
SON FILS FOULQUES LOISPAUT ET DURENT ENCORE COMPOSER AVEC LE
FILS DE CE DERNIER, APPELÉ MARTIN, POUR EN RESTER
PROPRIÉTAIRES.
De Martino Loispalt1.
Martinus, senior de Circiniaco, factus monachus Sancti Albini,
404 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
donavit eidem Sancto et monachis ejus terciam decime partem de Circiniaco.
Hoc concesserunt duo filii ejus, Drogo Gotheris et Fulco Loispalt, et promiserunt quod duas partes supradiete deeime [114], si de manu sua unquam eicere vellent, monachis Sancti Albini eas aut venderent aut darent.
Post multum vero tempus, accidit ut unus ex fratribus, Fulcho videlicet, in paupertate cadens, suam partem illius decime monachis Sancti Albini venderet. Quam habuerunt monachi in pace non minus viginti annis.
Postea, quidam filius Fulchonis, nomine Martinus, qui patre moriente remanserat parvulus, miles factus, partem illius decime quam pater suus monachis vendiderat, calumpniari cepit.
Monachi autem, non valentes guerram pati, nec valentes litigare, fecerunt cum eo hujusmodi concordiam. Winebertus, prior Sancti Albini, et Radulfus de Lusdo, et Guillelmus, prepositus de Sancto Audoeno, et Fulchoius, prepositus de Sancta Columba, et Frotmundus Calibot, prepositus de Comborniaco, convenerunt in domum Johannis tanatoris, apud castrum Fisse, die festi sancte Lucie, ubi affuit Drogo Gotheris et nepotes ejus, Martinus, filius Fulchonis et Joffredus de Tessé. Dederunt ergo monachi predicto Martino sexaginta solidos et Joffredo de Tessé, cognato ejus, viginti, qui pro hoc dono decimam de Circiniaco totam, in qua se jus dicebant habere, monachis Sancti Albini perpetuo in elemosinam concesserunt, et predictum priorem de illa eum uno baculo revestierunt, et illum baculum super altare Sancte Marie posuerunt.
Ibi predictus Drogo Gotheris partem illius decime quam habet, post mortem suam Sancto Albino condonavit, concedentibus hoc predictis nepotibus ejus.
Hoc viderunt et audierunt: Radulfus, presbiter de Sancta Columba, Paganus Lunellus, Rotbertus Carruels, Hucbertus Crochins, Paganus de Poleriis, Tatheus miles.
De nostris: Frotmundus, prioris famulus, Rotgerius Cenomannensis.
405
CCCLIII. (EE. 9.)
S. d.
NOTICE D'UN DON DE DIME FAIT A SAINT-AUBIN PAR RENAUD
GOUFFIER.
De Rainaldo Goferio.
Rainaldus Goferius et cognata ejus, uxor Odonis de Vileriis, donaverunt Deo et sancto Albino terciam partem decime de tota terra sua, in pane et vino et primiciis et omnibus rebus que de terra prodeunt, acceperuntque proinde in caritate a Radulfo monacho viginti solidos in caritate. Hoc concesserunt omnes filii et filie eorum coram predicto monacho et Benedicto, filio Landrici, famulo ejus. Hujus rei donum miserunt ambo, Rainaldus scilicet et memorata mulier, cognata ejus, super altare Sancte Columbe, astantibus et videntibus: Radulfo presbitero, Johanne Josmeri, Walterio Pignum, Alberto de Via, Aimone Berhion, Ernaudo filio Otberti, Herveo Britone, Joffredo Malgre et aliis multis.
De maritagio Hodierne, quod Paganus Lunellus emit, unde monachi habebant terciam partem decime, modo habent medietatem, dono ipsius Pagani.