38 CARTULAIRE DE SAlNT-AUBIN
[D.] CARTAE DE ELECTIONE ABBATUM SANCTI ALBINI.
XXI. (D. 1. )
970.
CHARTE PAR LAQUELLE GEOFFROY GRISEGONELLE, SOUS RÉSERVE
DE
L'AGRÉMENT DES MOINES ET DE LEUR DROITS A L'ÉLECTION
DU
SUCCESSEUR, DÉSIGNE AUBERT POUR ÊTRE ABBÉ
DE SAINT-AUBLN.
Carta de electione Alberti abbatis1.
[7] [Chi-rho.] Novimus que precepta dederit Dominus cunctis hominibus, se scilicet timere et mandatis ejus omni oblivione postposita obtemperare: hoc est enim omnis homo, in hoc scilicet positus, ad hoc creatus ut Deum timeat eique incessanter serviat, et serviens adductus ad claritatem visionis Dei pertingere queat. Ipse est enim via a quo aberrantes multi dereliquerunt Deum, aversi sunt retrorsum et homicidiis et voluptatibus se dedentes mundo qui in maligno positus est adheserunt. Propterea ultor barbarorum inmissus est gladius qui non juveni non pepercit, seni, nec pupillo vel vidue, sed ut fere morsibus cuncta decerpentes inhabitabilem reddiderunt terram. Denique loca que quondam reges ducesque ac principes in firma positi pace Deo dicaverant, hec nunc heu exusta atque ferarum habitacula potius quam hominum esse conspicimus.
Nobis vero quibus pro anima res est necnon ad aliud vacamus, satagendum est ut que Deus nostro dominatui subdiderit allevare pro posse studeamus.
Quam ob rem ego in Dei nomine2 [Gosfredus Andecavorum comes ............... Nefingi Andecaven]sis episcopi vel etiam nobilium personarum nostro-
ELECTIONS DES ABBÉS 39
rum fidelium, pro remedio videlicet anime patris nostri Fulconis et matris nostre Gerberge, seu etiam pro reliquorum nostrorum parentum requie, delegamus abbatem in monasterio Sancti Albini nomine Albertum, salva voluntate monachorum ibidem degentium eisque licentiam concedimus talem, ut post obitum ejus quemcumque melius voluerint abbatem eligendi habeant potestatem. Concedimus quoque eis ut nulla in eorum terra vicaricia dominetur potestas nisi de homicidio aut furto vel incendio. Terram quoque quam invenimus ad integrum reddimus, nec ullus presumptor arroganter exinde aliquid audeat usurpare et usurpata retinere. Et ut hoc scriptum inconvulsum et integrum perhenniter sit, manu propria firmavimus, manibus quoque procerum nostrorum roborandum obtulimus.
Denique quoniam non nullorum in sancta Dei rabiem ita grassari, pro dolor! cernimus, ut stipendia fratrum nequaquam usurpare, usurpatave retinere vereantur, ex Omnipotentis auctoritate ne id contra prefatum Sanctum Albinum presumant omnimodo prohibemus. Quod si quis presumpserit monachisque inibi famulantibus aliquam injuriam intulerit, ter ammonitus nisi resipuerit quadriennio communione privetur. Si autem, quod absit, induruerit, perpetuo anathemate feriatur, nisi forte ab ipsis fratribus digna satisfactione correptus recipi mereatur. [Chi-rho.] Ramnulfus monachus.
[Chi-rho.] Nefingus episcopus subscripsi. S. Gaufridi comitis. Burchardus levita et archidiaconus.
[Chi-rho.] Ernustus diaconus et archidiaconus.
Walterius presbyter et archiclavus. Geilo presbyter et monachus.
Gerardus presbyter et monacbus. Rostagnus diaconus et monachus.
Item, Gerardus diaconus et monachus. Tedevinus presbyter et monachus. Vitalis clericus et monachus. Constantinus clericus et monachus. Rotbertus monachus. Arbertus monachus. Albuinus monachus. Amalricus. Ubertus. Durannus. Martinus. S. Rainaldi vicecomitis [?]. S. Griferii. S. Kaheloni. S. Heudo. S. Urso. S. Warnerii. S. Odoni. S. Goul. S. Walterii. S. Gauzberti. S. Arduini. Adelinus sacerdos scripsi et subscripsi1.
40 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
XXII. (D. 2.)
977.
CHARTE PAR LAQUELLE GEOFFROY GRISEGONELLE, SOUS RÉSERVE
DE
L'AGRÉMENT DES MOINES ET DE LEURS DROITS A L'ÉLECTION
DU
SUCCESSEUR, DÉSIGNE GONTIER II POUR ÊTRE ABBÉ
DE SAINT-AUBIN.
Carta de electione Gunterii abbatis 1.
Novimus que precepta dederit Dominus cunctis hominibus, se scilicet timere et mandatis ejus omni oblivione postposita optenperare: hoc est enim omnis homo, in hoc scilicet positus, ad hoc creatus, ut Deum timeat eique incessanter serviat, et serviens eo duce ad claritatem visionis Dei pertingere queat. Ipse est enim via a quo aberrantes multi dereliquerunt Deum, aversi sunt retrorsum et mundo qni in maligno positus est adheserunt. Nobis vero quibus pro anima res est necnon ad aliud vacamus, satagendum est ut que Deus nostro dominatui subdiderit, allevare pro posse studeamus.
Quamobrem ego in Dei nomine2... vel etiam nobilium personarum nostrorum fidelium, pro remedio videlicet anime nostre patrique necne [8] simul et matris seu etiam pro reliquorum parentum nostrorum requie, delegamus abbatem in monasterio Sancti Albini nomine Gonterium, salva voluntate monachorum ibidem degentium, eisque licentiam concedimus ut post ejus obitum quemcumque melius voluerint abbatem eligendi habeant potestatem. Concedimus quoque eis ut nulla in eorum terra vicaricia dominetur potestas, nisi de furto aut incendio vel homicidio. Et ut hoc scriptum inconvulsum et integrum perhenniter permaneat, manu propria firmavimus manibusque procerum nostrorum roborandum obtulimus.
S. Gaufridi comitis. S Rainaldi episcopi. S. Geiloni monachi.
ELECTIONS DES ABBES 41
S. Widdoni monachi. S. Girardi monachi. S. Wikardi monachi. S.
Herberti monachi. S. Otbranni monachi. S. Letardi monachi. S. Walterii monachi. S. Heldeverti monachi. S. Otberti monachi. S.
Ungerii monachi. S. Rainoldi monachi. S. Adhelelmi monachi. S.
Alberti monachi. S. Unberti monachi.
XXIII. (D. 3.)
988.
CHARTE DANS LAQUELLE GUY, ÉVÊQUE D'ANGERS, ET FOULQUES
NERRA,
COMTE D'ANJOU, CONSTATENT QUE, AVEC L'AGRÉMENT DES MOINES,
ET SUR
LA DÉSIGNATION DE GAUTIER II PARTI POUR ROME ET JERUSALEM,
RENAUD
A ÉTÉ ÉTABLI ABBÉ DE SAINT-AUBIN1.
Carta de electioneRainaldi abbatis2.
Omnibus in domo quibus est Christus vivere et mori lucrum et potissimum sub jugo regule sancti Benedicff sponte colla submittentibus, qui jubet ut monachi monasterio degentes abbatem sibi preesse desiderent, notissimum esse volumus quod, anno D CCCC LXXXX VIII incarnationis dominice, recedens a lOcO Sancff Albini abbas Gunterius quem, pro fidelitate Dei et sue anime remedio, nobilissimus inter suos [Gozfredus comes] eidem loco prefecerat, et Romam vel, quod majus est, matrem civitatum Hierusalem expetens, gratia orationis successorem sibi presago spiritu providerit, cui animarum simul et corporum curam commiteret [Rainaldum], vite et morum probitate decorum, quem ipse in Christi nomine nutrierat, cum consensu tamen fratrum prefati loci et elegantissimi juvenis filii predicti comitis Gozfredi, qui in loco patris feliciter successit, nomine Fulconis, cui electioni providente gratia Dei, ut credimus, prudentissimornm pontificum, clericorum quoque et nobilium laicorum, et super his omnibus electio simul et acclamatio predicte congregationis concordare videtur in melius, eo tenore videlicet ut secundum regulam sancti Benedicti, qui est pater et dux advocatus
42 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
quoque post Deum omnium fidelium monachorum, tam in hoc seculo quam in futuro, in omnibus conversari pro posse et nosse studeat et plus prodesse quam preesse satagat, et omnia com consilio fratrum timentium Deum provide et juste disponat, ut cum venerit pastor pastorum cui redditurus est rationem de sibi commissis animabus, addita et sue anime audire gaudenter mereatur quod servus bonus qui erogavit talentum sibi creditum conservis suis in tempore suo: "Euge, serve bone et fidelis. Intra in gaudium Domini tui."
Widdo episcopus subscripsi. Sig num Ful
conis incli
ti co mitis.
XXIV. (D. 4.)
994?
CHARTE PAR LAQUELLE FOULQUES NERRA, SOUS RÉSERVE DE L'AGRÉMENT
DES MOINES ET DE LEURS DROITS A L'ÉLECTION DU SUCCESSEUR,
NOMME
GIRARD I ABBÉ DE SAINT-AUBIN.
Carta de electioneGirardiabbatis1.
Novimus que precepta dederit Dominus cunctis hominibus, se scilicet timere et mandatis ejus omni oblivione postposita obtemperare: hoc est enim omnis homo, in hoc scilicet positus, ad hoc creatus, ut Deum timeat eique incessanter serviat, et serviens eo duce ad claritatem visionis Dei pertingere queat. Ipse enim est a quo aberrantes multi dereliquerunt Deum, aversi sunt retrorsum et mundo qui in maligno positus est adheserunt. Nobis vero quibus pro anima res est, necnon ad aliud vacamus, satagendum est ut que nostro Deus dominatui subdiderit, allevare pro posse studeamus. Quam ob rem ego2... una cum cunsensu nobilium personarum nostrorum fidelium, pro
ÉLECTIONS DES ABBES 43
remedio videlicet anime mee patrisque, necne simul et matris seu etiam pro reliquorum parentum nostrorum requie, delegamus abbatem in monasterio Sancti Albini nomine Girardum, salva voluntate monachorum ibidem degentium, eisque licentiam concedimus ut post ejus obitum quemcumque melius voluerint abbatem eligendi habeant potestatem. Concedimus quoque eis ut nulla in eorum terra vicaritia dominetur potestas, nisi de furto aut incendio vel omicidio.
Et ut hoc scriptum inconvulsum et integrum perhenniter permaneat, manu propria subter firmamus. Sig num
Ful conis
com itis
XXV. (D. 5.)
1000, 13 séptembre.
CHARTE PAR LAQUELLE FOULQUES NERRA DÉSIGNE, SOUS RÉSERVE
DE
L'AGRÉMENT DES MOINES, HUBERT POUR ÊTRE ABBÉ
DE SAINT-AUBIN1.
Carta de electione Huberti abbatis2.
[Alpha and Omega] Novimus que precepta dederit Dominus cunctis hominibus, se scilicet timere et mandatis ejus omni oblivione postposita obtemperare, hoc est enim omnis homo, in hoc scilicet positus, ad hoc creatus, ut Deum timeat eique incessanter serviat, et serviens eo duce ad claritatem visionis Dei pertingere queat. Ipse est enim via a quo aberrantes multi dereliquerumt Deum, aversi sunt retrorsum et, homicidiis et voluptatibus se dantes, mundo qui in maligno positus est adheserunt. Nobis vero quibus pro anima res est, necnon ad aliud vacamus, satagendum est ut que Deus nostro dominatui subdiderit allevare pro posse studeamus.
Quam ob rem ego in Dei nomine3...
44 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
una cum consensu Rainaldi, Andecavensis episcopi, vel etiam nobilium monachorum seu etiam nobilium personarum nostrorum fidelium, delegamus abbatem in monasterio Sancti Albini nomine Huncbertum, salva voluntate monachorum ibi degentium et super his omnibus adclamantis nobilium canonicorum seu laicorum, eo videlicet tenore ut secundum regulam sancti Benedicti, qui est pater et dux advocatus quoque post Deum omnium fidelium monachorum, tam in hoc seculo quam in futuro, in omnibus conversare pro posse et nosse studeat et plus prodesse quam preesse satagat, et omnia com consilio fratrum timentium Deum provide et juste disponat, ut cum venerit pastor pastorum cui redditurus est rationem de sibi commissis animabus, addita et sue anime audire gaudenter mereatur quod servus bonus qui erogavit talentum sibi creditum cumservis suis tempore suo: "Euge, bone serve et fidelis. Intra in gaudium Domini tui." Data mense septembrio, die tercia, anno nono regnante Rotberto rege. Walo monachus scripsit.
XXVI (D. 6.)
10271.
CHARTE PAR LAQUELLE FOULQUES NERRA, SOUS RÉSERVE DE L'AGRÉMENT
DES MOINES ET DE LEURS DROITS A L ÉLECTION DU SUCCESSEUR,
NOMME
PRIMALDUS ABBÉ DE SAINT-AUBIN.
Carta de electionePrimaldiabbatis2.
Novimus que precepta dederit Dominus cunctis hominibus, se scilicet timere et mandatis ejus omni oblivione postposita optemperare: hoc est enim omnis homo, in hoc scilicet positus, ad hoc
ELECTIONS DES ABBÉS 45
creatus ut Deum timeat eique incessanter serviat, et serviens eo duce ad claritatem visionis Dei pertingere queat. Ipse est enim via a quo aberrantes multi dereliquerunt Deum, aversi sunt retrorsum et mundo qui in maligno positus est adheserunt. Nobis vero quibus pro anima res est, necnon ad aliud vacamus, satagendum est ut que Deus nostro dominatui subdiderit allevare pro posse studeamus. Quam ob rem ego in Dei nomine Fulco1 ... Andecavorum comes, una cum consensu nobilium personarum nostrorum fidelium, pro remedio videlicet anime mee patrisque necne simul et matris seu etiam pro reliquorum parentum nostrorum requie, delegamus abbatem in monasterio Sancti Albini nomine Primaldum, salva voluntate monachorum ibidem degentium, eisque licentiam concedimus ut post ejus obitum quemcumque melius voluerint abbatem eligendi habeant potestatem. Concedimus quoque eis ut nulla in eorum terra vicaricia dominetur potestas, nisi de furto aut incendio vel homicidio. Et ut hoc scriptum inconvulsum et integrum perhenniter permaneat, manu propna subter firmavimus. Sig num
Ful con is co
mi tis
XXVII. (D. 7.)
1038, décembre, Angers2.
ÉLECTION PAR LES MOINES DE SAINT-AUBIN DE GAUTIER, NOMMÉ
ABBÉ A
LA PLACE DE PRIMALDUS.
46 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Carta de electione Walterii abbatis1. [Alpha and omega] Scripture sacre tradit auctoritas Dominum nostrum, verampatris sapientiam, cum mundialem machinam [9] sex dierum opere complesset, mirabili illi fabrice hominem ad similitudinem sui nobilius creatum prefecisse et presidere cunctis que fecerat statuisse: "Crescite, inquiens, et multiplicamini et dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus terre." Unde colligitur opificere illum talia obsequia a principio mox plasmandi hominis usibus et proinde prospexisse et benigna efficatia preparasse, quatinus in erumpnosis seculi hujus laboribus quos per inobedientiam incurrit, subditorum famulatu sustentatus multimodo levamine juvaretur. Crescente autem postmodum, ut sanxerat, ac in inmensum dilatata humana propagine, homines quoque hominibus provide preposuit videlicet, ut quoniam dissimilium omnes essent voluntatum et quosdam quidem non invitos ad bonum naturalis duceret intentio, plures vero ad sinistra ruerent precipites, bonorum dominio et quadam sue excellentie potestate perversi, ab illicitis aversi, ad meliora etiam renitentes pertrabantur. Hujus rei nobis Moyses et Aaron, Josue quoque multique preter hos populi rectores in lege prestiterunt exemplum. In novo siquidem testamento hujus prefecture culminis episcopi sublimantur et sancti abbates, quibus officium est antiquorum illorum presulum typo plebem Dei ab Egyptiis mundi hujus tenebris erutam, nd promissionem superne civitatis Jerusalem summa industria inducere et pastorali diligentia ab ovibus sibi commissis luporum morsus prohibere, donec intra septa dominice caule omnes possint sine alicujus periculo includere.
Igitur in Dei nomine nos humillima almi confessoris Christi Albini congregatio, per quatuor fere mensium spatia, privati domni Primoldi correctione paterna, jam non ferentes diutius rectoris carere custodia, pari voto parique omnium desiderio, per assensum domni Huberti presulis et per favorem domni
ELECTIONS DES ABBES 47
Fulconis comitis, assentientibus quoque nobilibus, clericis et laicis ac utriusque sexus insignibus personis, in abbatem nobis eligimus et prefici ordini nostro humiliter omnes petimus de nostro cetu quendam fratrem nostrum nomine Walterium, humilitate, sobrietate, castitate ceterisque virtutibus ad hoc officium idoneis gratia Dei bene preditum. Hunc ergo omnes a minimo usque ad maximum sine alicujus contrarietate secundum regulam sancti Benedicti nobis patrem constitui et abbatem consecrari concorditer imploramus, eo tenore ut predicti patris nostri normam et ipse indeclinabiliter pro posse virium suarum per adjutorium Dei teneat et premonstret, nosque ad sequendum paterna ammonitione invitet, quatenus ipse precedendo, et nos sectando, sic Deo rationabile obsequium in hoc seculo exibeamus, ut in futuro ipse pro bona dispensatione, nos pro virtute sancte obedientie remunerati, omnes pariter dulcem illam domini audire mereamur invitationem: "Venite, benedicti Patris mei. Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi."
Ut autem in hac legitima electione omnes nos unanimiter pateat in posterum conspirasse, assensum cuncti prebuimus et nomina nostra inferius scripta indidimus.
Haimericus. Boso. Rotbertus. Walterius. Hildinus. Frotmundus. Letardus. Johannes. Hamo. Mainardus. Segbaldus. Laurentius. Grimoardus. Ermenredus. Haimericus. Hatto. Gelduinus. Barnardus. Osbertus. Grento. Clemens. Gausbertus. Germundus. Rainerius. Engelardus. Beringerius. Genzon. Ulgerius. Perenis. Hucbertus. Ermenfredus. Isaac. Adraldus. Warinus. Arnulfus. Ascelinus. Raginaldus. Mafredus. Isaac. Hucbertus. Durandus. Lanbertus. Daniel. Amfredus. Warinus. Albericus. Waleranus. Ernaldus. Walterius. Walfredus. Vitalis. Widdo. Andreas. Albertus. Richardus. Warinus. Engelbodus.
Actum Andecave civitate, mense decembrio, anno incarnationis dominice M XXXVIII, indictione IIII, regnante Heinrico rege. Frater Laurentius monachus, indignus sacerdos, scripsit.
48 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
XXVIII. (D. 8.)
1056, 14 janvier.
ÉLECTION DE THIERRY, ABBÉ DE SAINT-AUBIN, FAITE
AVEC LE CONCOURS
D'AUBERT, ABBÉ DE MARMOUTIER1.
Carta de electione Theodetici abbatis2.
Certum est omnibus qui fundamenta catholice puritatis noverunt, totius ecclesie stabilitatem in pace consistere et signum Christi discipulatus in dilectione. Nam sic in Evangelio Dominum dixisse legimus: "Pacem relinquo vobis. Pacem meam do vobis." Et iterum: "In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem." Liquet ergo neminem fore Christi discipulum nisi signo dilectionis ac pacis fuerit insignitus. Hoc vero signaculum non adipiscitur nisi ab his in quibus fuerit unitas voluntatum. Voluntatum autem unitas inveniri non potest nisi in his qui suum velle et nolle in unius prepositi judicio constituunt. Unde et auctor pacis nullum ordinem in ecclesia sine prelati regimine relinquens pro certo insinuat nulla alia rabone fragilitatem humane labilitatis ad unitatem spiritus posse redigi sive in pace conservari. Qua re nos fratres pauci in cenobio Sancti Albini Andecavensis episcopi, Deo pro posse famulantes, quia vinculum pacis et signaculum christiane discipline dilectionem per unitatem cordis vel anime possidere cupimus, elegimus fratrem quendam morum probitate ornatum nomine Teodericum, quem nobis vice Christi patrem preesse volumus et in diffinitione ejus sententiarum nostrarum diversitatem uniri ne diversa sentientes a Christi doctrina inveniamur extranei. Facta est autem ista electio consilio atque auctoritate domni Alberti, abbatis Majoris Monasterii, qui, hoc in conventu monachorum ritu celebri peracto, obtulit etiam fratrem predictum
ELECTIONS DES ABBES 49
Gaufrido preclarissimo comiti, sub cujus ditione locus ipse consistit, a quo etiam donum rerum temporalium ad idem pertinentium cenobium suscepit. Deinde presentavit eum venerabili prudentissimoque patri Eusebio, Andecavensis urbis episcopo, ut cui comes exterius tradiderat auctoritate sua dominium, episcopus debita benedictione consecrans ex more ecclesiastico curam conmitteret animarum. Acta sunt hec, omnibus qui presentes erant gaudentibus, magisque jubilo quam voce plaudentibus: Feliciter, feliciter, feliciter.
XXIX. (D. 9.)
1056.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES RELATENT LA PRÉTENTION
D'ADIERY
IV, VICOMTE DE THOUARS, DE RECEVOIR DE THIERRY, NOUVEL ABBÉ
DE
SAINT-AUBIN, UN CHEVAL DE CENT SOUS ET INDIQUENT COMMENT LUI ET
SES DEUX FRÈRES, LE JOUR ANNIVERSAIRE DU DÉCÈS
DE LEUR PERE
GEOFFROY II, RENONCÈRENT A LEURS PRÉTENTIONS1.
Carta de Toarcensi vicecomite, quod non debeat equum habere in
ordinatione alicujus abbatis Sancti Albini.
Notum fiat omnibus Christianis presentibus et futuris quod vicecomes Toarcensium, Haimericus nomine, exigebat officialium suorum persuasione ab abbate Sancti Albini, Teoderico nomine, qui noviter onus susceperat abbatie, consuetudinem quandam inauditam et omni religioni contrariam, videlicet pro abbatis mutatione et relevatione abbatie, equum unum centum solidorum aut, solidos centum. Dicebat enim, sicut illi fuerat suggestum a taIium aucupibus lucrorum, quod quicumque noviter crearetur abbas in monasterio Sancti Albini predictum pro suaordinatione prejuditium solveret vicecomiti. Quod cum predicto, de parte vicecomitis nunctiatum fuisset abbati, pervidens et sibi et successoribus suis nocituram si redderetur hanc consuetudinem, negavit solvere quod intelligebat exigi perverse. Unde factum est ut ob
50 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
hanc causam peteret Toarcium vicecomitem adiret paratus aut calidi ferre juditio, secundum legem monachorum per suum hominem probare aut scuto et baculo, juxta legem secularium, defendere nunquam in abbatia Sancti Albini fuisse istam et injuste exigi consuetudinem. Utrum fieret horum vicecomitis est juditio relictum. Cumque ille duellium potius elegisset, obtulit abbas hominem Sancti Albini qui et sacramentum faceret et sacramento fidem brachio daret. Interea vicecomitis optimates quam inmaniter hec consuetudo omni Christianitatis professioni et precipue monastico ordini possit officere perpedentes simulque vicecomiti quod contra Deum et sanctis ejus et animam suam faceret protestantes, injustum proclamabant esse propterea nunquam bellum fieri consuetudine. Ipse quoque vicecomes, ut homo prudens et nobilis et bene morigeratus, licet juvenis, sentiens in periculum anime sue pugnam istam utrum pugnantium vinceretur vergere, quoniam aut suum aut sancti cogeret hominem fortassis occidi, consilio inito cum fidelibus suis, pro anima patris sui jampridem defuncti, cujus ipso die anniversaria volvebatur dies, necnon et sue cotidie periclitantis salute, et ut abbas sibi uxorique sue et fratribus societatem daret beneficii congregationis Sancti Albini, remisit pugnam, remisit etiam consuetudinem, et ut nullus posthac sue vel ditionis vel parentele hanc valeat exigere, notitiam hujus rei scribi precepit quam fratres suos, Gaufridum videlicet et Radulfum, necnon et milites qui hanc consuetudinem de illo in fevum reclamabant, Willelmum scilicet [10] et Aimericum prepositum, auctoramento gratuito firmare persuasit. Data igitur ab abbate beneficii societate et irrita facta a vicecomite sepedicta consuetudine ab utraque parte discessum est in pace.
Facta sunt hec apud Toarcium, in curia vicecomitis Haimerici, presentibus istis quorum nomina hic pro astipulatione sunt subscripta. Cadilo fllius Ebulonis. Rodulfus Flamma. Hugo Tronellus. Simon filius Willelmi. Pippinus de Talamonte. Cadilo de Medio Toarcii. Giddo de Valle Coloris. Olivarius. Basilius. Zacharias. Guillelmus, frater ejus. Rodulfus Malus Calvellus. Aimericus
ELECTIONS DES ABBES 51
prepositus et frater ejus Rainaldus. Gaufridus. Zacharias. Lambertus prepositus. Rainaldus Capotius. De monachis Sancti Albini: Otbrannus prior. Ascelinus. Ademarus, Majoris Monasterii monachus. De hominibus Sancti Albini: Tetbaudus de Nucharito. Letbaudus. Widdo Trigenta Girones. Fulco mariscalcus. Morinus Silvestris. Clemens Bonellus. Ulricus.
XXX. (D. 10.)
1060, 21 mars.
ELECTION DU PRIEUR OTBRAN COMME ABBÉ DE SAINT-AUBIN1.
Carta de electione Otbranni abbatis.
Novimus que precepta dederit Dominus cunctis hominibus, se scilicet timere et mandatis ejus omni oblivione postposita obtemperare: hoc est enim omnis homo, in hoc scilicet positus, ad hoc creatus ut Deum timeat eique incessanter serviat et serviens eo duce ad claritatem visionis superne pertingere queat. Ipse est enim via a quo aberrantes multi dereliquerunt vitam et aversi sunt retrorsum et mundo qui in maligno posilus est adheserunt. Nobis vero quibus pro animabus res est nec ad aliud vacare oportet, satagendum est omnimodo nisu qualiter per viam veritatis pertendamus ad felicitatem vite perhennis. Qui autem jugum Christi suave humili cervice perferre professi sumus, ad uniendam diversarum voluntatum affectionem, unius gubernatoris secundum Domini provisionem et abbatis sollicitam gubernationem nobis et universis sub monastico habitu militantibus maxime necessariam cognoscimus.
Igitur in Dei nomine, nos humilis sancti confessoris Christi Albini congregatio, per trium fere mensium spatia privati domni Theoderici correctione dulci et paterna, jam non ferentes diutius nec utile nobis esse sentientes rectoris carere custodia, pari
52 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
voto parique omnium desiderio salubriter quidem sapientium, per assensum domni Eusebii presulis et per favorem principis nostri domni Goffridi, incliti comitis, collaudantibus quoque nobilibus, clericis ac laicis atque utriusque sexus insignibus personis, in abbatem nobis eligimus et prefici ordini nostro, auxiliante Deo, humiliter petimus de nostro cetu quendam fratrem nomine Otbrannum, ab hinc retro nobis priorem et per gratiam Dei humilitate, sobrietate, castitate atque moderata prudentia ceterisque virtutibus ad hoc officium idoneis bene preditum. Hunc ergo secundum regulam sancti Benedicti patrem nobis constitui et abbatem consecrari concorditer imploramus, eo tenore ut predicti patris nostri Benedicti normam, et ipse indeclinabiliter pro posse virium suarum per adjutorium Dei teneat et premonstret, et nos ad sequendum paterna admonitione invitet, quatinus ipse precedendo et nos sectando sic rationabile Deo obsequium in hoc seculo exibeamus, ut in futuro ille pro fideli dispensatione, nos pro virtute sancte obedientie remunerati, omnes pariter dulcem illam Domini audire mereamur invitationem: "Venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi." Ut autem in hac electione nos legitime in posterum pateat conspirasse, cartam hanc contrectavimus et assensum prebentes nomina nostra inferius scripta indidimus. Rotbertus. Ermenredus. Clemens. Andeas. Hubertus. Warinus. Gaufridus. Ascelinus. Raginaldus. Widdo. Walterius, Girardus. Frotmundus. Gurhannus. Herbertus. Bernerius. Burchardus. Hubertus. Johannes. Bernerius. Frotmundus. Engelerius. Ingelbaudus. Raimbertus. Girbertus. Rotbertus. Balduinus. Johannes. Warnerius. Winebertus. Sicbaldus. Willelmus. Ansgenus. Adhelelanus. Isenbardus. Lambertus. Haimericus. Arnulfus. Durandus. Drogo. Rainerius. Odo. Giraldus. Rotbertus. Widdo. Gausbertus. Lambertus. Elinannus. Raginaldus. Larnogonius. Girardus. Gausbertus. Frotgerius. Giraldus. Walcherius. Tetbaudus. Hugo. Tetbaudus. Hubertus. Orricus. Hildegarius. Stabilis. Albericus. Raginaldus. Hatto. Albericus. Gausbertus. Hildradus. Achardus. Constantius. Hubertus. Martinus. Gunterius. Bernardus. Willelmus. Dodo. Petrus. Bernardus.
ELECTIONS DES ABBES 53
Actum in Andecava civitate, anno ab incarnatione Domini nostri Jhesu Christi M LX, indictione XIII, XII kalendas aprilis, regnante Hainrico, Francorum rege, anno XX VIIII.
XXXI. (D. 11.)
10821.
ÉLECTION PAR LES MOINES DE SAINT-AUBIN DU PRIEUR GIRARD
COMME
ABBÉ2.
Carta de electione Girardi abbatis.
Novimus que precepta dederit Dominus cunctis hominibus, se scilicet timere et mandatis ejus omni oblivione postposita obtemperare: hoc enim omnis homo, in hoc scilicet positus, ad hoc creatus, ut Deum timeat [et] eigue incessanter servint et serviens eo duce ad claritatem visionis superne pertingere queat. Ipse est enim via a quo aberrantes multi dereliquerunt vitam et aversi sunt retrorsum et mundo qui in maligno positus est adheserunt. Nobis vero quibus pro animabus res est nec ad aliud vacare oportet, satagendum est omnimodo nisu qualiter per viam veritatis pertendamus ad felicitatem vite perennis. Quia autem jugum Christi suave humili cervice perferre professi sumus, ad uniendam diversarum voluntatum affectionem, unius gubernatoris secundum Domini provisionem et abbatis sollicitam gubernationem nobis et
54 CARTULAIRE DE SAlNT-AUBlN
universis sub monastico habitu militantibus maxime necessariam cognoscimus. Igitur in Dei nomine, nos humilis sancti confessoris Christi Albini congregatio, jam aliquandiu privati domni Otbranni abbatis correctione dulci et paterna, jam non ferentes diutius nec utile nobis esse sentientes rectoris carere custodia, pari voto parique omnium desiderio salubriter quidem sapientium, per assensum domni Gaufridi presulis et per favorem principis nostri domni Fulconis, incliti comitis, collaudantibus quoque nobilibus, clericis ac laicis atque utriusque sexus insignibus personis, in abbatem nobis eligimus et prefici ordini nostro, auxiliante Deo, humiliter petimus de nostro cetu quendam fratrem nomine Girardum ab hinc retro nobis priorem et per gratiam Dei humilitate, sobrietate, castitate atque moderata prudentia ceterisque virtutibus ad hoc officium idoneis bene preditum. Hunc ergo secundum regulam sancti Benedicti patrem nobis constitui et abbatem consecrari concorditer imploramus, eo tenore ut predicti patris Benedicti normam, et ipse indeclinabiliter pro posse virium suarum per adjutorium Dei teneat et premonstret, et nos ad sequendum paterna admonitione invitet, quatinus ipse precedendo et nos sectando sic rationabile Deo obsequium in hoc seculo exibeamus, ut in futuro ille pro fideli dispensatione, nos pro virtute sancte obedientie remunerati, omnes pariter dulcem illam Domini audire mereamur invitationem: "Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi." Ut autem in hac electione nos legitime in posterum pateat conspirasse, cartam hanc contrectavimus et assensum prebentes nomina nostra inferius scripta indidimus. Bernerius. Johannes. Frotmundus. Rotbertus. Ansgerius. Lanbertus. Rotbertus. Gausbertus. Beringerius. Hubertus. Tetbaudus. Odo. Gausbertus. Rotbertus. Hildegarius. Frotgerius. Giraldus. Constantius. Orricus. Constantius. Gaufridus. Haimericus. Hildradus. Achardus. Johannes. Albericus. Fulcradus. Dodo. Salomon. Warinus. Gaufridus. Warinus. Willelmus. Herbertus. Petrus. Tehellus. Gausbertus. Johannes. Hildradus. Bernardus. Laurentius. Radulfus. Hivo. Vitalis. Widdo. Motbertus.
ELECTIONS DES ABBES 55
Hucbertus. Matfridus. Hugo. Berardus. Herbertus. Stephanus. Avisgaudus. Gaufridus. Richerius. Andreas. Herveus. Beringerius. Widdo. Mainguisus. Rainaldus. Brientius. Constantius. Walterius. Warnerius. Herveus. Wigonus. Rannulfus. Hugo. Warinus. Haimericus. Walterius. Warinus. Rainaldus. Achardus. Bernerius. Willelmus. Gaufridus. Mainguisus. Hubertus. Vulgrinus. Odo. Hildegarius. Ingelfridus. Gurhannus. Richardus. Bernardus. Herbertus. Rotbertus. Garnerius. Adhelandus. Bertrannus. Gaufridus. Ylbertus. Rainerius. Lisonis. Girbertus. Vaufridus. Warinus. Mimardus. Warnerius. Widdo. Hucbertus. Goscelinus. Willelmus1.