384 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[DD.] CARTAE DE FRATERNIACO
CCCXXXVI. (DD. 1.)
1161-1173.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SALNT-AUBIN RELATENT LE
DON QUI LEUR FUT FAIT D'UN PRÉ SITUÉ SUR LA SARTHE,
AU-
DESSUS DES MOULINS D'ÉPAILLARD, PAR UN BOURGEOIS DE FRESNAY,
NOMMÉ PÉAN RÉCHIN, ET PAR SA FAMILLE, EN
PRÉSENCE DE
ROSCELIN, VICOMTE DU MAINE, ET DE CONSTANCE, SA FEMME.
(Original aux Archives de Maine-et-Loire11.
[110] Noscant presentes et presentium successores quod quidam burgensis de Fraterniaco, Paganus Rechin nomine, et Lisia, soror ejus, pro anima sua et parentum suorum, concesserunt et dederunt Deo et sancto Albino et monachis sancti Leonardi in elemosinam quoddam pratum quod est super fluvium Sarte, desuper molendinos Espaillardi. Ut autem hoc firmius fieret, supradictus Paganus et ejus uxor, Holdeardis nomine, et soror sua, Lisia, cum assensu puerorum suorum, quorum nomina hic sunt scripta, Johannes de Meduana atque Columba, illius Johannis soror, super altare Beati Leonardi donum posuerunt.
Hoc viderunt et audierunt: Johannes de Ponlagot, qui tunc erat prior in obedientia Sancti Leonardi, Hermenaudus, ejusdem obedientie cellarius, Robertus monachus, Rocelinus vicecomes, Constantia vicecomitissa, Herbertus presbiter, Oelardus presbiter, Galterius, Fraterniaci decanus, Radulphus, vicecomitis clericus, Johannes monnerius.
Hujus rei sunt fidejussores:
Ex parte Pagani Rechinni: Paganus de Fontanis et Hugo de
FRESNAY-LE-VICOMTE 385
Gratul, de quorum feudo pratum est, et idem Paganus Rechin.
Ex parte Lisie: Constantia vicecomitissa, Gualterius decanus, Oelardus presbiter, Guillelmus Boccel miles, Gualterius Boccel, Paganus Rechin.
Johannes vero de Ponlagot, huic beneficio non ingratus, sexaginta tres solidos andegavensis monete in caritate et quoddam annuale in abacia Pagano Richinno dedit, Lisie centum solidos similiter andecavensis monete et annuale in abbatia, et Johanni, filio Lisie, duos denarios, et Columbe, sorori sue, duos denarios1.
CCCXXXVII (DD. 2.)
S. d.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT
L'ABANDON QUE LEUR FIT GUILLAUME DE BEAUMEX DES CENS QU'ILS
LUI DEVAIENT POUR UN TERRAIN CONTIGU A LEUR PRIEURÉ DE
FRESNAY.
Noticiam presentium non lateat vel futurorum quod Willelmus de Beaumex duos denarios de census quos ei monachi Sancti Leonardi debebant de platea que est juxta domum eorum, Dei amore et interventu domni Rotberti de Julleio imperpetuum condonavit, et cum quodam baculo super altare Sancti Leonardi hoc munus deposuit.
Videntibus et audientibus istis:
Johanne de Pontlagot, tunc priore Sancti Leonardi,
Rotberto Bigot, priore de Pinceio, Ermenaldo cellarario,
monachis.
De laicis: Rotberto de Julleio, Fulcone fratre ejus, Roscelino Dopusat, Guillelmo Charles, Matheo Revel, Radulfo armigero, Guillelmo Ernaldi, Guillelmo de Dulleio, Odo de Villeio.
Et ne ingrati super hac elemosina monachi viderentur, cervum unum quem domesticum nutriebant Rotberto de Julleio, cujus rogatu supradictus Willelmus predictum censum condonaverat, largiti sunt.
(l) Les douze derniers mots manquent dans le Cartulaire. Ils nous sont fournis par l'original qui se trouve aux Archives de Maine-et-Loire.
386 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CCCXXXVIII. (DD. S.)
1152, 12 mai, Beaumont-le-Vicomte.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT LA
RESTITUTION QUE LEUR FIT LE VICOMTE RAOUL ENTRE LES MAINS DE
L'ABBÉ GIRARD (1082-1106), DES ÉGLISES DE SAINT
LÉONARD DE
FRESNAY, DE NOTRE-DAME DE FRESNAY ET DE CHAMPFLEUR,
RESTITUTION QUI DEPUIS FUT RÉITÉRÉE PAR LUI-MÊME,
QU'IL
CONTESTA ENSUITE, MAIS QU'IL FINIT PAR RATIFIER, AINSI QUE
SES FILS ROSCELIN, RAOUL ET GERVAIS.
(Original avec croix autographes aux Archives de Maine-et-
Loire1.)
Ad posteritatis noticiam transferre disposuimus quo fine tandem canonicatus de Fraterniaco in proprietatem monasterii Saneti Albini sit adductus.
Tempore quo adhuc in ecclesia Sancti Leonardi canonici superstites erant, vicecomes Radulfus recognoscens canonicatum illum juris esse Beati Albini, eo quod esset in parrochia Locanacensi, Beato Albino non tam donavit quam reddidit, eum omnibus ecclesiis et ad eas pertinentiis, pro redemptione anime sue et parentum suorum.
Pertinebant autem ad illam canonicalem ecclesiam tres ecclesie, scilicet ecclesia de Sancto Leonardo, ecclesia de Sancta Dei Genitrice Maria, tertia que Campus Floris appellatur.
Concessit etiam idem vicecomes monachis Sancti Albini quicquid in tota terra sua dono vel emptione adquirere potuerint, preter amissionem tocius servitii sui. Hanc reddicionem atque emptionis seu donationis concessionem viderunt et audierunt: Hugo de Pruliaco, Rotbertus frater ejus, Gaufridus de Vesot, Gualterius Blancardus.
Hec autem firmata sunt in sancto die Pentecostes, in capitulo Saneti Albini, ubi vicecomes horum omnium donum in manu abbatis Girardi deposuit, idem postea super altare Beati Albini propria manu faciens.
FRESNAY-LE-VICOMTE 387
Pro his autem omnibus vicecomes in caritate habuit duas marcas auri [et] decem argenti.
Porro hujus donationis testes affuerunt: Gualterius Blancardus et alter qui cognominabatur Harens. De hominibus monachorum: Alarius Barratus, Rotbertus de Treviis, Gervasius mariscallus.
Mortuo autem uno canonicorum, scilicet Willelmo, nullus pro eo constitutus est, sed monachis res in proprietatem quiete cessit.
Cum autem alter canonicorum, scilicet Haimericus, infirmaretur,1 ut quod jam firmatum fuerat firmius et indissolubile permaneret, prefatus vicecomes antiquam recensuit et reconcessit donationem Algerio monacho, inde ab eo duodecim libras denariorum cenomannensium accipiens. Deinde mortuo Haimerico, vicecomes prebende ejus exitus sibi assumens, Sancto Albino quod sepius concesserat abstulit.
Ceterum cum abbas Archembaldus ab eo exigeret ut quod actum jam sepius fuerat vicecomes nequaquam quassare presumeret, apud Bellomontem Ildebertus episcopus et Radulfus vicecomes et prefatus abbas et Guillelmus, abbas Sancti Vincentii, cum pluribus aliis convenerunt. Ibi retracta abbatis petitione, vicecomes sepefactam rursus concessit dationem.
Que ne ulterius aliqua subreptione vel fraude debilitaretur, quidquid in prefato canonicatu et in rebus ad eum pertinentibus seu etiam in ecclesiis quas supra memoravimus vicecomes vel ejus antecessores habuisse dinoscuntur, totum ad opus et proprietatem Sancti Albini vicecomes in manu episcopi dereliquit ita ut deinceps quicquid in eis vicecomes vel canonici obtinuerant monachi cum omni integritate elemosinaliter imperpetuum possiderent. De hac autem donatione ego, Ildebertus episcopus, abbatem investivi, concedens Beato Albino prefatas ecclesias, salus tamen
388 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
omnibus ecclesiasticis consuetudinibus, que ad matrem ecclesiam seu ad ejus vicarios, pertinere cognoscuntur. Porro in testimonium prefate donationis, ego ipse, Ildebertus episcopus, cartam hanc propria manu scripsi et, ut stabilitatem obtineret majorem, confirmavi. Radulfus quoque vicecomes et filii ejus, sicut habetur infra manibus eam propriis signaverunt.
Laudavi etiam quod abbas Sancti Albini et qui cum eo erant monachi, aliquantulum caritatis pro supradicta donatione seu etiam redditione, vicecomiti impenderent. Donaverunt ergo ei viginti et quinque libras cenomannensis monete et filiis suis, qui et ipsi quod pater fecerat concesserunt, decem solidos: Roscelino quinque, Radulfo quinque, Gervasio quoque minori denarios sex. Facta est autem concessio hec anno ab incarnatione Domini M C XII, in quinto mense, XII die mensis, indictione II, apud Bellomontem, in domo Gosberti presbiteri. Videntibus testibus idoneis quorum nomina subsequntur: Guillelmus, abbas Sancti Vincentii; Landricus, Hamelinus, Algerius, Herbertus, Ambrosius, monachi; Hamelinus, capellanus episcopi; Johannes, presbiter Sancti Vincentii; Gosbertus, presbiter; Guarinus, Rotbertus, clerici; Hugo de Braitello, Rotbertus de Maneio, Gaufridus de Vesot, Hugo de Asneriis, Faton; Hildegarius, famulus abbatis Sancti Vincentii; Paganus de Gannaut, Firmatus, Odo, Guarinus Parvus, Ernaldus, Hamelinus de Asneriis, Hotbertus de Lot1, Hucbertus, Daniel, Guillelmus, Guiddo de Prisciniaco.
Signum Roscelini Signum Radutfi Signum Radulfi filii ejus majoris vice comitis filii ejus secundi
Signum Gervasii
filii ejus tercii
CCCXXXIX. (DD. 4.)
S. d.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR LE MOINE RENAUD.
Quoniam memoria homini labilis transitoria pro certo tenetur,
FRESNAY-LE-VICOMTE 389
vivaci littera retinendum est quicquid posterorum recordationi tradere cupimus.
Memorie igitur tam presentium quam futurorum commendamus, quod Deus Rainardum, quasi filium quem diligebat, qua voluit infirmitate correxit.
Ille vero suum recognoscens auctorem et ejus obediens voluntati, sancte religionis assumpsit habitum et Sancto Albino quicquid habuit pro monachatu suo dedit, videlicet terram de Prarariis Maaugiis et dimidiam modiariam terre ad capellam Sancti Dionisii et unum jugerium ad rupem Sancti Albini, et de prato foreste duas partes. Hoc donum concesserunt in elemosina: Rotbertus de Sancto Albino, de cujus fevo erat, et Herbertus frater ejus, et Radulfus Beriagueran, et uxor ejus, que erat soror Rainardi, et filius et filia eorum.
Hoc donum et hanc concessionem viderunt et audierunt plures utriusque sexus: Moyses et Rainaldus, monachi Sancti Albini, Lambertus, capellanus eorum, Herbertus de Mortario, Johannes Cohenna, Gohellus, Harduinus de Castello, Herbertus Bocellus et duo filii ejus, Drogo de Porta, Willelmus, frater ejus, Hugo de Porta.
CCCXL. (DD. 5.)
1096, 13 août et 9 septembre; 1097, 29 mars.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT
COMMENT SAINT-AUBIN-DE-LOCQUENAY, QUI LEUR AVAIT ÉTÉ
DONNÉ
AUTREFOIS PAR LE ROI CHILDEBERT, ÉTANT TOMBÉ DANS
DES MAINS
LAIQUES, CELLES DE DEUX FRÈRES, HUGUES DE SAINT-AUBIN ET
ROBERT PÉAN, CEUX-CI, CÉDANT A L'EXCOMMUNICATION
DONT LES
AVAIT FRAPPÉS L'ÉVÊQUE HOEL, FINIRENT PAR
LE RESTITUER A
L'ABBAYE DU CONSENTEMENT DE RAOUL, VICOMTE DE FRESNAY1.
Antiquorum nobis acta patescunt studiorum scriptis virorum,
390 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
vitaque humana, cum sit brevis tempore, memorabilis et diuturna manet lectione. Unde nos majorum exempla sequentes, scripta relinquimus quibus posteritas instruatur.
Noverint igitur nostri successores curtem Loconacum cum omnibus appenticiis suis [111] a Chideberto, Francorum rege, Beato Albino fuisse donatam, cum mancipiis utriusque sexus, terrisque cultis et incultis, vinetis, silvis, pratis, aquis aquarumque decursibus et molendinis.
Hanc curtem idem Sanctus longa successione tenuit, sed aliquantis annis nimietate persecutionis postea amisit, et in quorumdam laicorum manus devenit.
Quam monachi Beati Albini sepius multis modis calumpniati sunt eandemque ad postremum tali ordine recuperaverunt. Anno ab incarnatione Domini M XC VI, indictione IIII, regnante Philippo, Francorum rege, cum Urbanus papa Romanus per se ipsum Gallias visitasset, Beati Albini monachi apud eum conquesti sunt predictam curtem Loconacum a Beato Albino olim possessam, a laicis personis eidem Sancto ablatam pervasamque injuste detineri. Duo autem fratres tunc eandem curtem tenebant, quorum alter Hugo de Sancto Albino, alter vero Rotbertus Paganus vocabatur.
Ergo jamdicti pape precepto, Hoellus, episcopus Cenomannensis, ambo fratres districtione ecclesiastica ad justiciam vocavit, rectumque facere contempnentes eosdem excommunicavit.
Quam illi excommunicationem aliquantulum temporis pertulerunt; sed diutius ferre non valentes, postea cum monachis talem concordiam fecerunt.
Guirpiverunt illis ecclesiam Sancti Albini de Loconaco totam ex integro, et presbiteratum et cimiterium cum omni decima et cum una masura terre, concesso eis uno piscatore in aqua ibi fluente. Pactionem etiam talem cum predictis monachis fecerunt, ut de terra vel possessione jamdicte curtis que sibi remanebat, nichil unquam venderent aut ingagiarent, nisi ipsis monachis, casati etiam sui.
Si de ipsa terra vel possessione aliquid vendere vel ingagiare
FRESNAY-LE-VICOMTE 391
voluerint, hoc prius offerrent illis duobus fratribus supenus nominatis.
Quod si utrique repudiaverint, jam facient exinde quod voluerint. Annuerunt ista Radulfus, vicecomes de Frederniaco, et Willelmus de Asciaco ad quorum fevum predicta curtis eo tempore pertinebat.
Hec concordia facta est apud Frederniacum castrum, tertio nonas Augusti, presente Girardo, abbate Beati Albini, monachisque ejus, Stephano, Guidone, Gurhanno, Petro, Girardo, et famulis eorum: Alario Barrato, Roberto de Triviis, Firmato, Constantino coquo, Samazello. Presentibus quoque baronibus: Guillelmo de Asciaco, Rotberto de Juliaco, Hugone fratre ejus, Herberto filio Drogonis et aliis pluribus.
In capitulum vero monachorum, apud Andecavem, postea firmata est. Venit enim prefatus Hugo in capitulum Beati Albini quinto idus septembris, ibique accipiens beneficium et societatem monachorum, jamdictam concordiam, pro se et pro fratre suo, Rotberto Pagano, firmavit, mittens pro dono unum baculum in manum Girardi abbatis, quem postea super altare Beati Albini posuit.
Ibi presentes fuerunt: Restaldus presbiter de Loconaco, Rotbertus de Loconaco, qui et ipse eodem die donavit Sancto Albmo decimam de una masura terre, Goscelinus de Mairono, Rotbertus de Triviis, Paganus cellararius, Samazollus, Firmatus, Brientius de Baludriaco, Walterius de Calciata, Bovez de Alodis, Isembertus cementarius.
Hoc ipsum per se postea confirmavit jamdictus Rotbertus Paganus in capitulo Beati Albini, die dominica Ramis Palmarum, presentibus Hugone, fratre suo, et Herberto, filio Drogonis, Rotberto de Triviis, Pagano cellarario, Gervasio mariscallo et aliis pluribus.
CCCXLI. (DD. 6.)
S. d.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR UN CHEVALIER DE
FRESNAY, NOMMÉ HUGUES DE MOULINS.
Quidam miles de Frederniaco, Hugo de Molendinis, donavit
392 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Deo et sancto Albino et ejus monachis unam domum apud Frederniacum, juxta ecclesiam Sancti Leonardi, terramque que infra ecclesiam et domum est, concedentibus hoc fratribus suis, Ernaudo, Gervasio, Alberto. Pro hoc vero dono accepit sibi et patri suo, Gaufrido, matrique sue, Anfride, ac fratribus suis jamdictis, beneficium et societatem loci Beati Albini milleque missas anime patris sui.
Monachi autem donaverunt ei in carite centum solidos cenomannensium denariorum.
De hoc testes sunt: Jaguelinus mascellus, Rainaldus Recordellus, Gosbertus Aquila, Gandelbertus, Archembaudus Quatrebos, Radulfus de Alodis, Tetbaudus pistor.
CCCXLII. (DD. 7.)
1097, 28 mai, Angers.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT
DIVERS DONS FAITS A LEUR PRIEURÉ DE FRESNAY.
Anno ab incarnatione Domini M XC VII, V kalendas junii, venit Andecavis, in capitulum Sancti Albini, Willelmus, filius Beringuarii, accipiensque beneficium ipsius loci, dedit Deo et sancto Albino ejusque monachis capellam Sancti Albini que est apud Frateium, cum cimiterio.
Dedit etiam unam ochiam terre, que est juxta eandem capellam, et duas partes decime de tota terra sua, et panis et candele similiter duas partes, nam tercia pars istarum rerum presbiteri erat.
Venit autem cum eodem Willelmo Lambertus prepositus, frater Haimerici decani, qui et ipse dedit Deo et sancto Albino duas partes decime de tota terra sua que est apud Frateium, presente uxore sua et filio, nomine Witerdo, qui hoc concesserunt.
De hoc testes sunt: Hatto cellararius, Gervasius mariscallus, Otgerius Tortipes, Rainaldus et Guillelmus scutellarii.
Supradicta igitur capella de parrochia est Sancti Germani de Coldria. Hujus ecclesie dominus erat quidam miles, nomine Herbertus, filius Drogonis, qui benigne supradictum donum concessit et de suis rebus ampliavit. Dedit quippe Deo et sancto Albino, pro remedio anime sue, terciam partem decime de terra
FRESNAY-LE-VICOMTE 393
Radulfi Troe de Fratrio, et duas partes decime vini de tota parrochia Sancti Germani.
Addidit quoque decimam pasnachii boschi sui de Frateio, et decimam molendinorum de Curte, et terciam partem decime de terra Lamberti, filii Natalis, unum etiam arpennum terre, qui est inter boschum et vineas, et unum arpennum prati, qui est super Moriam.
Concessit insuper terciam partem decime quam, de terra sua, dederat monachis Sancti Albini Guiterdus de Curte Algisi.
Pro quibus rebus susceperunt eum monachi Sancti Albini in benefactum loci sui et quendam adolescentem, Walterium nomine, pro ejus amore fecerunt monachum. Ista omnia superius memorata, que Herbertus Sancti Albini monachis concesserat et donaverat, concesserunt benigne uxor sua, Tescelina, et tres filii ejus qui tunc supererant, Drogo videlicet et Guillelmus, et Rotbertus, presentibus Algerio atque Herberto, monachis, famulisque eorum, Stephano Rufo et Burvunt de Sarmasiis.
De hominibus Herberti: Amone de Curte, Alrico de Frateio, Willelmo filio Beringuarii, Gaufrido molnario.
Preterea Gutterdus de Combris donavit Deo et sancto Albino apud Frateiacum decimam de suis molendinis, annuente uxore sua, presentibus Algerio atque Herberto, monachis Beati Albini, qui eum de benefacto sui loci revestierunt et decem solidos illi in caritate donaverunt. Fecit etiam molinarium suum fidem suam spondere, ne de supradicta decima fraudem faceret monachis.
Quam fidelitatem omnes ipsorum molendinorum molnarii postea monachis omni tempore facient similiter. Hujus rei testes sunt: Rorgo, nepos ipsius Guiterdi, qui et hoc concessit, Willelmus, filius Beringerii, Gosfridus molnarius.
CCCXLIII. (DD. 8.)
S. d.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN RELATENT
L'ABANDON QUI LEUR FUT FAIT D'UNE DIME A CHAMPFLEUR PAR
HÉBERT DE GARENCIÈRES, CHEVALIER.
Sciant presentes et presentium successores quod quidam miles,
394 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Herbertus de Garentiis, pro anima sua et parentum suorum, concessit Sancto Albino et monachis ejus quandam decimam apud Campum Floris, quietam et ab omni penitus consuetudine liberam, quam eis violenter auferebat.
Ut autem concessio hujus elemosine firmior in perpetuum habeatur, Christianus monachus, qui tempore illo prior Frederniaci erat, octo ei solidos andecavensis monete in cantate dedit.
Hoc autem donum super altare Beati Martini, apud Campum Floris, cum quodam libro, coram testibus subscriptis, Rogerio ejusdem basilice capellano, Herveo laico, Herberto Columbello et multis aliis, ad confirmationem hujus rei posuit.
CCCXLIV. (DD. 9.)
Un mardi, 3 avril.
NOTICE DU DON DE PARTIE DES DIMES DE SAINT-AUBIN-DE-
LOCQUENAY, FAIT A L'ABBAYE DE SAINT-AUBIN PAR AIMERY, FILS
DE GOSSELIN DE SAINT-CHRISTOPHE, LORS DE SON ENTRÉE A
L'ABBAYE.
Tercio nonas aprilis, feria tercia, Haimericus, filius Goscelini de Sancto Christoforo, venit in capitulum Sancti Albini ibique dedit se Sancto Albino et duas partes decime quarte partis Loconaci.
Hoc viderunt et audierunt Warinus Pulsatus et Rainaldus de Prunariis.