Created With HTML Assistant Pro - 10/2/96 32 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

[C.]

CARTAE EPISCOPORUM ANDECAVENSIUM

VIII. (C. 1.)
966, avril, Angers.
CHARTE PAR LAQUELLE NEFINGUS, ÉVÊQUE D'ANGERS, RESTITUE A SAINT AUBIN UN ARPENT ET DEMI DE VIGNE SIS DANS LA BANLIEUE D'ANGERS.
Carta de vinea que est in suburbio Andecavis quam reddidit Nefingus, Andecavengis episcopus, monachis Sancti Albini1.

[Chi-rho.] In Dei nomine, Nefingus, Andecavorum episcopus. Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus qualiter adierunt paternitatem nostram monachi ex monasterio Sancti Albini pro quadam vinea, que sita est in suburbio Andecavensis urbis, que a predecessoribus meis episcopis diutius injuste possessa est. Nos vero utilitati animarum consulentes, pro amore Dei et ipsius Sancti Albini, cujus juris esse dinoscitur, eam nunc reddidimus, denuntiantes atque vetantes ut nullus successor eam unquam non audeat in suum dominium revocare.

Habet autem ipsa vinea arpennum unum et dimidium, et terminatur ex una parte terra Sancti Maurilii, ex alia vero terra Sancti Petri, tertia vero via publica.

Ut hec autem notitia firmior veriorque credatur, manu propria subter eam firmavimus.

Signum Raginaldi vicecomitis.

[Chi-rho.] Ego Nefingus episcopus hanc notitiam fieri jussi et ipse firmavi. Rotgerius archidiaconus subscripsit. Signum Burchardi. Signum Griferii. Signum Vulgrinni laici. Ernustus arcbidiaconus subscripsit. Signum Frotmundi. Burchardus archidiaconus subscripsit. Signum Arnaldi. Signum Alvei. Walterius archiclavis subscripsit. Redo comes voluntarie firmavit et subscripsit. Signum

CHARTES DES EVEQUES D'ANGERS 33

Widberti. Hildemannus subscripsit. Signum Warini. Ildradus precintor suhscripsit. Signum Hilgeri. Data in mense aprili, in civitate Andecava publice, anno XII regnante Lothario rege.

[Chi-rho.] Johannes levita et monachus scripsi et subscripsi.

XIX. ( C. 2.)
1076.
CHIROGRAPHE PAR LEQUEL L'ÉVÊQUE D'ANGERS, EUSÈBE, CONSTATE LE DROIT DE PROPRIETE DE SALNT AUBIN SUR CERTAINES PAROISSES.
Cyrographum Eusebii, Andecavensis episcopi, de confirmatione altarium Sancti Albini in toto suo episcopatu.

Ego Eusebius, Andecavensis ecclesie, gratia Dei, episcopus. Contra monachos Sancti Albini paululum ira stimulante commotus, interrogavi eos quasi calumniando de quo tenebant altaria que in episcopatu meo habent. Qui protinus mihi responderunt se ea ab antiquo jure tenere et usque ad tempus meum sine calumpnia tenuisse.

Hoc ego tandem, diligentius inquisita re, verum esse cognoscens, jam sedata ira mea, in eandem pacis et gratie copulam quam cum eis ante iram babueram reversus sum. Verumtamen ne aliquis successorum meorum similem eis quandoque inferat calumpniam, injuste eos vexare volens, edidi hoc scriptum editumque firmavi in capitulo nostro posteris eorum et nostris in testimonium, ut sicut tenuerunt altaria sine calumpnia temporibus Huberti et Raginaldi aliorumque predecessorum meorum, ita teneant etiam tempore meo successorumque meorum. Modus autem tenendi infra scriptus est: Basilice reddunt de sinodo duodecim denarios, de circada tres solidos.

Comborniacus reddit de synodo duodecim denarios, de circada tres solidos.

Saviniacus reddit de sinodo duodecim denarios, de cicada tres solidos.

34 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Artisiacus reddit de sinodo sex denarios, de circada decem et octo denarios.

Cartiniacus reddit de sinodo sex denarios, de circada decem et octo denarios. Pinciacus reddit de sinodo sex denarios, de circada decem et octo denarios.

Clementiniacus reddit de sinodo sex denarios, de circada decem et octo denarios.

Alodium reddit de sinodo sex denarios, de circada decem et octo denarios.

Monasteriolum reddit de sinodo sex denarios, de circada decemet octo denarios. Prunerium reddit de sinodo sex denarios, de circado non nichil.

Sanctus Johannes de Castrogunterio nil reddit. Peregrina nichil.

Saiacus nichil.

Legio est ad relevamentum cum duodecim denariis de sinodo et tres solidis de circada.

Dimidium altare de Campiniaci est ad relevamentum cum sex denariis de sinodo et decem et octo de circada.

Guilcium est ad relevamentum cum duodecim denariis de sinodo et tres solidis de circada. Hec altaria monachorum Sancti Albini sicut hic conscripta sunt, necnon et alia que sibi violanter ablata recuperare poterunt, sed et illa que in episcopio Andecavensi per assensum meum vel successorum meorum monasterio suo adquirere valebunt concedo illis, Sancti Albini videlicet monachis, ego Eusebius, Andecavorum,gratia Dei, episcopus, et hoc hujus rei scriptum auctoro et confirmo in capitulo ecclesie matris Andecavensium, cui ego patientia Dei jam trigesimum succedente subsequens annum presul presideo, presidentibus et laudantibus confratribus nostris hujus ecclesie canonicis, ita tamen ut de ceteris que ad jus nostrum pertinent, videlicet sacrilegiis, justiciis presbiterorum, per assensum nostrum immissio est vel ejectio est, nichil sibi hujus auctoritatis occasione usurpent.

CHARTES DES EVEQUES D'ANGERS 35

[cross] Rainardo decano. Gaufrido tesaurario. Gaufrido precentore. Marbodo archidiacono. Durando Corpus suum. Gaufrido Martini. Anseherio. Odone. Herberto Bonet. Hildeberto. Halegone. Lisoio. Gaufrido et Gedeone, filiis Hardrei. Gaufrido, filio Huberti monetarii. Alberico, capellano episcopi. Gaufrido, filio Girbaudi.

XX. (C. 3.)
972, 28 février, Angers.
CHARTE DANS LAQUELLE NEFINGUS, ÉVÊQUE D ANGERS, RELATE LES PRIVILEGES DE SAINT AUBIN SUR CERTAINES PAROISSES.
(Écriture plus moderne que le corps du Cartulaire)1. Carta Nefingi, Andecavorum episcopi, de privilegiis Beati Albini quæ habet in ecclesia Sancti Mauricii et in suburbanis ecclesiis.

In Dei Domini nostri nomine, ego Nefingus, Andecavensis ecclesiae indignus sacerdos, cunctis ortodoxis fidelibus Domini timere ac diligere et sanctos ejus honorare. Quoniam lectione sanctarum scripturarum satis instruimur quo vel quali modo vivere debeamus, oportet nos preceptis vitae bona agendo aurem prebere caritatemque quod est vinculum perfectionis et humilitatem qua omne opus bonum conservatur et crescit, nobis assumere. Quod profecto facimus si sanctos Dei honorantes ipsos nobis apud Deum advocatos et intercessores faciamus. Sciant igitur successores nostri ecclesiam Beati Albini quae a sancto Germano, Parisiorum episcopo, voluntate et imperio Childeberti regis, ante portam Andecavensis urbis, versus orientem, fundata est, quedam privilegia ex antiquitate pre ceteris Andecavensibus ecclesiis utpote regalem abbatiam obtinuisse. Est namque una ex regalibus abbatiis. Adierunt ergo humilitatis nostre presentiam domnus Gausfredus, fortissimus comes, et Albertus, abba ejusdem ecclesiae, satis suppliciter postulantes ut privilegia quae ex antiquo a canonicis ejusdem ecclesiae fuerant obtenta, fratribus quoque nunc Deo ibidem regulariter servientibus nostra auctoritate cederemus atque firmaremus. Quod nos ordinem sanctnm attollere volentes, libentissime fecimus.

36 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Sunt autem ipsa privilegia: epistola scilicet et evangelium in ordinibus nostris, si ex eadem ecclesia fratres affuerint ordinandi, evangelium in Ramis Palmarum, absolutio in Parasceve et statio nostra feria secunda Pasche; immunitas, ne pro aliqua re vel infractura1 intermittatur aliquando divinum officium in eadem ecclesia, nisi forte in toto episcopatu nostro cessetur; obsequia, si ad alicujus deffuncti sepulturam in aliquam ecclesiarum invitati fnerint, ita ut, in nostra ecclesia, mei obsequium agere, secundum responsorium fratrum predicte ecclesie sit; me vero absente, abbatis Sancti Albini obsequium sit cantorisque sui iniciare; quod si abbas defuerit, decani nostri; decano vero absente, prioris vel decani Sancti Albini erit obsequium, cantorisque sui initium. Nobis quoque in ecclesia Sancti Albini obsequia agentibus, cantori ejusdem permittimus suum officium. Suburbanæ reliquæ ecclesiæ Beati Albini privilegio cedant. Consecrationem quoque episcoporum in hac urbe ordinatorum per morem antiquum sibi ecclesia ipsa vindicet. Hec igitur omnia, sicut antiquitus eadem ecclesia tenuit, nos ipsi concedimus et propria manu ut durabile sit firmamus, manibus quoque Gosfredi comitis et fratrum nostrorum clericorum ac nobilium laicorum firmanda tradimus.

Signum Nefingi episcopi [cross]. Signum Gaufridi [cross] comitis. S. Rotgerius. S. Adtilinus. S. Valnerius. S. Arnulfus. S. Armericus. S. Arnulfus. S. Walterius. S. Heldemanus. S. Gauzfredus. S. Warinus. S. Odo. S. Bernerius. S. Ubertus. S. Willelmus S. Albertus. S. Joseph. S. Edom. S. Burchardus. S. Alveus. S. Frotmundus. S. Fulchredus. S. Odo. S. Withardus. S. Cadetus. S. Gandelbertus.

Si vero aliquis tergiversator præfata privilegia eidem ecclesiæ inferre aliquando temptaverit, in primis in iram Dei omnipotentis incedat et sanctæ ac gloriosæ Dei genetricis Mariæ et omnium agminum cælestium omniumque sanctorum et electorum Dei dampnationi subjaceat, et in maledictionibus morboque elefantino intereat, et cum Dathan et Abiron e terra vivus absorbeatur in

CHARTES DES EVEQUES D'ANGERS 37

infernum et ejus pars et consortium cum Diabolo fiat, et cum cunctis spurcissimis et invalidis deputetur, et omnium naribus sit in fetore, et in improperium omnium hominum, et corruat in conspectu omnium, vivusque non quiescat, et ejus anima requiem non inveniat quicumque præfata privilegia eidem ecclesie abstulerit.

Actum Andecavis civitate publice, pridie kalendas martii, anno Lotharii regni XVIII.