Cartae de Guilcio, p. 329 to 357

GOUIS 329

[Z.] CARTAE DE GUILCIO1
CCLXXXVII. (Z. 1.)
1047-1067.
NOTICE DU DON DES ÉGLISES DE GOUIS, DE DURTAL ET DE CHATELAIS, ET DES AUTRES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR AGNÈS, VEUVE DE HUBERT DE DURTAL ET ÉPOUSE DE RENAUD DE MAULÉVRIER.
Carta ecclesiarum Duristalli atque Castellicii aliarumque rerum quas dedit Agnes, uxor Hucberti, pro sua suorumque salute Sancto Albino, auctorantibus comite Gaufrido et Eusebio, Andecavorum antistite2.

[92] Inter cetera peccatorum remedia que nobis misericordia Dei neminem perire volens indulsit, elemosinam maxime scriptura divina commendat, unde Dominus in Evangelio: "Date, inquit, elemosinam et omnia munda sunt vobis." Quapropter ego, Agnes, uxor primo quidem Hucberti, militis egregii de Duristallo, nunc autem Rainaldi, militis aeque precipui, fragilitates primi viri mei, Hucberti scilicet, aliqua vel ex parte redimere cupiens, ac meas iniquitates, ex rebus meis quibus ab illo sum dotata, elemosinam quam ipse vivens, assensu meo, se facturum pollicebatur si copia ei exinde daretur, tempore meo oportunitate quam expectabat oblata, pro ipsius ac mea anima perficere decrevi.

330 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Prolocutus est namque in vita sua cum abbate Sancti Albini Theoderico, audiente Tetbaldo de Jarziaco aliisque boni testimonii monachis et laicis, se donaturum Deo et Sancto Albino et suis monachis ecclesias de Duristallo, si de canonicis non canonice viventibus in vita sua deliberarentur, cum omnibus rebus ecclesiastico jure ad illas pertinentibus.

Supradictis igitur monachis Sancti Albini, Andecavensis urbis episcopi, qui sua omnia seque Deo dedentes voluntaria paupertate gloriantur, ecclesias supradictas, unam parrochialem, Guttilium nomine, in honorem sanctorum Gervasii et Protasii constructam, quam ex prioris jamdicti mariti mei dotalitio possideo, alteram in castello Duristalli capellam ecclesiae matris, honori sancte Dei genitricis Mariae dicatam, perpetuo dono tribuo et de meo jure in eorum dominium funditus transfundo, tam pro ipsius dilectissimi conjugis mei, Hucberti videlicet, anima, quem supramemorati monachi honorificentissime sepelierunt et officiosissime corpus terrae, animam celo commendaverunt, quam pro mea ac parentum filiorumque meorum salute, cum omni jure ad [93] ipsas ecclesias pertinente, scilicet altaria tota ex integro, oblationes, primitias et sepulturas, decimam quoque totam quam habeo in dominio rerum omnium quae decimari consueverunt, et terram illam quae ad altare matris ecclesie pertinet et medietatem fori quod ibi annuatim agi constitutum est.

Concedo autem ut burgum in ipsa terra ecclesiae faciant et quoscunque voluerint homines in eum recipiant, preter consuetudinarios Duristalli.

Burgensium quoque illorum consuetudinem omnem omnino eis condono. Addo et capellam quae in silva Malaparia in honore sancti Johannis Baptiste est fundata silvamque ipsam et monachis ex eorum hominibus sufficienter attribuo, pasnagium quoque porcorum suorum et hominum suorum dominicorum in illa terra habitantium.

Adjungo et medietatem duorum molendinorum de stagno Duristalli molentium cum piscatura ipsius stagni tota, de anguillis solummodo, et cum decima unius furnilis in ipso castro, omnium-

GOUIS 331

que quae in castro sive die mercati, seu alio quolibet ebdomade die vendentur, preter denarios.

Addo etiam decimam duorum molendinorum de castro Patriciaco et furnilis ipsius castri et vinearum mearum circa idem castrum et circa ecclesiam de Marciaco sitarum, decimam quoque unius integri molendini et alterius dimidii apud Lusdum, in Ledo fluvio.

Adicio preterea medietatem ecclesiae quae vocatur Castellicium, quae est de maritagio meo, in oblatione, in sepultura et omnibus quae ad altare pertinent, cum capella de Buxaria, cum primitiis et decima omnium animalium et terre nascentium preter annonam, ipsius autem annone tercia parte medietatis mee. Concedo quoque monachis quodcumque in parrochia de Guttilio dono vel emptione potuerint conquirere.

Haec omnia libera, solida et quieta ab omni consuetudine secularique dominatione, Deo et Sancto Albino et suis monachis, pro anima domini mei Hucberti qui primus, ut dictum est, cepit quod perficio, ac pro mea et filiorum meorum, qui libenter huic elemosine assentiunt, et parentum, in perpetuum trado.

Quod donum ut firmius fiat, nutu et auctoritate dommi mei comitis Gautridi facio et Eusebii, Andecavensis episcopi, cum voluntate et assensu domini et mariti mei, Rainaldi, et filiorum meorum, Gaufridi et Hucberti.

Huic dono annuit et Guillelmus de Monte Sorello, de cujus casamento sunt quae monachis tribuo, necnon et Hugo, pater meus, atque frater Tetbaldus. Hoc non in occulto nec in loco terre tenebroso facio, sed coram fidelibus quorum haec sunt nomina testibus.

Signum Gaufridi
comi tis
Yvo, episcopus Sagiensis.
Alanus Rufus, filius Eudonis comitis.

Girardus de Monte Acuto. Tetbaldus de Jarziaco. Albericus, filius Hugonis. Hamo, filius Aldroeni. Guarinus, filius Richardi de Sancto Quintino. Gaufridus, prepositus Andecavensis. Rigaudus, prepositus Losdunensis. Tescelinus, homo Rainaldi. Petrus, con-

332 CARTULAIRE DE SAlNT-AUBIN

sanguineus Rainaldi. Fulco de Chingi. Haymerieus de Spelunca Forti. Walterius Asinus. Hugo de Basilicas. Alberieus de Basilicas. Guarinus de Monte Ali. Hugo de Ballolio. Drogo telonearius. Drogo de Lociaco. Willelmus Meschinus. Motbertus de Troada. Hugo et Rainaldus de Troada. Rainerius Titio. Firmatus. Bernardus de Rupibus. Salomon Gallus. Vivianus de Cuone. Mauricius, consanguineus Hucberti. Gimo, filius Godefredi. Sulpicius Cirea Infernum. Radulfus Cauda Asini. Johannes Gravella. Gaufridus de Varenna. Frotmundus. Bernerius cellararius. Lysoi. Johannes mariscallus. Morinus Silvester. Goscelinus cocus.

CCLXXXVIII. (Z. 2.)
1060-1087.
NOTICE DE LA CONFIRMATION PAR HUBERT LE JEUNE ET PAR GERVAIS, FILS DE HUBERT DE DURTAL ET D'AGNÈS MANGE-BRETON, DES DONS FAITS PAR LEUR MÈRE A SAINT-AUBIN.
Carta de confirmatione sive dono filiorum ejusdem Agnetis, Hucberti videlicet atque Gervasii, super omnibus supramemoratis monasterio Sancti Albini1. In nomine Domini Dei.

Ego, Hucbertus Juvenis, filius Hucberti de Durostallo, de Agnete, filia Hugonis Manduca Britonem agnominati, natus, donum quod pater meus, Huebertus, proloquutus est faciendum quodque mater mea Agnes, pro anima patris mei ae sua, filiorum suorum et omnium parentum ejus, traxit ad factum de ecclesiis videlicet de curte Guilcii et de ecclesiis Castellicii, et de omnibus rebus quas scriptas in presente carta audivi et intellixi, apud castrum meum Duristalli, in curia mea, solempniter concedens auctoro, auctorans concedo, et consignando manu propria [cross] libens confirmo, et hominibus meis hanc cartam in manus contradendo corroborare precipio, donumque item facio Deo et sancto Albino et abbati Otbranno et ejus monachis integre, sine ullo retinaculo et sine malo ingenio, et in tota vita mea me illud

GOUIS 333

eis adquietare quantum potero et contra omnes homines mortales defendere promitto, accipiens proinde beneficium monachorum anime mee et parentum meorum, et nongentos solidos denariorum.

Hoc vident et laudant testes isti: Albericus de Laigniaco, Balduinus Gaudicus, Beringerius Pancevallus, Martinus filius Alburgis, Odo filius Hilgerii, Giraldus de Alneriis, Rainaldus de Marinniaco, Hugo de Troea, Matheus, Herbertus Grisgainus, Willelmus de Alsinniaco, Jaguelinus, Girardus de Monte Alinniaco, Hamelinus de Bello Videre, David de Monte Morino, Petrus de Mallever, Rotbertus de Lischinniaco, Hoelerius de Parciaco, Goslenus Caput de Lupo, Gaufridus de Mail in Collum, Alhardus, Johannes de Malicornant, Ernaldus de Muntoser, Hildemanus frater Gimonis, Gaufridus nutricius, Hucbertus de Cuon, Hucbertus filius Frotmundi, Gualterius de Goilz, Walterius de Cuone, Rainaldus de Troea, Tetgrinus de Troea, Isembardus de Troea, Frotmundus de Troea, Vivianus de Cuone.

Ex parte monachorum: Aldulfus prepositus, Haimarus Malspetit, Johannes mariscallus, Gosfridus Lunellus, Hilarius frater Aldulfi, Aymardus et Landricus frater ejus. Ego quoque Gervasius, filius Hucberti supradicti, frater Hucberti juvenis suprascripti, concedo gratanter et auctoro libenter coram testibus in capitulo Sancti Albini donum quod pater meus proloquutus est faciendum, quodque mater mea fecit et frater meus, sicut suprascriptum est, perfecit, pro animabus illorum et mea, donumque et ipse faciens exinde Deo et sancto Albino et abbati Otbranno et ejus monachis in capitulo suo, donum ipsum super altare sancti Albini manu mea pono, ac proinde beneficium monachorum et quatuor libras denariorum recipio, videntibus et laudantibus subinsertis testibus: Viviano et Stabili de Cuone, Ingebaldus Esehevid, Herveo camerario, Erchembaldus filio Ebrardi, Gaufrido Lunello, Bernardo homine Lamberti Episcopi1.

334 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

CCLXXXIX. (Z. 3.)
1067-1082.
FOULQUES LE RÉCHIN AYANT CHASSÉ DE DURTAL RENAUD DE MAULÉVRIER, POUR Y RÉTABLIR ROBERT LE BOURGUIGNON ET MACOUARD DE DAUMERAY, L'ABBÉ OTBRAN OBTIENT DES VAINQUEURS LA RECONNAISSANCE DES DROITS DE SAINT-AUBIN.
Carta de concessione Rotberti Burgundi et Marcoardi de Dalmeriaco super universis quae habet Sanctus Albinus in curte Gulgiaci, obtenta per manum Fulconis Andecavensium consulis1.

Quando Fulco comes, nepos Gaufridi comitis, Rainaldum de Maloleprario de Duristallo ejecit et Rotberto Burgundo et Marcoardo de Dalmeriaco Duristallum reddidit, et cum illum ejecisset istos secum in castrum invexit, afluit forte abbas Otbrannus et de ejus monachis et famulis aliquanti. Cum autem locutio prima inter abbatem et comitem de illius castri recenti transmutatione fieret, adjecit abbas propter quod non casu, sed ex industria sic repente eos [94] subsecutus erat, dicens: "Domine eomes, modo misericordia Dei adestis, ac dominus noster Rolbertus pariter et domnus Marcoardus, quibus hoe castrum et hujus castri honorem, quod nobis non displicet, non immerito reddidistis. Quomodo erit modo de rebus nostris quas hic per comitem Gaufridum, avunculum vestrum, et episcopum Andecavensem et uxorem Hucberti de Campania, Agnetem, hujus castri tunc dominam, et per filios suos, partim dono, partim precio, hic adquisivimus?" Quod cum audisset comes, conversus ad domnum Rotbertum dixit ei: "Audistis, domine Rotberte, quid dicat dominus abbas. Quomodo erit modo de rebus suis quas hic, sicut audimus, huc usque auctorabiliter tenuerunt?"

Respondit domnus Rotbertus: "Quomodo, domine, nisi sicut rectum est et sicut vos vultis? De mea parte libenter concedo pro vestro amore, qui michi rectum meum reddidistis, ut quiete et secure teneant sicut tenuerunt."

GOUIS 335

Locutus est item comes ad Marcoardum: "Et de vestra parte, domine Marcoarde, quomodo erit?"

Tune interjecit domnus Rotbertus et ait: "Domine Marcoarde, dicam vobis quomodo faciatis. Accipite beneficium loci Sancti Albini animae vestrae et parentum vestrorum, et concedite libenter ut teneant monachi, sicut tenuerunt, pro amore Dei et sancti Albini et domini nostri comitis."

Et adjecit comes: "Et vos, domine abbas, date ei aliquam rem ut libenter auctorizet quicquid de suo jure habere videmini."

Quod cum abbas se facturum respondisset, auctoravit libenter Marcoardus, sicut de sua parte auctoraverat Rotbertus Burgundus, ut tenerent monachi semper, sicut tenuerant, solide et quiete quicquid apud Duristallum vel in curte de Guilcio adquisierant, dono vel emptione.

Pro hoc auctoramento habuit Rotbertus centum solidos de denariis Andecavinis veteribus, quae fuit redemptio duarum caparum Sancti Macuti de Pallio, quas monachi habebant in wadimonio, et Marcoardus octo libras denariorum novorum. Auditores hujus rei: Petrus Ticio, Gaufridus filius Fulchradi.

CCXC. (Z. 4.)

Vers 1070.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR RENAUD DE TROÉE1. Carta de his quae donavit Rainaldus de Troea Sancto Albino in obedientia Gulgiaci, annuentibus uxore sua et fratre suo et quatuor filiis ejus.

Rainaldus de Troea donavit Deo et sancto Albino et sanctis martyribus Gervasio et Protasio, pro redemptione animae suae et uxoris suae et filiorum suorum ac parentum suorum, decimam de terra Frotgerii Grislel et clausum de pressorio et olchiam cum tota toscha, ita quiete sicut ille habebat.

Haec dona auctorizaverunt Richeldis, uxor ejus, et Hugo, frater ejus, et quatuor filii ejus: Tetbaldus et Frotmundus et Warinus et Gaufridus.

336 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Testes isti: Rotbertus Cadefalus, Rannulfus monachus, Arnulfus de Guilcio, Willelmus boverius, Albericus presbiter, Guislardus.

CCXCI. (Z. 5.)
Vers 1070.
NOTICE DE LA RESTITUTION FAITE A SAINT-AUBIN D'UNE DIME A DURTAL.
Carta decime quam donaverunt, immo reddiderunt Sancto Albino Tigrinus et uxor ejus in territorio Duristalli, assensu filiorum suorum et Hucberti, principis ejusdem castri. Quidam miles optimus, cui nomen est Tigrinus, quandam decimam in territorio Duristalli habebat, quae tamen prius Sancti Albini fuerat.

Nam quidam alter miles, Rainerius Ticio dictus, cernens mortem sibi vicinam esse, decimam de qua agitur, pro remedio anime suae, Sancto Albino et monachis ejus dedit. Quam decimam, elapso parvi tempore spatio, monachi tenuerunt; sed postea, per violentiam Hucberti Junioris, qui est dominus Duristalli, perdiderunt.

Per talem ordinem monachis decima privatis, Tigrinus supradictus eam dono Hucberti possedit.

Qui tandem recognoscens se non bene eam habere, sicuti ipse habebat, eis sine retentione dimisit, et fidem suam ipse et uxor ejus inde dederunt ne eam ultra repeterent, datis ob hoc uxori ejus sedecim solidos.

Hoc donum Hucbertus auctoramento suo firmavit, uxore Tigrini hoc annuente, cum filiis suis, Alberico et Hamelino.

Testes hujus donationis sunt isti: Haimericus de Corrum, Aldulfus et Hilarius frater ejus, Bernerius cellararius, Gaufridus Lunellus, Hilduinus filius Supplicii vicarii, Rotbertus hospitalarius, Rainaldus et frater ejus, Rannulfus Rusellus.

CCXCII. (Z. 6.)
Vers 1070.
NOTICE DE DIVERS DONS FAITS AUX MOINES DE GOUIS PAR AIMERY DE COULON.
Carta de terra ac decima quam dederunt Haimericus de Corlum

GOUIS 337

et uxor ejus Sancto Albino in territorio Duristalli, assenciente Hucberto, domino suo. Quidam miles, cui nomen est Haimericus de Corrum, pro remedio animae suae et uxoris sue et aliorum parentum suorum, donavit Sancto Albino et monachis ejus quandam terram in qua facerent monachi capellam et burgum, terram ita deliberatam ut omnes consuetudines quae exinde exirent monachorum essent.

Fuit autem convenientia inter ipsum et monachos ut de suo monachi sclusiam ibi facerent cum uno molendino. Quo sicut deceret completo, jam media pars molendini Haimerici esset et altera pars monachorum, ita ut Haimericus de cetero suam partem faceret, sicut monachi suam de suo.

Preterea quandam decimam idem ipse possidebat, quam quidam miles, cui nomen Hamelinus Pinellus, ad extrema perductus, monachis Sancti Albini concesserat; sed postea Haimericus, filiam ejus ducens in uxorem, decimam monachis extorsit causa femine quam habebat, que heres erat defuncti.

Non multo post tempore elapso, tractans salubriter apud se quod laici decimam non debent habere, reddidit eam Sancto Albino et ejus monachis, sumptis tamen inde sexaginta solidos, insuper hoc adiciens ut quicquid a monachis emptum esset vel aliquo datum in tota terra ejus, sine ulla contradictione monachi possiderent, ita ut servicium inde vel a venditore vel a datore non perdat.

Hoc voluit uxor ejus et concessit et Hucbertus, dominus Duristalli, audientibus et videntibus istis: Rainardo Bibitore, Rainaldo de Marrigniaco, Isembardo canonico Sancti Martini, Andefrido filio Widdonis Winemarii, Haimaro Malpetit, Ernaldo [de] Brionio, Rainerio presbitero, Tetbaldo de Troeia.

CCXCIII. (Z. 7.)
Vers 1070.
ACHAT PAR SAINT-AUBIN DE DIVERS BIENS VENDUS PAR UNE FEMME APPELÉE FASCIA.
Carta de decima, de terra, de vinagio, quae comparavit Rannulfus

338 CARTULAIRE DE SAlNT-AUBIN

monachus de quadam muliere, Fascia nominata, annuentibus filiis ejus, in obedientia Gulgiaci.

Quidam monachus Sancti Albini, nomine Rannulfus, emit de quadam muliere, Fascia dicta, quandam terram et decimam quandam et vinagium, annuentibus filiis ejus. Unus tamen eorum, Stephanus nominatus, prior natu, huic emptioni calumpniam imposuit; sed postea recognoscens quod non bene agebat, sponte concessit.

Propter hoc tamen et propter medietatem decime terrarum et vinearum, de quibus aliam medietatem Beringerius Pancevallus Sancto Albino cum filio suo dederat, septem solidos accepit a monachis.

Istius rei testes sunt isti: Haimericus de Corlum, Hamelinus Butellus, Isembardus de Troea, Haimarus Malspetit.

CCXCIV. (Z. 8.)
Vers 1070.
NOTICE DES DONS FAITS AUX MOINES DE GOUIS PAR BÉRENGER PANCEVAL.
Carta de his quae donavit Sancto Albino Beringerius Pancevallus apud Duristallum pro filio suo monacando, voluntate et assensu dominorum suorum de quibus illa tenebat.

Quidam homo, nomine Beringerius, filium parvulum monachum facere volens, cum omni supplicatione per se et per alios petivit ut in monasterium Sancti Albini reciperetur. Et quia sciebat eum a monachis gratis non fore recipiendum, obtulit Sancto Albino cum filio suo quamdam terram quam habebat ad Puteum, inter terras Sancti Albini sitam, quam de foevo Hucberti, domini Duristalli, tenebat. Hanc precibus Beringerii imperpetuum Sancto Albino concessit Hucbertus. Et quia ad hoc concedendum in capitulum Sancti Albini Hucbertus venire non potuit, misit in loco sui Rainaldum de Marrigniaco, qui eo tempore dapifer ejus erat, et Isembardum de Troea etTigrinum [95] et Arnulfum de Guilcio. Per istos plane

GOUIS 339

mandavit quod donum Beringerii bono animo monachis apud Duristallum concesserat. Preterea dedit qui supra Sancto Albino quandam decimam quam habebat in Monte Acuto, de foevo Tigrini, et dimidium modium vinagii, et unum arpennum prati et septem denarios de censu.

Haec omnia concessit Tigrinus in capitulo Sancti Albini, et filius ejus Albericus, audientibus supradictis sociis suis.

Istud idem concessit uxor ejus apud Duristallum et filius ejus Hamelinus. Hoc viderunt et audierunt: Haimericus de Corlum et Tetbaldus et Isembardus de Troea et Haimarus Malspetit.

CCXCV. (Z. 9.)
Vers 1070.
NOTICE DES DONS FAITS AUX MOINES DE GOUIS PAR THIBAUD DE TROÉE.
Carta decimarum quas dedit vel etiam reddidit Sancto Albino Tetbaldus de Troata, in obedientia supradicta.

Tetbaldus de Troea donavit Sancto Atbino et ejus monachis, per manum Motberti monachi, decimam suam, id est medietatem decime de tota terra dominica monachorum apud Guilcium, et decimam agnorum, porcellorum, vitulorum et lane terre villani qui vocatur Grislellus, et reddidit monachis quartam partem decime molendinorum de Guilcio quae fuerat monachorum.

Hoc viderunt et audierunt: Tegrinus consanguineus Tetbaldi, Beringerius Pancevallus, Haimericus de Curlono.

Accepit autem a monachis pro hac donatione sexdecim solidos et dimidium.

CCXCVI (Z. l0.)
S. d.
NOTICE DE L'ABANDON PAR RAOUL, FILS D'HAMON DE LA ROCHE, DE SES REVENDICATIONS CONTRE LES MOINES DE GOUIS, AUXQUELS, EN MÊME TEMPS, IL FAIT REMISE DU CENS QU'ILS LUI DEVAIENT.
Carta de guirpo quod fecit Radulfus, filius Hamonis de Roca,

340 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

monachis Beati Albini super calumpnia terre quam reclamabat adversus eos, ac de perdonatione census ejusdem terre.

Sciant presentes et presentium successores, quod Radulfus, filius Hamonis de Roca, Sancto Albino et monachis ejus guirpivit calumpniam de terra juxta ecclesiam de Guihil, de qua terra monachi censum illi reddebant duodecim denariorum.

Ipsum etiam censum in perpetuum Sancto Albino et monachis perdonavit, et proinde beneficium loci recepit, et frater ejus qui cum eo donum illud confirmavit.

Huic rei facte in capitulo Sancti Albini affuerunt, de familia Sancti Albini: Bernerius secretarius, Gaufridus Pulsatus, Beringerius, nepos Primaldi abbatis.

CCXCVII. (Z. 11.)
Vers 1070.
NOTICE DE L'ABANDON PAR MACOUARD, NEVEU DE RENAUD DE DAUMERAY, DE TOUTES SES REVENDICATIONS CONTRE LES MOINES DE GOUIS.
Carta de calumpnia Marcoardi de Dalmeriaco quam intulit Sancto Albino super ecclesiis Duristalli, simulque de concordia cum eodem postmodum perpetrata1. Marcoardus, nepos Rainardi de Dalmeriaco, cum in principio comitatus Fulconis Junioris, fratris Gaufridi, comitis Andecavinsi, curtem de Guilcio quam per lignagium clamabat, recuperasset, calumpniatus est monachis Sancti Albini ecclesias de Guiltio, cum adjacentibus suis, quas monachi primum per convenientiam quam Hucbertus de Campania, dominus castri Duristalli curtisque supradicte, ad illos in vita habuerat, ac postea illo insperate occiso, per donum et venditionem uxoris suae ac filiorum suorum, et assensum illius honoris casatorum dudum habuerant diuque quietas tenuerant, consilio et auctoramento Gaufridi, filii Fulchonis, strenuissimi comitis Andecavini, et Eusebii, Andecavorum [episcopi].

Deficiente itaque illius justa causa calumpniae, calumpniabatur tamen injuste.

GOUIS 341

Monachi autem nequaquam illius violentiam passi, satisfecerunt illi, volentes aut inviti, ac sic demum concordaverunt coram testibus in capitulo Sancti Albini, quod ille dimisit libenter calumpniam quam eis inferebat et ecclesias cum adjacentibus suis quietas clamavit, et monachi dederunt ei proinde beneficium suum et octo libras denariorum.

Videntibus et audientibus testibus subscriptis: Rainaldo de Troea, Algerio de Dalmeriaco, Dodo Manda Guerram, Morello nepote Burchardi monachi , Hildeberto presbitero, Gaufrido Lunello, Lisoio, Rannulfo, Waltero de Fossa, Andrea Guambazerio, Hugone de Baraciaco, Vaslino infirmario.

CCXCVIII (Z. 12.)
Vers 1075.
NOTICE D'UN DON DE DIME FAIT A SAINT-AUBIN.
Carta decime quam dedit Petrus, frater Mathei, Sancto Albino in parroechia Gulgiaci, accepto proinde beneficio ejusdem Sancti.

Quidam homo, nomine Petrus, frater Mathei, habens quandam partem cujusdam decime de terra quae dicitur Vezins et de terra quae fuit Rainaldi Christiani, et nolens eam retinere sibi, Sanctum Albinum inde heredem fecit, et pro ea accepit beneficium monasterii Sancti Albini, in capitulo monachorum, vidente Arnulfo de Guilcio, qui venit cum eo; et Tigrinus, de cujus fevo erat, libenter concessit.

CCXCIX. (Z. l3.)
S. d.
NOTICE DE DIVES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR GIRARD DE MONTALAIS.
Carta de vino vel censu quod donavit Sancto Albino Girardus de Montali in obedientia memorata, accepta pro his a monachis quindecim solidorum caritate. Girardus de Montali, non immemor dominici precepti quo dicitur: "Nolite diligere mundum nec omnia quae in mundo

342 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

sunt", donavit Sancto Albino et monachis ejus triginta lagenas de vino et tres denarios de censu, quos a monachis unoquoque anno accipere solitus erat, tam pro remedio animae suae quam pro Balene, uxoris suae jam defuncte, ex quibus viginti sunt accipiende de vinea David Suavis, et decem de vinea Gaufridi Coste.

Et hoc concesserunt Gervasius, frater ejus, et mater eorum.

Nec tamen omnino gratis donavit. Hujus enim doni causa quindecim solidos habuit, quos Motbertus, monachus Sancti Albini, qui tunc apud Duristallum morabatur, sic satisfaciens illi quasi in caritate donavit.

Hujus doni testes sunt: Rainaldus de Marrigniaco, Hucbertus filius Frotmundi, Odo Asinarius, Arnulfus de Guilcio, Thomas filius Fascie.

CCC. (Z. 14.)
1082-1106.
NOTICE DE L'ABANDON CONSENTI PAR HUGUES, NEVEU DE BÉRENGER PANCEVAL, A SES PRÉTENTIONS CONTRE LES MOINES DE GOUIS.
Carta de concessione Hugonis, nepotis Beringerii Pancevalli, super his quae cum filio suo donaverat nobis, facta palam omnibus in curia Duristalli.

Quandam terram quam Beringerius Pancevallus dederat nobis cum filio suo et duos solidos censu calumpniabatur Hugo, nepos ejus.

Die autem die, perrexit abbas Girardus ad Duristallum pro quibusdam rebus pacandis, cumque audisset calumpniam juvenis, nolens quicquam cum calumpnia habere, petivit a Hucberto, domino castelli supradicti, ut Hugonem juberet adesse.

Qui mox vocatus affuit, Beringerio Pancevallo presente, qui nobis supradictas res paratus erat adquietare. Quod cum ille vidisset, noluit se mittere in placitum, sed calumpniam supradictam dimmsit.

Hujus rei testes sunt isti: Hucbertus ipse, Radulfus de Roca,

GOUIS 343

Hucbertus filius Frotmundi, Tegrinus, Haimericus de Corrum, Tetbaldus de Troeia, Isembardus de Troeia, Almannus viarius, Arnulfus de Guilcio.

CCCI. (Z. 15.)
1082-1106.
NOTICE DE L'ACHAT PAR SAINT-AUBIN DE DIMES QUI APPARTENAIENT A UN NOMMÉ ÉTIENNE MISCHIN.
Carta decime quam vendidit Stephanus Girardo, abbati Sancti Albini, in obedientia Gulgiaci.

In illa terra quam Beringerius Pancevallus dedit nobis cum filio suo, habebat Stepbanus, cui cognomen est Mischin, medietatem decime in annona et in vino et in ceteris rebus quae decimantur, et eam partem vendidit abbati Girardo septem solidos denariorum, audientibus et videntibus istis: Hucberto de Campania, Tegrino, Tetbaldo de Troeia, Haimerico de Corrum.

Et hanc emptionem concesserunt mater et fratres ejus.

CCCII. (Z. 16.)
1082-1106.
NOTICE DE LA RECONNAISSANCE DU DROIT DE SAINT-AUBIN AUX DIMES DES ESSARTS DE MALPAIRE.
Carta de recognitione seu concessione Hucberti de Duristallo super exemplis Malaparie, qua recognovit ea atque concessit de jure Sancti Albini esse, presente Girardo abbate, pariterque de mansura terre in eodem loco data.

Quodam tempore, cum Girardus, abbas Sancti Albini, ad Duristallum venisset, misit ad rationem Hucbertum Girardus abbas de exemplis Maleparie, dicens omnem decimam de illis exemplis ad jus Sancti Albini pertinere.

Quod recognovit Hucbertus et libenti animo concessit abbati et monachis Sancti Albini, presente Gervasio fratre suo, et Hersende, uxore sua, qui et ipsi voluntate [96] bona concesserunt quod Hucbertus monachis faciebat.

344 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Preterea donavit in eodem loco abbati supradicto et monachis unam mansuram terre, et propter ista dedit ei abbas et monachi unum bonum equum.

Hoc viderunt et audierunt testes subscripti: Tegrinus, Haimericus de Corrum, Isembardus de Troea, Rainaldus de Marinniaco.

De hominibus Sancti Albini: Aldulfus prepositus, Haimarus Malspetiz, Alarius Barratus, Gualterius Boirnez, Constantinus coquus.

CCCIII. (Z. 17.)
Vers 1090.
NOTICE DU DON D'UNE TERRE FAIT A SAINT-AUBIN PAR GUILLAUME LE BOUVIER.
Carta de terra quam Willelmus Boverius contulit Sancto Albino, ac de servicio ejusdem terre per Motbertum monachum evacuato.

Quidam homo, Willelmus nomine, Boverius cognominatus, non habens heredem, donavit Deo et Sancto Albino quandam terram que erat de fevo Alberici Agaudit, pro qua solvebat ei decem et octo denarios de costuma, nichil aliud inde solvens; et idem Albericus concessit istam terram Motberto, monacho Sancti Albini, ad eandem costumam.

Et ita tenuit eam Motbertus longo tempore, et postea iratus ille miles accusavit Motbertum ante Hucbertum, dicens quod caballum quendam deberet ei prestare monachus pro hac terra per consuetudinem.

Hoc excondivit Motbertus per sacramentum. Termino itaque constituto fuit presto Motbertus de sacramento; sed Albericus noluit illud recipere, recognoscens tortum suum.

Hujus rei testes sunt isti: Haimericus de Corrum, Isembardus de Troea, Tegrinus et Corbinus.

CCCIV. (Z. 18.)
S. d.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR VIVIEN DE CUON, LORS DE SON ENTRÉE A L'ABBAYE.
Carta decime vel aliarum rerum quas tribuit Sancto Albino

GOUIS 345

Vivianus de Cuum quando monachus est effectus, annuente uxore sua et filio suo, simulque de calumpnia Griferii, de concordia tandem cum eodem composita. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod Vivianus de Cuum, sub extrema positus egritudine, effectus sit monachus Sancti Albini rogans uxorem suam et suum filium majorem, nomine Gervasium, ut aliquod proficuum anime suae monachis Sancti Albini concederent, scilicet ut singulis annis unum modium inter panem et vinum de suo eisdem darent.

Addidit etiam unam decimam quae de patrimonio suae uxoris erat, rogans eam ut illam decimam pro anima sua Sancto Albino concederet.

Quod illa libentissime se facturam respondit, nisi forte in vita sua efficeretur sanctimonialis.

Defunctus ergo Vivianus, monachus Sancti Albini effectus, ad monasterium ejus est deportatus et cum ceteris fratribus sepulture traditus.

Post cujus sepulturam, uxor illius veniens in capitulum Sancti Albini una cum filio suo, Gervasio, accepit beneficium loci, confirmans in perpetuum Sancto Albino, ipsa et filius ejus major, Gervasius, elemosinam viri sui, scilicet unum modium inter panem et vinum singulis annis, et decimam quam supra diximus, nisi forte efficeretur sanctimonialis.

Hoc viderunt et audierunt in capitulo Sancti Albini, de hominibus ejusdem Viviani: Durandus presbiter de Cuum, Gislebertus presbiter de Jumellas, Stephanus de Genevreia, Stabilis de Cuum.

Post parvum vero temporis, mortuus est supradictus Gervasius, major filius Viviani, et a matre deportatus est ad monasterium Sancti Albini, quem pro suprascripto pacto sepelierunt monachi, nil amplius accipientes.

Post mortem autem uxoris Viviani, conati sunt monachi accipere decimam sibi derelictam; sed frater conjugis Viviani, nomine Griferius, inmisit eis calumpniam, dicens illam decimam de suo patrimonio esse, se vero illam elemosinam non auctorasse.

Aliquanto ergo tempore contra justiciam vi retenta decima,

346 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

tandem aliquando compunctus, reddidit eam monachis, accipiens ab eis decem libras denariorum, tali pacto ut si filius Viviani, qui tunc infans erat, cum honorem patris haberet, illam decimam Sancto Albino concedere nollet, ipsas decem libras quas a monachis acceperat ipse Griferius eisdem redderet, de hoc dans plegios legales: Tegrinum de Troea, Tetbaldum de Troea, Isembardum de Troea, Andream Socherel.

CCCV. ( Z. 19.)
S. d.
NOTICE D'UN DON DE DIME FAIT A SAINT-AUBIN PAR LAMBERT L'ESCHACIER, DE DURTAL, ET DE LA CONFIRMATION DE CE DON PAR PICHARD, SON FILS.
Carta de his que donavit Lambertus Escacerius apud Duristallum Sancto Albino et de concordia cum Pichardo, filio ipsius, post obitum ejus facta.

Noverint presentes atque futuri quod Lambertus Escacerius de Duristallo donavit monacbis Sancti Albini omnem decimam de tota terra sua, hoc est de pane et vino et de universis bestiis, pro remedio scilicet animae cujusdam filii sui defuncti. Eodem vero Lamberto postea mortuo, Picardus, filius ejus, paternam adeptus hereditatem dixit monachis, quod ideo donavisset pater suus supradictam decimam, quatinus sibi unoquoque anno unum caballum ad serviendam terram accomodaret. Quod monachi facere respuentes, immo adnichilare cupientes, dederunt ipsi Pichardo trigenta solidos et beneficium loci, in capitulo Sancb Albini, sicque consuetudinem istam eis penitus dereliquit, annuente uxore sua, nomine Hodierna, cum nepote suo cui Ricardus nomen erat.

CCCVI. ( Z. 20.)
1047-1060.
NOTICE DE LA SENTENCE RENDUE PAR GEOFFROY MARTEL ET PAR L'ÉVÊQUE EUSÈBE AU SUJET DES LIMITES DE LA PAROISSE DE DURTAL.
Carta de judicio Gaufridi comitis et Eusebii pontificis super

GOUIS 347

parrochia Duristalli definito, ac de testificatione Isembardi de Troata et advocaria ejus ad hoc judicium comprobandum, si fuerit necessarium, nobis data1.

Temporibus Gaufridi Martelli, nobilissimi Andecavensium comitis, cum idem fortissimus princeps castellum quod dicitur Duristallus construxisset illudque Hucberto de Campania, cognomento Rasorio, dedisset, facta est contentio inter adjacentes parroechias, quae partes ipsius castelli ad jus suum pertinere dicebant. Quam contentionem diffinire cupiens Eusebius, Andecavorum episcopus, et predictus comes Gaufridus, cum multis baronibus apud Bellum Videre, pariter de partibus judicature conveniunt.

Ibi igitur, expositis et auditis contentionum causis, comes Gaufridus, coram supradicto episcopo vel omnibus qui aderant, ratiocinatus est et affirmavit ex antiquo esse consuetudinem in Andecavensi regione, ut si comes Andecavensis fecerit castellum in medio quarumlibet parroechiarum terre suae, ecclesia ipsius castelli, tantum de circumjacentibus parroechiis optineat quantum palus vel fossatum aut alia firmitas illius castelli in circuitu occupaverit.

Huic rationi Eusebius episcopus pariterque multi clarissimi viri qui aderant libentissime assensi sunt.

Huic judicio interfuit predictus Hucbertus de Campania, Hucberti Junioris pater. Hoc judicium vidit et audivit Isembardus de Troata.

Post multos quippe annos, cum predicta contentio reaccensa esset, et inter se graviter monachi Sancti Albini et Sancti Sergii pro hac re disceptarent, tunc iste Isembardus placitum et judicium quod temporibus Gaufridi Martelli comitis et Eusebii episcopi viderat et audierat, sicut suprascriptum est, in publico judicio enarravit et advocariam suam monachis Sancti Albini dedit, ut, si deinceps necesse fuerit, probare faciant quod a Gaufrido comite Martello et Eusebio episcopo judicium quod supra

348 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

retulimus factum fuit, quodque hoc ipse Isembardus vidit et audivit. Hujus Isembardi testimonii testes sunt: Motbertus et Frotmundus de Viriaco, monachi, Hucbertus quoque Juvenis, filius Hucberti Rasorii.

Hujus rei quasi testis est etiam ipsius Isembardi advocaria quae apud nos servatur.

CCCVII. (Z. 21.)
1082-1106.
NOTICE DE L'ABANDON DE LA DIME DE GRILLEMONT, EN LA PAROISSE DE GOUIS, FAIT PAR SAINT-AUBIN A MARMOUTIER.
Carta de decima quam nos concessimus fratribus nostris Majoris Monasterii monachis in territorio Duristalli, rogatu et amore Hucberti Junioris, domini ejusdem castri.

[97] Si bonum est oblivionem fugere, bonum est ea quae agimus litteris commendare. Notum ergo facimus presentibus atque futuris quoniam Hucbertus de Duristallo donavit monachis Sancti Martini Majoris Monasterii unam mansuram terre in parroechia Sancti Gervasii que Grislemont nuncupatur.

Decimam vero terre illius calumpniati sunt monachi Sancti Albini pro eo quod de jure eorum esset et ad ecclesiam Sancti Gervasii pertineret.

Quorum calumpniam audientes fratres Majoris Monasterii et jus illorum recognoscentes, supradictam decimam quemadmodum postulabat equitas dimiserunt.

Hucbertus autem qui dederat eam, videns quoniam adquietare non posset, per vim retinuit illam in manu sua.

Elapsis interea aliquot annis, atque familiaritate quamplurima inter eundum Hucbertum et monachos Sancti Albini magis magisque crescente, multis eos precibus exoravit quatinus memoratam decimam monachis Sancti Martini pro solo ejus amore concederent. Cujus pie postulationi Girardus abbas et ejus monachi, pro

GOUIS 349

quibusdam erga se bene gestis libenter assentientes, sepedictam decimam monachis Sancti Martini possidendam in perpetuum pacifice concesserunt, eo quidem tenore ut si ultra mansuram istam in tota terra illa que similiter Sanctum contigit Albinum, quamlibet agriculturam adquisierint aut emptione aut largitione alicujus, decimam adquisitionum suarum monachis Sancti Albini absque ulla contradictione reddant.

Huic concessioni firmate in capitulo Sancti Albini, presente Arnaldo Majoris Monasterii monacho, interfuerunt homines nostri: Mauricius de Sagiaco, Girardus Goaldus, Constantinus cocus, Gervasius famulus prioris, Herbertus nepos abbatis, Rainaldus Gundrannus, Gosbertus Aquila, Rainaldus Pes Anseris, Caherius Tortus.

CCCVIII. (Z. 22.)
S. d.
GODEFROY, FILS DE FERMÉ, AYANT ÉTÉ ENSEVELI PAR LES MOINES DE GOUIS, SES FILS RENONCENT AU PROFIT DE SAINT-AUBIN AUX SIX DENIERS DE CENS QUE LEUR DEVAIT L'ABBAYE.
Carta de censu quem dederunt Beato Albino filii Godefredi, pro anima patris sui, in obedientia Gulgiaci.

Miles quidam, nomine Godefredus, Firmati filius, disponente Deo, devenit ad mortem. Cujus obitum filii parentesque plangentes, monachos qui tunc temporis Guilcio morabantur suppliciter petierunt ut corpus sepulture traderent.

Quod monachi secundum posse suum honorifice fecerunt.

Post tumulationem vero, ne pater eorum in elemosina jacere videretur, filii ejus, Walicherius atque Johannes, donaverunt Deo et Sancto Albino ejusque monachis sex denarios de censu quos illis monachi reddebant.

Quod ut legaliter fieret, predictum donum major frater super altare sanctorum martyrum Gervasii et Protasii baculo deposuit.

Hoc viderunt: Rainerius et Radulfus, ejusdem ecclesiae presbiteri, Martinus atque Willelmus diaconi, Gaufridus et Waretinus clerici.

350 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

De laicis: Arnulfus de Guilcio, Hugo gener ejus, Gaufridus Galoius, Rusellus fibus Erfredi, Gaufridus filius Giraldi, Laurentius filius Terrici, Rotbertus Vetus Segula.

CCCIX. (Z. 23.)
S. d.
LA MÈRE DE GIRARD DE MONTALAIS AYANT ÉTÉ ENSEVELIE PAR LES MOINES DE GOUIS, SON FILS LEUR FAIT DON D'UNE RENTE DE DIX MESURES DE VIN.
Carta de vinagio quod contulit Girardus de Monte Alivo, pro anima matris sue, monachis Sancti Albini, auctorizantibus duobus filiis suis.

In ipso anno, mater Girardi de Monte Alivo mortem diu dilatam incurrit.

Filius jura mortis cognoscens et anime necessariam curam providens, monachos rogavit ut matris animam suis precibus Deo commendarent defunctamque terram terre redderent. Quod monachi, ut res et tempus exigebat, honorifice peregerunt.

Sepulture peracto officio, ilico Girardus monachos convocavit deditque illis, pro anima matris suae, decem lagenas vini de vinagio in vineis Rotberti de Disciaco in perpetuum habituras.

Hoc autorizaverunt duo filii ejus, Oliverius atque Rotlandus, et frater ejus, Gervasius. Quod ut firmum fieret, donum hoc super altare sanctorum martyrum Gervasii et Protasii cum baculo posuit.

Hoc viderunt testes plurimi: Rainerius et Radulfus presbiteri, Martinus et Willelmus diaconi, Ernaldus clericus, Frotmundus capellerius, Gaufrius filius Durandi, Bruno, Girardus de Andegava, Girardus de Guiltio, Corbinus de Lusdo.

CCCX. (Z. 24.)
S. d.
NOTICE DES DONS FAITS AUX MOINES DE GOUIS PAR MAURIN FARAT.
Carta de censu vel terra quae donavit Maurinus Farat monachis Sancti Albini in parroechia Gulgiaci.

Decurrentibus annis, ecclesiarum beneficia semper crescunt.

GOUIS 351

Predicto etenim anno, miles quidam, Maurinus cognomento Farat, Duristallo habitabat, cujus filium primogenitum adhuc juvenili aetate detentum, emula mors invasit.

Tanti doloris pondera pater graviter ferens, flens et ejulans monachos expetivit, et ut sui misererentur, lacrimosis vocibus flagitavit. Quem monachi, frater etenim eorum erat, penitus extra se positum, consolatoriis verbis delinitum sensui reddiderunt.

Paulisper dolore sedato repressisque lacrimis, ut corpusculum filii terrae redderent, exoravit. Quod monachi amore patris et parentum, loco honorifico tumulaverunt. Pater videns obsequia monachorum, donavit illis in perpetuum quatuor denarios de censu quos monachi illi reddebant.

Hoc donum obtulit pater ad altare martyrum, annuentibus duobus filiis et unica filia. Hujus rei testes sunt: Rainerius et Radulfus presbiteri, Martinus et Willelmus diaconi, Ernaldus clericus, Corbinus de Lusdo, Walterius Grenon, Capellerius filius ejus, Gaufridus clericus, Girardus de Guilcio, Girardus de Andega[va].

Post haec, et mater pueri defuncta est. Quam vir ejus bene plangens, corpus exanime monachis reportavit. Maurinus itaque videns filii uxorisque mortem, ne ulka viveret adjuravit. Cui adjurationi mors pallida annuens, velocibus pennis agilem detorsit cursum. Qui dolore tactus insolito, predictos remandavit fratres, e quibus cum unus astitisset, Hugo nomine, ut sibi subveniret voce qua poterat precabatur, se monachorum ad hospitium deferendo, victu etenim carebat.

Qui exemplo summi Samaritani misericordia motus, grabbato subministrante duxit in stabulum, curam illius agens. Altera die videns eger mortem sibi adesse, dedit Deo et monachis dimidium arpennum terrae, monachorum terrae contiguum.

Quod auctoravit filiaster ejus, uxoris suae filius, propter matris animam. De hoc testes sunt supramemorati.

352 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

CCCXI. (Z. 25.)
Vers 1090.
NOTICE DE TROIS DONS FAITS A SAINT-AUBIN.
Carta decime molendinorum Guilcii quam Andreas molinarius ex parte dumtaxat sua prebuit nobis, de sextalio nucum a Willelmo granario ecclesiae Sancti Gervasii illuminande jugiter attributo, de terra quam dedit Hugo per manum Motberti monachi Beato Albino.

Anno sterilitatis, Andreas, molendinarius de molendinis Gulgiaci, infirmitate corporis tactus, mortem sibi adestie sensit. Qui, animae sue medicinam querens monachosque Guiltio

commanentes accersiens, Hugonem scilicet et Warnerium supplicibus verbis ut sui misererentur rogavit, et in ipso loco donavit Deo et Sancto Albino monachisque ejus decimam suae partis supradictorum molendinorum. Quarta etenim pars erat sua. Quod uxor sua, Milesendis, libenter annuit et duo filii ejus, Savaricus atque Girardus, et filia ejus, Milesendis, cum viro suo Rainaldo.

Monachi vero donaverunt illi ceterisque supradictis beneficium loci Sancti Albini, quod postea abbas in capitulo annuit, adiciens insuper multas animae orationes.

Hoc viderunt: Rainerius presbiter, Rainaldus tanator, Warnerius corvesarius, Russellus, Basuinus nepos Fulcherii Bucche.

Guillelmus granerius gravi infirmitate tactus, donavit pro anima sua ecclesiae de Guiltio, quae est in honore sanctorum martyrum [98] Gervasii et Protasii, unum sextarium de nucibus singulis annis in perpetuum reddendum.

Hoc auctoravit uxor ejus, Adelaiz, et filii ejus, Tescelinus, Fulcoius, Rainaldus, Petrus. De hoc testes sunt: Warnerius, monachus Sancti Albini, qui eum de beneficio ejusdem loci revestivit, Rainerius presbiter, Rotbertus de Bescun, Alveus Britto, Walterius Mothart, Warinus Malas Herbas.

Tempore quo Motbertus, monachus Sancti Albini, Guiltio morabatur, quidam miles, Hugo nomine, donavit Deo et Sancto Albino

GOUIS 353

eidemque Motberto, pro anima sua, duos arpennos inculte terrae ad tuschiam suam, auctorante hoc Radulfo de Barbata, de cujus fevo erat.

Quam terram predictus Hugo tali pacto donavit, ut cum eam monachi colerent, suos census sibi inde redderent. Monachus vero dedit illi in caritate duos solidos denariorum, predictoque Radulfo duodecim denarios.

Hoc taliter factum postea recognovit simulque iterum annuit prefatus Radulfus in claustro de Guiltio, presentibus istis: Hugone, Warnerio, Adelardo, monachis, Guiddone secretario, Rotberto fratre Radulfi, Rainaldo Grossino, Gaufrido de Longo Campo.

CCCXII. (Z. 26.)
Vers 1090.
AGNES, MÈRE DE HUBERT DE DURTAL, AVAIT DONNÉ AU PRÊTRE HILDEBERT UN BORDAGE SIS A LA CHAPELLE-D'ALIGNÉ, EN LE CHARGEANT DE CHANTER CHAQUE SEMAINE UNE MESSE POUR L'AME DE SON MARI. HUBERT, SON FILS, FAIT DON DU MÊME LIEU A SAINT-AUBIN SOUS LA MÊME CHARGE.
Carta de bordagio terre quod prebuit Agnes apud Capellam Hildeberto presbitero, pro anima viri sui. Postea vero Hucbertus, filius ejus, eadem conditione qua sacerdos eam habuerat dedit nobis.

Agnes, mater Hucberti de Duristallo, dedit Hildeberto, presbitero de Gulgiaco, pro anima viri sui Hucberti Rasorii, unum bordagium terrae apud Capellam quae est in silva, tali pacto ut omni ebdomada pro jamdicto viro suo cantaret unam missam.

Postea vero Hucbertus, filius ejus, nesciens quod elemosyna patris sui esset, dedit eam cuidam Gimoni; sed rem ut erat postea discens, eadem pactione dedit supradictam terram monachis Sancti Albini, videlicet ut unaquaque septimana pro patre suo cantarent unam missam.

Hoc viderunt: Isembardus de Troea et Tegrinus frater ejus, Tetbaudus de Troea, Haimericus de Corlon.

354 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Juxta etiam eandem terram, dedit idem Hucbertus Motberto monacho terram capientem semen quinque sextariorum, in hoc signo quod eadem die misit eum Credonem.

Hoc vidit Tegrinus.

CCCXIII. (Z. 27.)
Vers l090.
NOTICE DES ACHATS FAITS PAR MOTBERT, MOINE DE SAINT-AUBIN, ET CONFIRMÉS PAR HUBERT DE DURTAL.
Carta de his que comparavit a Rainaldo de Cromeriis Motbertus, monachus Sancti Albini, assensione uxoris et filii sui.

Rainaldus de Cromeriis et Aremburgis, uxor illius, et Rainaldus, filius eorum, vendiderunt unam mansuram terrae et vigenti denarios de consuetudine ejusdem mansure et unum arpennum prati juxta prata monachorum, Motberto, monacho Sancti Albini, et acceperunt exinde unum equum et quindecim solidos denariorum.

Hujus emptionis testes sunt: Haimericus de Corlon, Tegrinus de Troea, Isembardus frater ejus, Salomon Gallus, Tetbaudus de Troea, Thomas filius Fascie, Hugo Panceval, Arnulfus de Guilz, Warinus Malas Herbas, Rainerius presbiter, Andreas Culluns.

Et hoc postea concessit Hucbertus, dominus Duristalli, videntibus et audientibus: Petro de Longeis, Rotberto de Fulgeriaco, Tegrino de Troea, Haimaro Malpetit.

CCCXIV. (Z. 28.)
1082-l100.
NOTICE D'AUTRES ACHATS FAITS A GOUIS PAR LE MOINE MOTBERT.
Carta decime quam Motbertus monachus emit a Rotberto de Fulgeriaco, annuente Hucberto seniore suo, ac de pasnagio ab eodem per eundem monachum comparato.

Motbertus, monachus Sancti Albini, emit a Rotberto de Fulgeriaco decimam de terra Mauricii, quae est juxta viam quae

GOUIS 355

ducit ad Sablulium, centum solidis, auctorante Hucberto de Duristallo, seniore suo, de cujus casamento erat, volente etiam uxore sua, Isangrina, quae proinde habuit solidos decem.

Emit etiam ab eodem Rotberto pasnagium quod habebat in Jamberiis, ad dominicos porcos pascendos de obedientia Gulgiaci.

De quibus rebus ipse Rotbertus fecit donum Girardo abbati, videntibus istis: jamdicto Hucberto de Duristallo, Tegrino de Troea, Haimerico de Corlon, Hucberto filio Frotmundi, Rotberto filio Marcoardi de Lusdo, Seguino de Lusdo.

De nostris hominibus: Alario fratre Audulfi prepositi, Ernaldo Briono, Rotberto de Treviis.

CCCXV. (Z. 29.)
1104, 7 juin.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR HUBERT LE JEUNE, SEIGNEUR DE DURTAL D'UNE MÉTAIRIE SISE A GOUIS.
(Double chirographe original, Archives de Maine-et-Loire, H. 289, fol. 13 et 14.) Carta de medietaria Hugolini quam donavit Sancto Albino et monachis ejus Hucbertus Junior, dominus Duristalli.

Anno ab incarnatione Domini M C IIII, tercia feria sacrosante solempnitatis Pentecostes, venit Hubertus de Duristallo cum turba militari in capitulum Beati Albini ibique donavit Deo et sancto Albino atque monachis ejus, in presentia Girardi abbatis pro redemptione anime patris sui et matris suae quoque ipsius medietariam apud Guithium que appellatur terra Hugolini, cum universis ad eam pertinentibus, ita solidam et quietam sicut ipse habebat, quam Avitia, uxor ejus, eo quo data est tempore possidebat.

Hoc donum concessit Godefredus Pancevalt, qui memoratam terram calumpniabatur, propter quod annuit ei Girardus abbas ad faciendum quicquid vellet dimidium arpennum vinee quem tenebat de eo, solummodo in vita sua.

Quod si aliquando, divina tactus inspiratione, monachus fieri vellet, pro eadem terra in societatem suam atque habitum illum susciperent.

356 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Pro munere isto pepigit abbas Girardus eidem Hucberto ut in obedienta Sancti Gervasii ad quam sepedictum beneficium respondebat, supra solitum numerum, id est super tres monachos clericos1 qui jugiter inibi morabantur, quartus etiam non laicus sed clericus adderetur, qui pro salute ipsius ac parentum suorum ad memoriam preciosorum martyrum assidue deserviret.

Istam convenientiam stabilitam in capitulo Sancti Albini viderunt et audierunt isti quorum nomina subternotavimus.

Ex parte Huberti: Hubertus filius Frotmundi, Helior filius Maure, Gervasius filius Tetgrini, Hildegarius presbiter, Paganus filius Haimerici de Corlon, Burchardus filius Griferii, Warethun.

Ex familia Sancti Albini: Gosbertus cocus, Alerius cursor.

CCCXVI. (Z. 30.)
Vers 1170.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR JOUBERT, PÈRE DE ROBERT FOLECHAT, LORS DE L'ENTRÉE DE CELUI-CI A L'ABBAYE.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.)
De Rotberto Folechat quando factus est monachus.

Notum sit presentibus et futuris quod Josbertus Folechat et Richeldis, uxor ejus, quando filius eorum Rotbertus factus est monachus, ecclesie Beati Albini dederunt pro eo quandam domum in burgo monachorum, apud Guilcium, et omnes vineas cum censu inter Picharderiam et Gislarderiam, juxta eundem burgum sitas, que sunt de fevo monachorum, et quendam arpennum prati juxta clausum monachorum, et dimidium arpennum vinearum qui est apud Montem Acutum. Hec omnia dederunt solide et quiete, sicut ipsi habebant, ab omni consuetudine et exactione omnium hominum libera, exceptis tribus obolis de censu vinee que est ad Montem Acutum, qui redduntur Rainaldo d'Auvers, de cujus fevo vinea illa existit.

GOUIS 357

Hoc donum factum in claustro monachorum obedientie Guilcii, Luca existente priore cum monachis suis, Radulfo Saporato, Petro de Sancto Mauricio, Pagano de Moruth, predictus Josbertus cum uxore sua Richeldi et filiis suis, Roberto, Simone, Henrico et filia sua Aalet gratanter donum concedentibus, super altare Sancti Gervasii cum quadam virgula posuerunt. Audientibus et videntibus istis: Andrea de Lavazé, ejusdem Sancti sacerdote, et Stephano patre ejus, Chalopino preposito Duristalli, Huberto Chifo, Haimerico [99] de Guilz, Stephano fratre ejus, Orrico de Guilz et pluribus aliis1.