Cartae de Nithmerla, p. 326 to 328

326 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

[Y.] CARTAE DE NITHMERLA
CCLXXXV. (Y. 1.)
964, mai.
CHARTE PAR LAQUELLE L'ABBÉ WIDBOLD1 DONNE EN MAINFERME LA VILLA DE LIMELLE.
Carta qualiter Widboldus, abbas Sancti Albini, concesserit Nithmerlam Walterio et uxori sue ad censum.

[91] [Chi-rho.] In Dei nomine.
Widboldus, abba ex monasterio Sancti Albini.

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris, quia postulavit nos quidam homo, nomine Walterius, et uxor sua, nomine Baldrudis, et filia, nomine Teodildis, ut eis aliquid ex rebus nostris ad censum concederemus, quod et fecimus, villam scilicet nomine Nithmerla, cum omni terra arabili ad se pertinenti, scilicet de prato sex arpennos atque aream molendini, cursum et decursum. Concedimusque eis ut de illorum porcis pastio non accipiatur, sed libere hac securamente per nostram gradiantur silvam.

Ea vero ratione fecimus ut annis singulis, festivitate Sancti Albini que est kalendis martii, in censum persolvant solidos tres.

Si autem de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, licentiam habeant legaliter emendandi et ipsam terram non perdant, et quicquid super edificaverint vel adquisierint, firmiter teneant dumdiu vixerint.

Terminatur autem terra ipsa ex una parte terra Sancti Petri, ex alia terra Sancti Mauricii, ex alia flumine Altione.

Denique ea ratione nomen femine inponimus que alterius est familie, ut si post ejus obitum nostrum fuerit secuta consilium,

LIMELLE 327 terram inviolabiliter teneat. Quod si non fecerit, ad nostrum revertatur dominium. Hanc autem cartam ut firmior sit veriorque credatur; manu propria firmavimus necnon manibus fratrum nostrorum roborandam obtulimus.

S. Vidboldi abbatis ejusdem loci. S. Widdonis abbatis. S. Firmini decani. S. Ingelgerii monachi. S. Fulchardi monachi. S. Herberti monachi . S. item Firmini monachi. S. Gunberti monachi. S. Alboini monachi. S. Rotberti monachi.

Johannes monachus Sancti Albini scripsit et subscripsit. Data mense maio, anno decimo regnante Hlothario [cross] rege.

CCLXXXVI. (Y. 2.)
1047-1049.
NOTICE DE L'ÉCHANGE QUE FIRENT LES MOINES DE SAINT-AUBIN D'UNE TERRE SISE AUX PONTS-DE-CÉ CONTRE CELLE DE LIMELLE.
Carta de scanbio quod dederunt monachi Sancti Albini Galterio de Saiaco et filiis ejus pro Nithmerla.

Katholice ecclesie consuetudo est ut quotiens edifitii aliquid emit aut a quolibet dante accipit, testimonium convocet litterarumque notamine confirmet.

Nos vero in presenti quedam de talibus scribere volumus, scilicet unum scanbium quod fecit Galterius de Saiaco et filii ejus cum monachis Sancti Albini.

Tempore igitur Gaufridi comitis et Eusebii Andecavensis episcopi, fuerunt duo fratres de familia Sancti Albini, unus presbiter, Giraldus nomine vocatus, alter vero laicus, nomine Galterius, qui tenuerunt terram quandam de Sancto Albino et de monachis ejus que appellatur Nithdus Merla, super ripam Altionis.

Presbiter vero, sicut mos est humane nature, ad extrema perductus, ab hac luce migratus est.

Post obitum autem illius, remansit terra supradicta Galterio, fratri suo, qui postea multum deprecatus est abbatem et monachos Sancti Albini ut ipsam terram, sicut ipse eam ab eis tenebat,

328 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

acciperent in dominicatu et darent ei pro ea scanbium, videlicet aliam terram in Saiaco, que sita est inter viam publicam que ducit ad Andecavem civitatem et vineas de Poliaco, quod ita factum est in capitulo ubi guirpivit ipse Galterius et omnes filii ejus illam terram quam tenebat totam cum pratis et aquis et accepit ab abbate donum alterius terre quam supradiximus.

Hec sunt nomina virorum qui fuerunt ad hanc convenientiam: ipse Galterins et filii ejus, Gaufridus, Bernardus, Evrardus.

Ex parte monachorum: abbas Galterius, qui tunc preerat monasterio, et monachi Sancti Albini episcopi et confratres, id est: Rotbertus, Haimericus, Widdo, Adhelelmus, Frotmundus, Clemens, Andreas et reliqui omnes.

Et ex familia eorum: Letbaldus, Constantinus, Frotmundus, Archembaldus, Gaufridus, Martinus mercator de Britannia, Bernerius, Ingebaldus, Albertus, Tetbaldus, Lesiardus, Johannes, Raginaldus, Durandus, Christianus, Johannes, Walterius.