Cartae de Sarmasiis, p. 304 to 321

304 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

[V.] CARTAE DE SARMASIIS

CCLXIII. (V.7.)
1060-1067.
NOTICE DE L'ACQUISITION PAR SAINT-AUBIN DE TOUT CE QUE POSSÉDAIT RENAUD BERGER.
Carta de auctoramento rerum quas Rainaldus Vervecarius donavit Sancto Albino apud Sarmasias.

[84] Notitiam rerum presentium tradere memorie posterorum quam sit utile ex preteritarum traditione rerum facile probamus, cum quid quantumque proficui ex veterum relatione capiamus, colligimus.

Igitur nos nobis succedenti consulere cupientes generationi, quid tempore nostre etatis in negotiis ecclesiasticis maxime utilibus gestum cognovimus, omnibus tam presentibus quam futuris Sancto Albino famulantibus litteraria commendatione notificamus.

Quidam homo conditione liber, facultate opum preditus inter sui gradus homines mediocriter, nomine Raginaldus, cognomento Vervecarius, vocante Dei gratia in monasterio Sancti Albini monachile habitum, laicali abjecto, Christo Domino serviturus assumpsit.

Qui, secundum regulam sancti Benedicti, rerum suarum in seculo possessarum facta solempniter donatione, omnes suas emptiones, tam in terris quam in vineis, quam etiam in pratis, et insuper omnia que habebat Deo et Sancto Albino tradidit in perpetuum habenda, ita solide et quiete sicut ipse emerat, tenuerat, immunia penitus ab omni consuetudine.

Quam traditionem seu donationem celebriter factam auctorizaverunt omnes seniores de quorum casamento ipse emptiones erant, primum Gaufridus, Andecavensium comes, deinde Girorius de Bello Pratello, deinceps Odo de Sarmasiis, cui pro auctorizamento facto publice in capitulo Sancti Albini dederunt abbas

SERMAISE 305

Otbrannus et monachi Sancti Albini octo libras denariorum et societatem loci Sancti Albini.

Omnes igitur isti supradicti hanc donationem ita auctorizaverunt, ut etiam presentem cartam manu propria firmaverint, signaverint, ratam esse in perpetuum decreverint, coram plurimis clericis et laicis ex quibus hic quosdam nominatim causa testimonii subscripsimus: Eusebius episcopus, Rainaldus grammaticus, Gaufridus archidiaconus, Fulcho frater comitis Gaufridi, Reherius de Luiei, Hucbertus Ragot, Girorius de Bello Pratello de cujus casamento est, Augerius de Morenna, Gaufridus Crassus, Rotbertus prepositus, Giraudus Calvellus, Lisoius, Gaufridus de Varenna, Bernerius secretarius, Gaufridus Lunellus, Rannulfus, Johannes, Landricus, Walterius. S. Gau fridi An S. Od onis
decave nsis comitis de Sar masiis

CCLXIV. (V. 2.)
1060-1081.
NOTICE DE L'ABANDON PAR EUDES DE SERMAISE DE SES PRÉTENTIONS AUX BIENS DONNÉES PAR RENAUD BERGER A SERMAISE.
Carta de calumpnia rerum Raginaldi Bergarii dimissa ab Odone de Sarmasiis.

Quando Rainaldus Bergarius factus est monachus, donavit Sancto Albino et ejus monachis omnes emptiones quas emerat in curte de Sarmasiis.

Quod Gerorius de Bello Pratello et Odo de Sarmasiis primum quidem calumpniati sunt, sed postea gratanter auctorizaverunt.

Item postea Odo de Sarmasiis calumpniatus est monachis emptionem quam Rainaldus emerat de Gausfrido Gamberla ac do hoc adterminaverunt bellum monachi et Odo apud ecclesiam Brammi.

Cumque ibi Girorius et Odo et abbas Otbrannus et monachi ad bellum fatiendum convenissent, ac talem concordiam ex utraque

306 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

parte causam verterent, quod Odo guirpivit gratanter illam calumpniam quam monachis intulerat et pro hoc accepit ab abbate et monachis quindecim solidos denariorum. Et deinde, unum examen apium quod per fortiam de terra monachorum asportaverat Otbranno abbati guagiavit, et deinceps Girorius et Odo pariter quietum clamaverunt et gratanter iterum auctoraverunt quicquid monachi illa die habebant in curte de Sarmasiis.

Testes hujus rei: Hugo de Meduana, Rotbertus mariscalcus, Widdo Guinemarus, Warinus cellararius, Lambertus Episcopus et Bernardus ipsius nepos, Rainaldus Burgevinus, Erfridus de Ripa, Aldulfus, Landricus qui preparatus fuit ad bellum, Gosfridus Lunellus, Lisoius, Letaldus, Rannulfus Russellus, Andreas Peregrinus, Aimarus Malspetit.

CCLXV. (V. 3.)
1060-1081.
NOTICE DES CENS DUS A DIVERS PAR RENAUD BERGER.
Carta de censu quem reddit Raginaldus de Sarmasiis et de calumpnia Odonis legaliter depulsa.

Rainaldus reddit Odoni, filio Drogonis de Sarmasiis, censum duodecim solidorum de terra quam emit de illo, sic quietamente sicut ipse Odo habebat, ad missam Sancti Albini de marcio.

Hanc autem terram voluit ipse Odo calumpniari quando Rainaldus factus est monachus.

Sed in curte comitis [85] apud Balgiacum, placito facto, habuit testes idoneos quod illam terram sic quietam emerat ab ipso Odone sicut ipse illam habuerat.

Testes fuerunt hi: Mainardus filius Rotberti, Walterius aurifaber, Willelmus draperius.

Judices autem qui rectum Rainaldi auctorizaverunt fuerunt hi: Comes Gosfridus et Fulco frater suus, Rotbertus Burgundio et Widdo frater suus, Fulco de Boeria, Rainaldus filius Haimerici de Mallevrario et Haimmericus frater suus, Hugolinus de Castellone, Archembaudus filius Ulgerii, Sancio prepositus de Lucas, Gelduinus de Malliaco, Hugo Manduca Britonem, Haime-

SERMAISE 307

ricus prepositus de Balgiaco, Benedictus vicarius, Waldinus de Malicornant, Girorius de Bello Pratello, de cujus casamento erat ipsa terra et qui inde habuit viginti solidos de auctorizamento, Gosfridus Papa Bovem. Tetbaudo de Jarziaco reddit Rainaldus ad festivitatem Sancti Albini duos solidos de quinque arpennis de boscho quem emit de illo, sic quietamente sicut ipse Tetbaudus habuerat.

Frotmundo de Jerziaco reddit Rainaldus ad missam Sancti Albini octo denarios de duobus arpennis de terra quos emit de illo, sic quietamente sicut ipse Frotmundus habuerat. Herberto parenti et Walterio filio reddit ad missam Sancti Albini duo et vigenti denarios.

Gosfrido Gamberlio reddit ad feriam Sancti Sulpicii unum et viginti denarios de terra quam emit de illo, de qua emptione habuit filius suus pro auctorizamento sex denarios et unos calcearios et bibragium.

Dadevino de Sancto Mauro reddit ad missam Sancte Marie Candelarie quinque denarios de quinque quarteriis de prata, quos Boselinus de cujus casamento erat auctorizavit. Uxori Fulconis Adobati reddit ad missam Sancti Albini octo denarios de duobus arpennis de prati quos emit de illa, omni tempore habendos.

Gisleberto de Senece reddit ad missam Sancti Johannis quatuor decim denarios. Stabili de Lischiniaco reddit Rainaldus ad feriam Andecavinam decem et novem denarios de terris et vineis quas emit de illo, Eblone de Caprario auctorizante de cujus casamento erat, acceptis inde vigenti quinque solidis et unum verre.

Ad monachos Sancte Marie de Sanctonas reddit decem denarios ad feriam Andecavinam.

Archenulfo de Monte Martrudo reddit ad missam Sancti Albini octo denarios.

Rainaldo Pictavino reddit sexdecim denarios ad missam Sancti Albini.

308 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

CCLXVI. (V. 4.)
S. d.
NOTICE DE L'ACQUISITION PAR SAINT-AUBIN DES BIENS AYANT APPARTENU AU CHEVALIER ÉTIENNE.
Carta Stephani militis, de rebus quas dedit Sancto Albino apud Sarmasias.

Notum esse volumus successoribus nostris quod quidam miles, nomine Stephanus, venit in capitulum Sancti Albini et ibi accepit benefitium monasterii nostri sibi et anime patris et matris sue, deditque nobis pro beneficio terram suam de Longinquis Campis, ita solide et quiete sicut ipse possederat, sine ulla redditione, et alibi terrulam quam habebat inter terram Johannis Parvi et terram Haimonis. Et de tribus arpennis tetre et dimidio dedit nobis omnem consuetudinem quam habebat ibi, id est decimam et censum. Et excepto benefitio monasterii, dedimus ei quendam equum quatuor libras valentem, et decem et octo solidos denariorum.

Et ut hoc donum dominus ejus, Gaufridus scilicet de Jarziaco, gratanter concederet, quia de ejus fevo illa terra erat, decem solidos ipsi Gaufrido dedimus, et ipse quicquid inibi consuetudinis habebat concedit nobis.

Hujus rei testes sunt isti: Johannes Parvus et Walterius Burbolium.

Hoc autem donum quod Stephanus Sancto Albino fecit, libenter concesserunt duo fratres ejus, scilicet Rainardus, Walterius et uxor ejus, et Michael et frater ejus, et Gaufridus, avunculus ejus, et Burcardus, filius avunculi ejus, et uxot ejus, et Mozardus et duo filii ejus. Istius rei testes isti sunt: Warinus de Rugiaco et Burcardus filius ejus, Rainaldus Mariot et filius ejus. Hoc ipsum donum concessit Salomon, filius Ottrei, qui de ipsa terra est dominus Stephani.

Hujus rei testes isti sunt: Lambertus Episcopus, Rainaldus camerarius, Aldulfus.

SERMAISE 309

CCLXVII. (V. 5.)
S. d.
NOTICE DE L'ACQUISITION FAITE PAR SAINT-AUBIN, PARTIE PAR DON, PARTIE PAR ACHAT, DES BIENS D'HERVÉ DE BOUÉ.
Carta de terra quam Herveus de Boerolo donavit Sancto Albino apud Sarmasias.

Sciendum est presentibus et presentium successoribus quod Herveus de Boerulo Sancto Albino in parte dedit, in parte vendidit ad censum solvendum terram unam, liberam ab omni consuetudine et quietam sicut ipse habebat, de fevo Odonis, per assensum etiam ipsius Odonis. Que terra est juxta terram ejusdem Sancti Albini, apud Sarmasias, vocaturque terra de Pinis, et proinde quadraginta solidos et benefitium loci sibi et uxori sue et infantibus suis in capitolio accepit. Quos omnes rem illam confirmare fecit, et si aliquando calumpniam ab aliquo insurgeret, promisit quod ipse vel heres ejus ab omni calumpnia deliberarent et postea donum de terra illa super sanctum altare posuit coram testibus: Monachis: Andrea, Frotmundo, Odone.

Laicis vero, de familia Sancti Albini: Landrico Vitulo, Gaufrido Lunello, Lisoio, Heldrico, Airardo, Landrico Espechello, Walterio Bornet, Johanne mariscalco, Radulfo Moritone.

Et in ultra concessit si quis Sancto Albino vel jam dedit aut vendidit, vel adhuc dare aut vendere voluerit, terram que ad casamentum suum pertineat.

Simili modo auctorizavit quicquid Raginaldo Bergario, adhuc in seculo commanenti, de terra sua venditum fuerat.

CCLXVIII. (V. 6.)
S. d.
NOTICE DE LA CONFIRMATION PAR GAUTIER JAMBERLE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN D'UNE TERRE SISE A SERMAISE.
Carta de auctoramento Galterii Jamberla de terra quam Rainaldus Bergarius donavit Sancto Albino apud Sarmasias.

Walterius Jamberla, filius Gaufridi, cognominati Jamberla,

310 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

auctorizavit in capitulo Sancti Albini Deo et Sancto Albino et suis monachis terram quam Rainaldus Burgarius, Walterio adhuc puero, emerat apud Sarmasias de Gaufrido, patre suo, secumque cum aliis suis rebus tradiderat Sancto Albino, donumque exinde monachis in capitulo fecit ac propria manu super altare Sancti Albini posuit. Quod viderunt et audierunt testes isti: Letaldus, Gervasius, Johannes, Adhelardus, Cadilo.

CCLXIX. (V. 7.)
1060-1067.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR THIBAUD DE JARZÉ DANS LA FORÊT DE ROUGE.
Carta de terra quam donavit Tetbaudus de Jarziaco monachis Sancti Albini et de convenientia silve Rogiaci.

Dignum nobis videtur et congruum humane fragilitati ut posterorum nostrorum notitie non celentur conventiones quas tempore nostro facimus. Hoc ipsum vero nullo modo melius fieri potest quam litteris.

Scribimus igitur quod quidam miles de Jarziaco, qui Tetbaudus nominatur, donavit Sancto Albino et monachis ejus quandam terram in silva Rogiaci, annuente uxore sua et filiis suis.

Donavit autem ita honorata sicut ipse habebat, nichil in ea sibi retinens, ita liberam et quietam ut nec ipse nec quilibet alius possit aliquid in ea reclamare et ut monachi de illa fatiant quicquid voluerint. Si vero aliquando evenerit ut aliquis pro ipsa calumpniam monachis inferat, ipse et heres ejus de omni calumpnia eam liberabit. Dedit preterea in ipsa silva duos arpennos terre ad adpratandum in sua terra seorsum.

Est autem de ipsa silva inter ipsum et monachos talis convenientia, ut omnes dominici porci ad illam obedientiam pertinentes et omnes porci hominum qui in ipsa terra habitabunt quam supradictus miles dedit, per suam silvam sine pasnagio currant, et sui similiter per silvam monachorum sine pasnagio currant.

Et ut hoc donum firmum in perpetuum haberetur, dederunt ei monachi duodecim modios frumenti et quatuor libras denario-

SERMAISE 311

rum, et quendam caballum quinquaginta solidorum, et, quod majus est his omnibus, suam societatem et monasterii beneficium.

Dabunt preterea per singulos annos quatuor solidos censos in festivitate Sancti Albini, que est kalendis marcii. Erat autem homo quidam, nomine Warinus, ipsius terre vicarius, qui terciam partem vicarie ab ipso Tetbaudo propriam possidebat.

Hic igitur accepit a supradictis monachis decem solidos denariorum et tres sextarios frumenti et beneficium monasterii, et ita suam partem, auctoramento domini sui, monachis et ipse donavit.

Noverint igitur qui sunt, noverint et futuri quod tali pacto eam possident monachi Sancti Albioi. Horum omnium testes sunt isti:

De parte Tetbaudi: Raherius de Luiaco, Algerius de Morenna, Fulchardus, Rainaldus, Paganus, Herbertus Dublellus, duo nepotes Algerii Stephanus et Morinus, [86] Gaufridus Chachat, Warinus de Rogiaco, Lisoius de Pistone. De parte monachorum: Morinus Salvagius, Aldulfus, Gaufridus Lunellus, Landricus Ispichellus, Gaufridus filius Hairici et Stephanus frater ejus, Rannulfus Russellus, Lisoius, Lettaldus.

Donationem istam auctorizavit comes Gaufridus Junior, audientibus Haimerico Fac Malum, preposito de Balgiaco, et Rainaldo de Malo Levrario, in prescentia domni Otbranni abbatis et Warnerii prioris. S. Gau fridi co
mitis Junioris

CCLXX. (V. 8.)
1082-1106.
NOTICE DE LA SATISFACTION DONNÉE AUX MOINES DE SAINT-AUBIN PAR EUDES DE SERMAISE ET PAR BOUCHARD, QUI AVAIENT VOLÉ LEURS PROPRIETÉS.
Carta de injustitia et recto quod fecenunt Odo et Burcardus monachis Sancti Albini incidendo quercus eorum1.

Propter abundantiam iniquitatis que magis ac magis cotidie

312 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

crescit, placuit nobis quoddam placitum tradere litteris, ne filii nascituri rerum utilium notitia possint fraudari. Hujus igitur narrationis tale sit exordium.

Tetbaudus de Jarziaco et uxor ejus, Adenor, et filius eorum, Gaufridus, nonnulla de possessionibus suis Sancto Albino et monachis ejus in elemosinam dederunt, et nullam consuetudinem vel sibi vel hominibus suis in donatione illa retinuerunt.

Habuerunt igitur monachi donum illud ab omni consuetudine liberum in vita ipsorum et nichil damni inde eis evenit. Post mortem vero Tetbaudi et Gaufridi, filii ejus, cum honor eorum in manum Rogerii de Monte Revello venisset, Odo de Sarmasiis et Burchardus, filius Warini, spiritu nequitie agitati, quasdam quercus que in terra monachorum erant inciderunt, et incisas in domum suam portaverunt.

Hoc autem antea quam fieret, Adenor, uxor Tetbaudi, relatione bonorum hominum cognoscens et disturbare volens, obtulit Odoni plegios de rectitudine dicens: "Nolite violare elemosinam Tetbaudi, domini mei, et meam et filii mei, quia domnum Rotgerium talem vobis habebo cum primum huc advenerit, ut justum juditium teneat inter vos et monachos Sancti Albini. Ad ipsum enim pertinet que corrigenda sunt corrigere."

Hec prefati milites audientes, sed non exaudites, indignatione pleni, ut dictum est, quercus inciderunt et absportaverunt. Insuper quosdam homines vulneraverunt, quosdam occiderunt qui a supradicta matrona illuc missi erant ut sedarent violentiam eorum si possent.

Rogerius vero, cum hec audisset, vehementer iratus vocavit eos in jus. Qui statim affuerunt.

Cumque Rogerius de eis juditium rectum fecisset, Burcardus tantum culpam suam recognoscens, guagiavit Girardo, abbati Sancti Albini, trigeota solidos de duabus quercubus quas incidit.

Homines vero qui hoc viderunt sunt isti: Ipse Rogerius, Hucbertus de Doristallo et Tigrinus homo ejos, Raherius de Luiaco, dominus ipsios Burcardi, Radulfus de Roca et Normannus frater ejus, Widdo de Calviniaco, Tethuinus Mansellus, Paganus filius Gedeonis, Gislebertos, Bernerios filius Andefredi et Girardus

SERMAISE 313

frater ejus et Hubertus nepos eorum, Haimarus Malspetit, David de Marono, Herveus mariscalcus et alii multi. Et cum Burcardus de guagio suo veniam ab abbate peteret, respondit abbas quod in capitulo suo consilium caperet qualem misericordiam ei impenderet.

Secutus est ergo Burchardus abbatem usque Aodecavem et venit in capitulum Sancti Albini, et Rainaldus Costeth, socer ejus, et Haimericus, frater ejus, ibique dimisit omnes querelas et omnes calumpnias coram abbate Girardo et omnibus monachis, et ibi frater eorum devenit, et frater ejus et socer ejus, et abbas Girardus et monachi sicut fratri suo dimiserunt omnes denarios quos guagiavit, preter duos quos abbas in ipso loco ab eo accepit.

Hujus rei testes isti: Widdo Turonensis, Aldulfus et Warinus frater ejus, Gaufridus Lunellus, Gaufridus Pulsatus, Benedictus de Mairon, Rainaldus Grandis, Rotbertus de Trevas, Haimarus Malspetit, Petrus Witels, Haimericus.

CCLXXI. ( V. 9.)
S. d.
DONATION FAITE A SAINT-AUBIN PAR DREUX DE VAUX ET MABILLE, SA FEMME, D'UNE COLLIBERTE ET DE SES DEUX FILLES, HABILES TOUTES LES TROIS A LAVER LES VÊTEMENTS.
Carta de collibertis quas Drogo de Vallibus et Mabilia, uxor ejus, monachis Sancti Albini dederunt apud Sarmasias1.

Notum esse volumus presentibus et futuris quod quidam miles, nomine Drogo de Vallibus, et Mabilia, uxor ejus, pro remedio animarum suarum et pro filiis et filiabus suis, donaverunt Deo et Sancto Albino et ejus monachis quandam collibertam suam, nomine Bertam, cum duabus filiabus ejus, que omnes docte erant vestimenta lavare.

314 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Hoc donum fecerunt in capitulo Sancti Albini ubi et societatem suam acceperunt.

Audientibus et videntibus istis: Hucberto decano de Balgiaco et Gaufrido [de] Cartiniaco, et Bernardo Cum Pedibus, et Aldulfo preposito Sancti Albini, et pluribus aliis quorum nomina scribere longum est.

CCLXXII. (V. 10.)
1082-1106.
ACQUISITION PAR SAINT-AUBIN DE LA MOITIÉ D'UN MOULIN SIS A SERMAISE.
Carta Raginaldi, filii Gedeonis, de molendino quod vendidit monachis Sancti Albini apud Sarmasias.

Rainaldus, filius Gedeonis de Hischiriaco, quibusdam suis necessitatibus ammonitus, vendidit Sancto Albino et abbati Girardo et monachis molendinum cum stagno et rivagio, sicut pater ejus habuerat et ipse habebat, solidum et quietum, quem communem per medium cum Warino Pirario et ejus herede possidebat et per fidem suam, sine malo ingenio, monachos affidavit, Gaufridum videlicet Raherium, qui tunc temporis prior erat monasterii, et Hucbertum, Jarziacensis obedientie prepositum, coram Girorio de Bello Pratello et vasvassoribus castelli Balgiaci, quod Gaufridum Jordanem, de quo tenebat, faceret auctorizare et fratres ac sorores suas confirmare. Quam fidem Girorius in fidelitate monachorum Radulfum Toaredum accipere jussit, ita ut etiam plegios Raginaldus monachis de precio daret, quos et ibi dedit, Fulconem scilicet de Minciaco, Gauslinum Calvum, Gausbertum prepositum, Bernerium, filium Gosberge, qui illud eis redderent, nisi ille fidem suam adquittaret.

Denominato ergo termino denariorum, scilicet viginti trium librarum et fidei adquittande, redierunt unusquisque in sua.

Hoc viderunt et audierunt testes isti: Girorius de Bello Pratello, Fromumdus de Ruseia, Fulco de Minciaco, Gauslinus Calvus, Gaufridus de Regniaco, Gausbertus prepositus, Bernerius filius Gosberge, Radulfus Toaredus, Drogo de Vallis, Rainaldus

SERMAISE 315

camerarius, Odo Tua Lupum et frater ejus Willelmus Guarnarius, Warinus Pirarius et Burcardus filius ejus, Stephanus de Nueros, Gaufridus avunculus ejus.

CCLXXIII. (V. 11.)
1082-1106.
NOTICE DE LA CONFIRMATION PAR PÉAN, FRÈRE DE RENAUD, DE L'ACQUISITION FAITE PAR SAINT-AUBIN DU MOULIN DE SERMAISE.
Carta Pagani, fratris Raginaldi, de calumpnia molendini quam guirpivit monachis Sancti Albini.

Postea vero cum, jam acceptis denariis, Raginaldus rogavit Paganum, fratrem suum, ut quod monachis vendiderat confirmaret.

Non solum non confirmavit, verum etiam emolumentum arripuit, et molendinum destruere voluit.

Sed tandem per plegios ab episcopo Andecavense districtos ad hoc venit, ut molendini calumpniam guirpiret et a monachis benefitium loci et sexaginta solidos acciperet. Quod in capitulo recepit, et ex tunc se fidelem eorum fore promisit et, ad molendinum fatiendum, de silva fratris sui et sua quantum opus esset, obtulit, et se per fidem quesiturum spopondit qnod fratres et sorores sue omnes similiter confirmarent.

Hoc in capitulo Sancti Albini pactum est, videntibus et audientibus his: Hucberto de Balgiaco, Gaufrido Pipino, Bernardo et Willelmo, canonicis Sancti Martini, Ingelbaudo Eschevit, Bernerio filio Andefredi, Widdone Turonense, Warino cellarario, Rainaldi Grandi, Gaufrido Pirini, Rainaldo de Treziaco, Herberto sarterio, Fulcrado corvesario, Odone de Cunaldo.

CCLXXIV. (V. 12.)
1082-1106.
NOTICE DU CONSENTEMENT DONNÉ PAR PLASTOUL, SECOND FRÈRE DE RENAUD, A L'ACQUISITION DU MOULIN DE SERMAISE PAR SAINT- AUBIN.
Carta Plastulfi, fratris Raginaldi, de concordia et concessione molendini monachis Sancti Albini.

Non longo autem post transacto tempore, primogenitus Ragi-

3l6 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

naldus, memor convenientie et promissionis sue erga monachos, adduxit Plastulfum, fratrem suum, in capitulum Sancti Albini et concordem sibi de supradicta re voluntarie fecit, et proinde benefitium loci ipse Plastulfus accepit vigenti etiam solidos denariorum, ut ex tunc amicus et fidelis Sancti Albini et monachorum in perpetuum esset. Hujus rei videntes et audientes fuerunt de familia Sancti Albini: Haimarus Malus Petitus, Warinus cellararius, Rainaldus de Treziaco, Fulcradus corvesarius, Warnerius Tudos, Frimatus.

CCLXXV. (V. 13.)
1060-l081.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR ÉTIENNE DE NOIRIEUX ET DES ACQUISITIONS FAITES PAR LE MOINE GUILLAUME A JARZÉ.
Carta de terra quam Stephanus de Nucariolis dedit monachis Sancti Albini et de emptionibus quas emit Willelmus monachus apud Jarziacum.

[87] Legitima auctoritate constitutum est ab antiquis queque reminiscenda scribere cartis.

Quapropter et nos scribimus quod Stephanus de Nucariolis dedit Deo et monachis Sancti Albini duas partes terre sue quam habebat in territorio Jarziaci, accepto proinde beneditio loci sibi et uxori sue et filiis suis et parentibus suis.

Dederunt insuper ei monachi pro ipsa terra quendam caballum quatuor libras valentem, necnon decem et octo solidos, ad reddimendam ipsam terram de Johanne Parvo, ac sic monachis quietam reliquit, ac Salomoni, filio Ottredi, de cujus casamento erat autorare fecit.

Inde testes sunt Lanbertus Episcopus atque Aldulfus. Et ne forte ab aliquo successore vel parente suo de ipsa terra calumpnia monachis inferretur, fecit auctorare Walterio et Rainardo, fratribus suis, et Gaufrido de Nucariolis, avunculo suo, et Burcardo, filio ipsius Gaufridi, et uxori ejus et Petro Gula Anseris, et Walterio et Rainaldo, filiis Morandi.

SERMAISE 317

Inde testes sunt: Warinus de Rugiaco, Burcardus filius ejus, Otgerius, Rainaldus Marioth et filii ejus, Alericus, Haimericus.

Autoravit etiam hoc Gaufridus de Jarziaco et vicariam quam in ipsa terra habebat pro decem solidis monachis quietam reliquit.

Inde sunt testes: Johannes Parvus et Gaufridus de Nucariolis et Walterius Burbullio.

He sunt emptiones quas emit Willelmus monachus in curte Jarziaci:

De Gaufrido de Nucariolis emit unum arpennum terre et dimidium nucarium, et dimidium arpennum prati donavit ipse Gaufridus Sancto Albino et monachis ejus per manum supradicti Willelmi.

Hanc venditionem et hoc donum auctoravit uxor Gaufridi et Burcardus filius ejus.

Testes hujus rei sunt: Rainaldus Marioth et filii ejus, et de famulis monachornm: Morinus et Haimericus. Postea vero, elapso multo tempore, existimans Burcardus oblivioni traditum esse quod prius concesserat, iterum calumpniatus est, et pro hac calumpnia ad nichilanda dedit ei Frotmundus, monachus Sancti Albini, duodecim denarios.

Hujus rei testes sunt:
Johannes et Petrus monachi.
Laici: Odelinus de Texi, Ulricus tanator, Arnaldus Campionus de Bello Forti, Morinus serviens Mainardi filii Brientii, Alerius, Tetbaudus filius Alberti, Stephanus Genitrix, Rainaldus serviens, Warinus Turmellus. De Walterio Morardo emit idem Willelmus unum arpennum et dimidium inter terram et pratum.

Dedit preterea idem Walterius Sancto Albino et ejus monachis, in capitulo suo, decimam terre sue de curte Jarziaci.

De Ulrico de Aschimiriaco et de Gotberga, matre sua, et filiis ejus unum arpennum prati emit Willelmus in curte Aschimiriaci ad censum solvendum, actoramento Gedeonis, domini ejus, et uxoris sue.

Hujus venditionis sunt plegii: Otgerius de Molino et Lambertus, frater ejus, et Walterius serviens.

318 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Hoc viderunt et audierunt: Rainaldus Marioth et filii ejus, et Haimericus, Walterius Morardus, Ledaldus, Stephanus cognomento Pisciculus, Gausbertus nepos abbatis Otbranni. Monachi: Willelmus, Wigonus.

CCLXXVL ( V. 14.)
Vers 1080.
NOTICE DE L'ACQUISITION FAITE PAR SAINT-AUBIN D'UNE DIME A SERMAISE.
Carta de decima quam vendidit Hucbertus, gener Gosfridi de Noerolis, monachis Sancti Albini apud Sarmasias.

Tempore quo servabat domnus Frotmundus, quem supra nominant Buccam Orlatam, obedientiam de Sarmasiis, vendidit Hucbertus, gener Gosfridi de Noerolis, monachis Sancti Albini viginti solidos decimam quam habebat in illorum terra de Sarmasiis.

Hanc venditionem auctoravit Gaufridus de Noerolis, socer ejus, de cujus casamento erat decima. Quam decimam ipse Gaufridus dederat ei in mariagium cum filia sua et habuit pro auctorizamento unam gialetam vini, et filius ejus, Burcardus, unam libram panis et dimidium sextarium de vino, et uxor Huberti, Seiburgis nomine, voluntarie auctorizavit, de cujus mariagio decima erat, sicut supradictum est. De hac venditione fuit plegius Hubertus, ita ut si aliquando surrexerit calumpnia, de decima illa ille adquietet eam adversus ommes homines, et Gaufridus socer ejus, et Burcardus filius ejus, et Radulfus nepos Huberti, et Gosfridus filius Widberti.

Hoc viderunt et audierunt testes isti: Herbertus subularius, Rainaldus serviens monachorum, Haimericus de Bosco, Warinus Turmellus, Rainaldus Chiviri, Haimericus frater Alberti secretarii, Hurvoius Cendrerius, Odo bovarius, Alerius de Bosco.

CCLXXVII. (V. 15.)
Vers 1080.
NOTICE DE L'ACHAT PAR SAINT-AUBIN D'UN DENIER DE CENS.
Carta de censu quem vendidit Galterius Morardus monachis Sancti Albini.

Walterius Morardus vendidit Frotmundo eidem unum dena

SERMAISE 319

rium de censu sex denariis, videntibus et audientibus Stephano Genitrice et Warnerio filio Richelde.

CCLXXVIII. ( V. 16.)
1082-1106.
NOTICE DU DON D'UN ARPENT DE TERRE FAIT A SAINT-AUBIN PAR GARNIER, FILS DE RICHEUT DE SERMAISE.
Carta de terra quam donavit Garnerius, filius Richeldis, monachis Sancti Albini apud Sarmasias. Warnerius, filius Richeldis de Sarmasiis, venit duabus vicibus in capitulum Sancti Albini, scilicet tempore domni Otbranni abbatis et tempore domni Girardi abbatis, et ibi donavit Deo et Sancto Albino et monachis ejus unum arpennum inter terram et vineam a Monte Cadone, pro anima sua et parentum suorum.

Sed quia ibi laici non fuerunt qui testes fierent, cum quadam vice esset domnus abbas Girardus apud Sarmasias, annuit donum ipse Warnerius quod fecerat in capitulum Sancti Albini et misit donum in manum Girardi abbatis cum baculo ejusdem abbatis.

Videntibus et audientibus qui affuerunt: Gaufrido priore, Johanne, Hucberto, Frotmundo monachis.

Laicis: Burcardo de Rugiaco, Alerio, Aldulfo, Gaufrido Lunello, Haimaro Malpetit.

Hoc concesserunt duo nepotes Warnerii: Harduinus scilicet et Frotgerius.

Videntibus et audientibus Petro et Fromundo monachis, Stephano Genitrice et Ingelgerio de Cartiniaco.

CCLXXIX. ( V. 17.)
Vers 1080.
NOTICE DE LA VENTE FAITE A SAINT-AUBIN PAR PIERRE DE LA HAIE D'UN QUARTIER DE TERRE SIS A SERMAISE.
Carta de terra quam vendidit Petrus de la Haia monachis Sancti Albini apud Sarmasias.

Petrus de la Haia vendidit supradicto Fromundo unum quarte-

320 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

rium inter terram et vineam, annuente Mainilde, uxore sua, de quo solvebat isdem Petrus unum denarium de censu. Pretium autem hujus emptionis fuit octo solidos denariorum. Hujus rei testes sunt: Haimericus de Bosco, Stephanus Genitrix, Giraldus Col de Capra, Rainaldus serviens.

CCLXXX. (V. 18.)
1082-1106.
ABANDON D'UNE REVENDICATION INTENTÉE PAR LE CHEVALIER GEOFFROY, ET DON FAIT PAR LUI A SAINT-AUBIN D'UN ARPENT DE TERRE SIS A SERMAISE.
Carta de calumpnia terre quam dimisit miles Gaufridus et de terra quam donavit monachis Sancti Albini apud Sarmasias.

Quidam miles, Gaufridus nomine, calumpniabatur nobis quandam terram apud Sarmasiam, unde ad eandem villam convenimus et concordiam talem cum illo fecimus: ipse terram illam nobis solidam et quietam clamavit, et insuper unum arpennum terre donavit; nos vero dedimus ei unum caballum et in nostrum benefitium recepimus ipsum et matrem suam et duas sorores suas, que etiam concesserunt illud.

Hujus rei testes sunt: Odo de Sarmasiis, Goslenus Calvus, Arnulfus prepositus, Fulco de Renniaco.

De monachis: Abbas Girardus, Hucbertus prior, Motbertus, Girardus de Sissa, Milo, Helinannus.

De famulis: Aldulfus, Hilarius, Walterius Bornitus, Firmatus.

CCLXXXI. ( V 19.)
960-964.
DIPLÔME PAR LEQUEL GEOFFROY GRISEGONELLE, A LA PRIÈRE DE L'ABBÉ BOUCHARD, FAIT DON A SAINT-AUBIN DE SIX ARPENTS DE VIGNES, SIS A MONTPLACÉ, PRÈS JARZÉ.
Carta Gaufridi, Andecavorum comitis, de vineis quas donavit Sancto Albino apud Jarziacum1.

[Chi-rho.] In Dei nomine. Gaufridus, Andecavorum comes.

SERMAISE 321

Notum immo et percognitum esse volumus omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus, quoniam deprecatus est nos Burcardus, abbas et fidelis noster, uti ex rebus benefitii sui quod de nobis tenere videtur, aliquid sub cartalis firmitatis tuitione per nostre auctoritatis testamentum largiri dignaremur.

Cujus petitioni prebentes assensum, constituimus jamdicto abbati cartalem firmitatem de arpennis sex vinearum. Est autem ipsa vinea sita in pago Andecavo, ex potestate Jarziaco, in villa que vocatur Mons Placiacus.

Eo etiam modo concedimus ei prefixam vineam, ut, quamdiu vixerit, libere ac quiete teneat et possideat.

Post mortem vero suam, loco Sancti Albini ac monachis ibidem Deo servientibus relinquat.

Qui dum tenuerint michi sive illi qui benefitium tenuerit in censum persolvant solidos duos et eis amplius non requiratur aut exigatur, sed sub tali censu libere ac quiete teneant ac possideant, nemine inquietante aut contradicente. Hanc autem cartam ut firmior sit veriorque credatur, manu propria manibusque fidelium nostrorum roborari decrevimus. Burcardus abbas hanc cartam fieri jussit1.

S. Gaufridi comitis [cross]. S. Fulconi comitis. S. Guarhet comitis. S. Rainaldi vicecomitis. S. Gaufridi militis. S. Ascelini militis. [88] S. Rotgerii militis. S. Edoni militis. S. Suhardi militis. S. Gausleni militis. S. Cadoloni militis. S. Hatthoni militis2.