[U.] CARTAE DE CARTINIACO
CCXLI. (U. 1.)
1007-1027.
CHARTE PAR LAQUELLE GIROIRE, FILS DE JOSSELIN DE RENNES, FAIT
DON
A SAINT-AUBIN DE L'ÉGLISE DE CHARTRENÉ.
(Pancarte du XIe siècle, Archives de Maine-et-Loire, H.
100, fol.
74)
Carta Girorii, filii Gauslini Redonensis, militis, de ecclesia
quam donavit Sancto Albino apud Cartiniacum1.
[80] [Chi-rho.] In omnipotentis Dei nomine. Ego, Gerorius, Gauslini Redonensis militis filius. Notum vigere cupio omnibus tam nostre etatis quam future posteritatis ecclesie Christi fidelibus, quod Beati Albini monasterio, in prospectu Andecavensis urbis sito, de re mea unam ecclesiam lege perpetua concedo, ob redemptionem videlicet anime ejusdem carissimi genitoris mei Gauslini, sed et dulcissime matris mee Gondrade necnon et dilecti fratris mei Walterii, quorum corpora in predicto Sancti Albini loco jacent sepulta. Ut ergo supranominati amici mei, beati primum Albini, deinde sancte congregationis sue precibus adjuti, piam Christi judicantis sentiant clementiam, predictam ecclesiam in vicaria Balgiensi, in loco cui nomen est Cartiniaco sitam, cum duabus mansuris, perdonata in eis vicaria et omnibus consuetudinibus illi monasterio, ea conditione condono ut de hinc in reliquum tempus nullus mihi genere vel aliqua amnitate junctus, non frater, non filius, non nepos rel pronepos, eam reclamare aut ula calumpnia presumat usurpare, sed quamdiu Christus propriam patietur rigere ecclesiam, Beato Albino atque famulorum ejus usibus quiete deserviat.
Quod ut stabilius corroboratum perseveret, in memoriam facti venerandus inde loci abba Hucbertus, omni farente fratrum unanimi concione, spontaneo dono unum equum optimum cum duobus tapetis attribuit.
288 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Ego quoque, nunquam id volens ab aliquo violari, hoc scriptum exinde fieri subrogavi et factum manu propria firmavi, et Fulconem comitem, meum seniorem, et filium ejus, Gaufridum, coram fidelibus eorum et meis, similiter firmare feci.
Cujus si quis contemptor repetere quod devovi molitus fuerit,
quod nititur minime consequatur, sed et ob iniquum conatum
maledictione Dei sempiterna circumventus puniatur.
S. co mitis
Fulco nis
S. Gaufridi filii ejus.
S. Hucberti presulis. S. Tetbaudi. S. Raginaldi. S. Ulgerii
decani. S. Alberici. S. Petri. S. Widdonis. S. Warini.
CCXLII. (U. 2.)
1077, 9 avril.
NOTICE DES DONS FAITS AUX MOINES DE CHARTRENÉ PAR GIROIRE
DE
BEAUPRÉAU.
Carta Girorii de Bello Pratello de auctoratione omnium
boscorum suorum ad opud pastionis dominicorum porcorum obedientie
Cartiniaci1.
Anno ab incarnatione Domini MLXXVII, V idus aprilis, iste est annus quo communa venerat apud castrum Cretciacum2, auctorizaverunt apud castrum Balgiacum Gerorius de Bello Pratello et uxor ejus, Briscia, et Hamelinus, filius ejus, aliique filii, pastionem quam ipse Gerorius Sancto Albino et monachis ejus donaverat in omnibus boscis suis ad opus omnium dominicorum porcorum obedientie de Cartiniaco, et censum de molendino de
CHARTRENE 289
Fossart, cum tota vicaria, unde Gosfridus de Cartiniaco receperat escangium, id est censum et vicariam de suo molino. Deinde auctorizaverunt quicquid antea apud Cartiniacum adquisiverant monachi, dono vel emptione, et ab ipso et ab omnibus hominibus et a suo etiam colliberto, Arnaldo Gonnac, ut ita jam solidum et quietum ab omni consuetudine et vicaria tenerent, sicut solidum et quietum tenuerant vetus benefitium quod dedit eis Gauslinus Redonensis, avus suus.
Hoc audierunt et viderunt subinserti testes: Gedeon de Eschimiriaco, Odo de Sarmasiis, Fulcho de Reigniaco, Hugo de Chiviriaco, Drogo de Vallis, Gosfridus de Cartiniaco, Hugo de Monte Johannis, David Grandis, Arnulfus Paganus, Radulfus de Puteolis et prepositus de Balgiaco, Haimericus Fac Malum, Rainaldus canbellanus, Clemens de Braimmo et Malguinus filius ipsius, Landricus de Cartiniaco, Herveus rlius Rainaldi de Cartiniaco et fratres ipsius.
CCXLIII. (U. 3.)
Vers 1080.
NOTICE D'UN AUTRE DON DE GIROIRE DE BEAUPRÉAU AUX MOINES
DE
CHARTRENÉ.
Carta ejusdem Girorii de perdonatione consuetudinis eundi in
hostem quam habebat apud Cartiniacum1.
Alio quoque tempore, perdonavit item Gerorius in capitulo
Sancti Albini consuetudinem eundi in hostem quam habebat apud
Cartiniacum in terra monachorum, ita ut nullus de hominibus [81]
monachorum per summonitionem Girorii et suorum nullo modo ultra
in quemcumque iret hostem, et pro hoc accepit a monachis unam
loricam quinquaginta solidorum.
Testes sunt isti: Warnerius prepositus ejus, Radulfus de Rupe,
Aldulfus, Johannes cellararius, Rotbertus hospitalarius.
Hoc auctorizavit Gauslinus, filius ejus, apud Bellum
Pratellum, coram testibus: Girardo de Boello et Willelmo filio
ejus, Haimerico Vaslato, Haimelino de Prapeciaco, Amalguino filio
Clementis de
290 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Braimmo, Warnerio filio Naal, Gaufrido senescalco, Otgerio de Camaziaco, qui famulus erat Motberti monachi.
CCXLIV. (U. 4.)
S. d.
NOTICE DE LA VENTE FAITE PAR ENGENAUD DE PARPACÉ DE PARTIE
DU
MOULIN FOSSART, SIS A CHARTRENÉ.
Carta Engenaldi de Parpeciaco de parte molendini de Fossart
quam vendidit monachis Sancti Albini apud Cartiniacum.
Engennaudus de Parpeziaco condonaverat Sancto Albino et monachis ejus, post obitum suum et uxoris sue, partem de molino de Fossart; sed post, necessitate compulsus, auctorizante uxore sua, Arenburga, filiisque suis Hamelino, Petro clerico, Benedicto, Gaufrido vicario et Engeldia, uxore sua, vendidit monachis supradictam partem molendini, et ipsi dederunt ei decem libras denariorum et prestaverunt sexaginta solidos uno anno. In hac emptione talis est convenientia ut ipse Ingenaudus et heres sui adquietent ripagium quod est versus terram suam etiamsi monachi stagnum suum faciant crescere usque ad mansionem Guillelmi de Bosco Boissino, et ut molinum non habeatur a molino de Fossart usque ad molinum Merule.
Est etiam in prediota emptione, si ille facit venire aquam in suum vivarium, ut curet bezum omni anno tanquam si molinum adhuc ibi esset et scindat bezum contra domum Willelmi, ut libere veniat aqua ad molendinum monachorum.
Rursus est in convenientia senioragium de Oldeberto, id est ut si Oldebertus forfacit Sancto Albino aut monachis ejus aut suis hominibus, si ille non vult ei rectum facere, monachi prendant suam partem de molino donec stet eis ad rectum.
Est et hoc adhuc ad ultimum in convenientia, ut sua dominica molta et de sua tota terra veniat ad molinum monachorum. Hoc viderunt et audierunt testes subscripti: Rainaldus camerarius, Vivianus de Cuone, Stephanus Morinus, Gaufridus vicarius de Balgiaco, Haimericus Fac Malum, Rainaldus Filiolus, Radulfus de Belmonte, Gaufridus de Ramo Forte, Aldulfus prepositus
CHARTRENE 291
Sancti Albini, Landricus de Cartiniaco, Hilarius frater Aldulfi, Hucbertus monnarius, Warinus filius ejus, Herveus de Monte Sorello et Radulfus Widdo, Benedictus, Rainerius de Parpeciaco.
CCXLV. (U. 5.)
S. d.
NOTICE DU RACHAT DE DEUX SOUS DE CENS DUS PAR SAINT-AUBIN A
AREMBOURG ET A SES ENFANTS.
Carta de censu quem monachi Sancti Albini debent Arenburge et
filiis suis apud Cartiniacum.
Apud Cartiniacum debebant monachi Sancti Albini duos solidos
de censu uxori Herberti, Arenburge, et filiis suis. Sed
Bernerius, monachus Sancti Albini et prepositus illius
obedientie1, redemit illum censum de Arenburga et filiis suis,
redactum ad sex denarios, uno quoque anno solvendos, deditque
illi proinde, femine scilicet supradicte, septem solidos
denariorum et filiis suis, majori nomine Rainaldo unos sotulares,
et aliorum unicuique denariorum singularitatem aeque.
Huic convenientie affuerunt illamque viderunt et laudaverunt
testes subscripti: Fulco de Molinherna, Ingenaldus de Parpeciaco,
Rainaldus camerarius, Ernaldus Pila Panem, Grinbertus de Buziaco,
Fulcherius presbiter, Landricus et Johannes.
De familia monachorum: Daniel de Guadom.
Postea venit Rainaldus, filius major, in capitulum Sancti
Albini et ibi donavit Deo et Sancto Albino et monachis ejus illos
sex denarios quos retinuerat de censu, propter benefitium et
societatem suam quam accepit cum eis.
CCXLVI. (U. 6.)
Après 1082.
NOTICE DE L'ÉCHANGE D'UNE PARCELLE DE TERRE, PRÈS
DE L'ÉTANG DU
MOULIN FOSSART.
Carta de scanbio quod dederunt monachi Sancti Albini Widdoni
292 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
rustico de terrula quam habebat prope stagnum molendini Fossart.
Beate memorie vir, Otbrannus, abbas et monachus Sancti Albini, dederat cuidam Widdoni rustico scanbium de terrula quam habebat prope stagnum molendini Fossart, quia necessaria erat ipsi stanno confortando, concedentibus dominis ejus, videlicet Gaufrido Cartiniaco et Yvone Rege, insuper et Girorio, ad cujus casamentum terra pertinebat.
Donaverunt etiam supradicti domini Sancto Albino et monachis consuetudinem quam in jamdicta terra rusticus ille sibi reddebat, ita ut de scanbio eandem monachis redderet, nisi forte ab eis remissionem acciperet.
Unde postea Radulfus, Yvonis filius, calumpniam movens et cum monacho Odone Singulari apud Andecavim in placitum veniens, coactus est per ipsum Gerorium et Haimericum Fac Malum et Rainaldum cubicularium calumpniam illam guirpire, qui simul omnes se testes fecerunt supradicte concessionis atque donationis Gaufridi Cartiniaci et Yvonis per quos Radulfus reclamabat. Insuper et Raginaldus inde legem facere pepigit se paratum fore ab ipso die placiti, id est a seconda feria Pentecostes usque ad festivitatem Sancti Petri prima, si vivus esset. Ultra vero neminem de hac re Radulfo respondere definitum est. Si autem intra quindecim dies ab initio termini supradicti Raginaldus moreretur, unus de suis contestibus pro eo legem perficere paratus esset.
Post quindecim vero dies, nullus preter Raginaldum de illa responderet.
Huic placito ita definito videntes et audientes affuerunt: Girorius de Bello Pratello, Gauslinus Calvus de Balgiaco, Rotgerius filius Heudonis, Matheus de Bello Pratello, Matheus filius Iterii, Rainaldus cambellanus, Haimericus Fac Malum, Bernerius de Monte Rotundo, homo ipsius Radulfi, Hucbertus decanus de Balgiaco, Andreas canonicus, Aldulfus prepositus Sancti Albini, Natalis homo Girorii, Clemens de Braimmo, prepositus Gerorii, Arnulfus homo Gerorii.
CHARTRENE 293
CCXLVII. (U. 7.)
S. d.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR GEOFFROY DE CHARTRENÉ
DE SA
PART DE DEUX MOULINS.
Carta Gaufridi de Cartiniaco quomodo donaverit Sancto Albino
partem duorum molendinorum suam apud Cartiniacum.
Gaufridus de Cartiniaco, quando prope decessum suum monachus in monasterio Sancti Albini factus est, donavit Deo et Sancto Albino et monachis ejus totam partem suam et quietam, sicut illam habebat, duorum molendinorum et escluse cui inherebant et stanni de quo molebant cum piscibus ad tres denarios de censu filio suo quotannis solvendos, que partiebatur per medium cum Radulfo, nepote suo, annuente Hodierna, uxore sua, cujus dotalium erat, et Radulfo, nepote suo.
Donavit quoque illis omne vinagium suum quod habebat in vineis illorum.
Et ut integrius duraret donum suum, donavit etiam vinagium Radulfi nepoti sui quod habebat in eisdem vineis, dato illi pro hoc scanbio prevalenti.
Quod scanbium donavit postea Radulfus Sancto Albino et monachis ejus, annuente fratre suo Ingelgerio, ita ut Gaufrido, nec heredi suo, nec Radulfo, nec successori suo quicquid vinagii in vineis Sancti Albini de Cartiniaco remanserit.
Hujus rei testes sunt isti: Girorius de Besils, Rainaldus
canbellanus, Haimericus Fac Malum, Dominicus de Aquaria,
Aldulfus, Bernerius cellararius, Gosfridus frater Lisosii,
Rannulfus Rusellus, Haimarus Malspetit, Rainaldus Grandis et
frater ejus Gusferius, Herveus mariscalcus, Hilarius Barreth,
Rotbertus nepos Ermenuce, Durandus prepositus Radulfi, Galo
monnarius.
CCXLVIII. (U. 8.)
S. d.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR RAOUL LE ROI, NEVEU DE
GEOFFROY DE CHARTRENÉ, D'UNE TERRE SISE A PARÇAY.
Carta Radulfi, nepotis Gaufridi, quomodo donaverit et vendi-
294 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
derit monachis Sancti Albini unam mansuram terre apud Cartiniacum.
Item supradictus Radulfus, nepos Gaufridi, filius Hivonis Regis, partim donavit, partim vendidit Sancto Albino et monachis ejus unam mansuram terre quam habebat apud Patriciacum, accipiens pro ipsa terra a Motberto monacho viginti solidos denariorum. Testes: Gaufridus vicarius de Balgiaco , Ingenaldus de Parpeciaco et Hamelinus fllius ejus, Airardus de Saiaco, qui tunc erat famulus monachorum.
CCXLIX. (U. 9.)
S. d.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR RAOUL LE ROI DU DROIT QU'IL
PERCEVAIT SUR LES VIGNES DE L'ABBAYE.
Carta Radulfi Regis quomodo donaverit monachis Sancti Albini
vinagium quod habebat in vineis eorum apud Cartiniacum.
Idem quoque Radulfus Rex dedit Sancto Albino et ejus monachis vinagium quod habebat apud Cartiniacum in vineis eorum. Unde postea partem unam sepe calumpnians, tandem ad integru totum sicut prius dederat guirpivit, et proinde ab [82] Odone monacho, cognomine Singulari, unum sextarium frumenti et plenam minam de nucibus accepit.
Hujus rei testes sunt: Durandus, suus prepositus, Bernerius de Monte Rotundo, Gosfridus de Monasterio, Herveus Blancus, Bernerius frater Walterii de Boschet.
CCL. (U. 10.)
S. d.
NOTICE DU DON DE LA MOITIE DU MOULIN DE CHARTRENÉ FAIT
A SAINT-
AUBIN PAR GEOFFROY DE CHARTRENÉ.
Carta Gaufridi de Cartiniaco quomodo donaverit monachis Sancti
Albini medietatem cujusdam molendini cum terra que juxta est apud
Cartiniacum.
Gaufridus de Cartiniaco, dum moriens noster efficeretur mona
CHARTRENE 295
chus, dedit nobis medietatem cujusdam molendini cum terra que juxta erat, sicut ipse habebat.
Quod postea Hodierna, uxor ejus, calumpniavit; acceptis tamen inde quindecim solidis, concessit ipsa et filii ejus recipiendo unusquisque duodecim denarios.
Hujus rei testes sunt: Goslenus Calvus, Andreas canonicus, Willelmus de Boschat, Thomas, Bernerius de Monte Rotundo, Hube rtus de Mairone, Herbertus Belsarius monachus.
CCLI. (U. 11.)
S. d.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR GEOFFROY DE CHARTRENÉ,
AVEC L'ASSENTIMENT DE SA FAMILLE.
Carta Gaufridi de Cartiniaco quomodo donaverit terram de
Ecclesia et terram in medio culture monachis Sancti Albini apud
Cartiniacum.
Notum esse volumus posteritati nostre quod quidam miles, nomine Gaufridus de Cartiniaco, et uxor ejus terram de Ecclesia et aliam terram que est in medio nostre culture, Sancto Albino et monachis ejus dederunt, pro redemptione animarum suarum. Et ut omnino esset firmum donum, venit ipse in capitulum Sancti Albini et duo nepotes ejus, filii Hivonis Regis, et accepit inde benefitium loci sibi et patri suo et matri, et nepotes ejus acceperunt benefitium loci, annuentes illud donum bona voluntate.
Concesserunt etiam nepotes Gaufridi commutationem illam trium denariorum que facta est inter Girorium et Gaufridum de molendino de Fossart, et censum concesserunt et viariam.
Dedit etiam Gaufridus Sancto Albino unum denarium de censu. Testes hujus rei sunt isti: Drogo de Valle, Walterius Movet Frenos, Rainaldus camerarius, Hilarius Bonus Homo, Gaufridus, Lunellus, Gaufridus hostiarius, Aldulfus.
CCLII. (U. 12.)
S. d.
NOTICE DE LA VENTE FAITE A
296 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
SAINT-AUBIN PAR AUDOUIN MOUCHÉE D'UNE TERRE SISE A CHARTRENÉ.
Carta Alduini, Muscata nomine, de venditione terre apud
Cartiniacum monachis Sancti Albini.
Miles quidam, Alduinus Muscata nomine, dedit et vendidit unam terram cuidam monacho Sancti Albini Bernerio, cognomine Gastello, quam monachi Sancti Albini quietam et solidam dum miles ille vixit tenuerunt.
Mortuo autem illo, filius ejus, Giraudus, calumpniam inde monachis fecit, sed per Odonem monachum, cognomine Singularem, in placitum adductus apud Balgiacum, ante Girorium et alios ejusdem castelli vassos, convictus est se reclamare non posse terram illam, quia in vita patris sui de illa calumpniam non movit, immo vero judicatum est ei justum esse ut semper paratus sit defendere illam monachis contra omnes homines.
Quod ille audiens, tandem assensit juditio et terram illam quietam et solidam guirpiverunt Sancto Albino et ejus monachis ipse et uxor ejus, Rainildis, proinde tamen accipientes solidos septem ut guirpitio purior fieret.
Ipse autem Giraudus retinuit in illa terra duos solidos et
duos denarios pro omni servicio annuatim.
Huic rei videntes et audientes astiterunt:
Monachi: Gaufridus Raherius, Odo Singularis.
Laici: Girorius, idem ipse testis et judex, Drogo Capellus sororius ejusdem Giraudi, Haimericus Fac Malum, Daniel de Guado, Ingenaldus de Parpeciaco, Gauslinus Calvus, Gaufridus de Telliaco, Barbotinus.
CCLIII. (U. 18.)
S. d.
NOTICE DE LA VENTE EN VIAGER A GAUDIN, FILS DE GUY DE MONTROND,
D'UNE TERAE A CHARTRENÉ.
Carta de venditione unius quarterii vinee quam vendiderunt
monachi Sancti Albini Waldino filio Widonis apud Cartiniacum.
Motbertus, Sancti Albini monachus, dum apud Cartiniacum maneret, pro utilitate monasterii vendidit unum quarterium vinee
CHARTRENE 297
Waldino, filio Widdonis de Monte Rotundo, per talem convenientiam ut bene eam faceret et, post mortem suam, solidam et quietam monachis Sancti Albini relinqueret. Et ne dubitetur ubi illa vinea sit, est juxta vineam illam quam tenet de monachis, omnem consuetudinem que de vinea exit reddentem.
Hujus rei testes sunt isti: Walterius de Monte Rotundo, frater ejus, et uxor ipsius Waldini, et Bernerius, frater uxoris ejus, Durandus prepositus, Beringerius de Monte Rotundo, Aufredus de eodem Monte, Herveus de Monte Sorello et Gaufridus, frater ejus de Cartiniaco, Benedictus de Mairono, Rainerius, Hucbertus, famuli monachorum, Hubertus mulnerius et Warinus, filius ejus, Lambertus, cui supradicta vinea fuit, qui pro anima uxoris sue dedit, daturus alterum quarterium vinee pro se ipso cum obierit.
CCLIV. (U. 14.)
1060-1081.
NOTICE DE LA RECONNAISSANCE PAR L'ABBÉ OTBRAN DES DROITS
QUE LA
FEMME D'HÉBERT LE MAIGRE DE BOCÉ AVAIT AUX BIENFAITS
DE L'ABBAYE.
Carta uxoris Herberti Macri de Buciaco de dimissa consuetudine
hospitandi se apud Andecavam a monachis Sancti Albini.
Uxor Herberti Macri de Buziaco clamabat erga monachos Sancti Albini, pro quodam benefitio suo quod illi fecerat, quandam consuetudinem, scilicet hospitandi se et suos missos per consuetudinem Andecavis et in omnibus obedientiis Sancti Albini, quam consuetudinem clamavit gratanter quietam in plena curia comitis Fulconis, in aula de Balgiaco, coram abbate Obranno et ejus monachis et aliis pluribus clericis et laicis quorum aliquos nominatim subscribere non ociosum duximus.
Abbas autem revestivit eam proinde benefitio Sancti Albini cum ipso baculo suo pastorali et donavit ei unum sextarium annone, que tunc erat multum cara.
Hoc viderunt et audierunt testes isti: Johannes de Feza, Hugo Fantinus, Hilduinus de Sarmasiis, Rainaldus canberlanus, Ermenbertus de Balgi, Hilarius Bonus Homo, Johannes mariscalcus, Haimarus Malspetit, Gosfridus de Cartiniaco.
298 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CCLV. (U. 15.)
S. d.
NOTICE D'UN DON DE DIME FAIT A SAINT-AUBIN PAR BÉRENGER
DE
VILLEBOVET.
Carta Beringerii de Villa Boveaco de decima quam donavit
monachis Sancti Albini de dominica carruca sua apud Cartiniacum.
Beringerius de Villa Boveaco dedit Deo et Sancto Albino et monachis ejus, pro redemptione anime sue et parentum suorum atque filiorum suorum, decimam de dominica carruca sua quam habet in villa Boveaco, concedente Hucberto Canpanie de cujus fevo decima illa est, qui habuit inde decem solidos in omnibus que decimari possunt, de annona videlicet et vino et peccoribus et leguminibus, annuentibus filiis suis Durando et Godino.
Hujus rei testes sunt isti: Godefredus Heldemani filius, Ernaldus de Wasconia, Johannes de Brione, Gaufridus Lunellus, Lisoius, Johannes mariscalcus, Hannulfus, Airardus, Walterius Sainellus, Johannes Gravella, Girardus faber.
CCLVI. (U. 16.)
S. d.
NOTICE DE L'ACHAT D'UNE TERRE PAR SAINT-AUBIN, ET ÉTAT
DES CENS
DUS A L'ABBAYE PAR GIROIRE DE BÉZINS, FILS DU PRÉVÔT
RENOUL.
Carta de una mansura terre quam vendidit Girorius de Bezils
monachis Sancti Albini. Eadem de censu quem reddit Girorius,
filius Rannulfi, eisdem.
Girorius de Bezils vendidit Sancto Albino et monachis ejus unam mansuram terreet decem et octo denarios de censum utrumque ad censum solvendum duodecim denarios.
Item Gerorius, filius Rannulfi, prepositi de Balgiaco, reddit Sancto Albino et ejus monachis censum decem et octo denariorum, de rivagio stanni duos, de molendino Pile Panis duodecim denarios, de duobus arpennis terre ipsi molendino adjacentibus quatuor.
CHARTRENE 299
CCLVII. (U. 17.)
S. d.
NOTICE DE L'ABANDON PAR VASLIN TROUSSÉ DE LA REVENDICATION
FAITE
PAR LUI D'UNE TERRE SISE A CHARTRENÉ.
Carta Vaslini Trossati de calumpnia unius terre dimissa
monachis Sancti Albini apud Cartiniacum.
Vaslinus Trossatus calumniabat nobis unam terram, quia dicebat pro censu illius terre sibi promissum fuisse quod, quotiens Andecavem veniret, nos procuraremus eum. Hoc quoque solidum et quietum clamavit, accipiens duodecim denarios. Audientibus istis: Herberto Belsario,Stabile de Cuhum, Rainaldo Mane Docto, Daniele de Gado.
CCLVIII. (U. 18.)
1060-1081.
ABANDON CONSENTI A SAINT-AUBIN PAR DES HABITANTS DE CHARTRENÉ
DU
MOULIN FOSSART, A CONDITION QUE L'ABBAYE LE REMETTRAIT EN BON
ÉTAT.
Carta de convenientia rusticorum et monachorum Sancti Albini
de molendino de Fossart.
Martinus, Beringerius, Lambertus, Hucbertus, Herveus, Sufisia, homines rusticani et consortes molendini de Fossart, apud Cartiniacum siti, fecerunt talem convenientiam cum abbate Otbranno et monachis Sancti Albini de molendino suo, quod medietatem ipsius molendini donaverunt Deo et Sancto Albino et abbati Otbranno et monachis, pro animabus suis ac parentum suorum, et pro ipso molendino admeliorando quod ipsi facere non poterant, quia terra Sancti Albini undique circumclusum erat, per talem convenientiam quod monachi exclusam semel de suo bene faGerent ac molendinum novum in ea construerent, et, ab illo termino quo mo[83]lendinum et exclusa essent facta usque ad unum plenum annum, partirentur homines supradicti cum monachis per medium, sine ulla sua dispensa, in toto primo anno inibi inpensa.
300 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Ab illo autem anno in reliquum, facerent pariter et caperent equaliter et ripagium adquietarent communiter monachi et homines supradicti.
Hoc viderunt et audierunt testes isti: Tehellus, Bernerius, Walcherius, monachi, Gunterius, Johannes, Guiddo, Beringerius, Hildemannus, Johannes mariscalcus, Haimericus, Euvrardus, Hilarius, Walo, Herveus, Rainaldus camerarius, Hucbertus mulnerius, Landricus.
Abbas Otbrannus dedit supradictis rusticanis in plegium Rainaldum camerarium, Herveum mulnerium, Hucbertum. Cum autem monachi exclusam maxima ex parte fecissent et duo molendina in ea construxissent, associaverunt sibi ad partem Ingenaldum et Hildebertum cum suo molendino in supradicta exclusa transmutato.
Tunc quoque invicem omnes concordaverunt ut Ingenaldus et Hildebertus decem adhuc solidos in exclusa perficienda mitterent et monachi viginti, si omnes necessarii essent.
Postea vero de communi omnes et perficerent et reficerent.
CCLIX. (U. 19.)
1060-1087.
CHIROGRAPHE PORTANT ACCORD ENTRE SAINT-AUBIN ET LES PROPRIÉTAIRES
DU MOULIN DE CHARTRENÉ.
Cirographum Ingenaldi et Hildeberti de convenientia molendini
apud Cartiniacum siti cum monachis Sancti Albini.
Ingenaldus et Hildebertus habebant pariter unum molendinum quod Hildebertus fecerat in terra Ingenaldi, ad complantum de quo molendino donaverunt Ingenaldus et Hildebertus terciam partem monachis Sancti Albini per tale conveniens quod illud molendinum transmutaretur in exclusam de Fossart, et ibi Ingenaudus et Hildebertus et monachi in tribus equaliter partibus partirentur emolumentum ejus, ita quod molta illius molendini et alterius in supradicta exclusa jam facti communiter mitteretur in unum et postea in tribus equalibus partibus divideretur tota.
Quarum partium una esset monachorum, altera rusticorum qui
CHARTRENE 301
primum monachos in molendinum suum adoptaverunt, alia inter Ingenaldum et Hildebertum quieta. Et talem partem qualem Ingenaldus et Hildebertus habent de annona, talem et haberent de piscibus qui caperentur in porta et talem haberent de minoragio molinari, talem etiam mitterent in exclusa et molendinis edificandis et reficiendis.
Et fuit conventia inter omnes consotios excluse et molendinorum quod omnes de communi ripagium adquietarent, sed monachi quinque solidos primum in eo atquietando de sua parte mitterent, Ingenaldus autem totum ripagium de sua terra usque ad beiram transversanam adquietaret et in alio adquietando nichil mitteret.
Fuit adhuc in convenientia quod nunquam haberetur molendinum a molendinis de Fossart usque ad molendinum Merule.
Ingenaldus vero condonavit Deo et Sancto Albino et ejus monachis partem suam stanni et excluse et molendinorum supradictorum, pro anima sua et uxoris sue ac filiorum et omnium parentum suorum, partem suam de piscibus post decessum suum, de toto post decessum uxoris sue, si illa superviveret illum. Hoc donum fecit Ingenaldus Sancto Albino et monachis ejus per consilium et auctoramentum uxoris sue et filiorum ac dominorum suorum de quibus habebat illud fevum, recepitque pro hoc a monachis societatem suam et benefitium.
Hoc viderunt et audierunt testes isti: Rannulfus prepositus, Gaufridus de Cartiniaco, Rainaldus camerarius, Hucbertus molinarius, Ilarius Bonus Homo, Hilduinus de Borenna, Haimericus presbiter, Giraldus Tortus, Andraldus de Taissolo, Ernaldus et Widdo frater ejus, Gausbertus filius Rainaldi camerarii et Durandus nepos ejus.
Fuit et concordatum quod si quandoque tertium sibi viderent necessarium ibi fore molinum, pariter illud facerent et tenerent. Et si Ingenaldus vera necessitate famis aut captionis corporis sui coactus vendere vellet quod Sancto Albino condonaverat, monachi illud quinquo solidos levius alio haberent.
302 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CCLX. (U. 20.)
1100-1110.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR HILDEGARDE, VEUVE
D'HILDEBERT DE BRION, DE SA PART DU MOULIN FOSSART.
Carta Hildegardis, uxoris Hildeberti, de parte molendini
Fossart donata monachis Sancti Albini.
Quedam femina, nomine Hildegardis, uxor Hildeberti de Brion, post mortem viri sui Andecavem venit, deprecans monachos Sancti Albini ut eam in capitulum suum venire permitterent.
Quod cum impetrasset, multum rogavit monachos ut, pro anima mariti sui, Dominum exorarent, data scilicet pro eo quadam parte cuiusdam molendini nominati Fossart. Audientibus et annuentibus amicis suis quos secum adduxerat quorum nomina sunt hec: Walterius, Cognomento Rufus, gener ejus, Rainaldus de Nointel, gener ejus, Andraldus de Taissolo, Lanbertus, serviens de Brione. De parte monachorum: Hainaldus Grandis et frater ejus Gulferius, Warinus et Hilarius fratres Audulfi, Rotbertus hostelarius.
Et ut hoc donum firmius habetur, illud propria manu super altare Sancti Albini posuit.
CCLXI. (U. 21.)
S. d.
NOTICE DU DON DE CINQ ARPENTS DE TERRE FAIT A SAINT-AUBIN
PAR ENGENAUD DE PARPACÉ.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.)
Ingenaldus de Parpeciaco dedit quandam terram quam habebat prope Cartiniacum, juxta viam que ducit ad Castrum Balgiacum, et contigua est tomnti qui dicitur Riveillon, Deo et Sancto Albino et monachis ejus in elemosina, pro redemptione anime sue et parentum suorum, ita solidam et quietam quod monachi pro ea nullam aliam rem alicui reddant preter decem et octo denarios quos monachi solvent ei vel heredibus suis pro omni terre illius servicio singulis annis.
CHARTRENE 303
Hec terra continet quinque arpennos.
Hoc viderunt et audierunt testes subscripti: Gauslinus Calvus de Balgiaco, Matheus filius Iterii, Matheus de Bello Prael, Rainaldus camberlanus, Haimericus Fac Malum, Hubertus decanus de Balgiaco, Audulfus prepositus Sancti Albini et alii multi.
CCLXII. (U. 22.)
1069-1087.
NOTICE DE LA REVENDICATION EXERCEE PAR SIMON LE FRANÇAIS
SUR
UNE TERRE SISE A BOCÉ, DONNÉE A SAINT-AUBIN PAR
GRIMBERT DE
BOCÉ.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.)
Noverint presentes et futuri quod quidam laicus, nomine Grimbertus de Bociaco, quando monachus noster effectus est, dedit ecclesie nostre in elemosinam terram quandam quam juxta predictum vicum habebat.
Quod cum audisset Simon Francensis, de cujus fevo terra illa existebat, nobis eandem calumpniatus est.
Postea vero, penitentia ductus et Dei amore compunctus, venit in capitulum nostrum in festivitate Beati Albini ibique accepit sibi et parentibus suis beneficium ecclesie nostre, et supradictam terram quam prius calumpniabatur, retentis sibi in ea pro omni servitio octo denarios, nobis imperpetuum possidendam concessit et quicquid in fevo illius legitime et canonice adquirere possemus.
Nos autem pro hac concessione quadraginta solidos ei dedimus in caritate.
Hoc viderunt et audierunt isti: Ingenaldus de Parpeciaco, Gaufridus de Carteniaco, Fulco de Moliherna, Hainaldus Camerarius, Ernaudus Pila Panem, Fulcherius presbiter, Landricus et Johannes.
De familia monachorum: Audulfus prepositus Sancti Albini, Haimarus Malpetit et plures alii. Hec concessio facta est in presentia domni Otbranni abbatis.