Cartae de Campaniaco Sicco, p. 282 to 286

282 CARTULAlRE DE SAINT-AUBIN

[T.] CARTAE DE CAMPANIACO SICCO

CCXXXVI. ( T. 1.)
Après 1025.
NOTICE DE LA RESTITUTION FAITE A SAINT-AUBIN PAR GAUTIER TISON, CHEVALIER, DE LA TERRE DE CHAMPIGNY-LE-SEC.
Carta Walterii militis, Ticionis cognomine, de restitutione Campaniaci Sicci Sancto Albino1.

[78] Fuit quidam Rainardus, qui cognominabatur Cinifes de Salmuriaco, qui tenuit commendationem a seniore suo Gelduino, ipsius oppidi domino, in quadam terra Sancti Albini que vocabatur Campaniacum Siccum.

Contigit antem quod Fulco cepit Salmurum perdiditque omnes quos repperit inimicos suos, invasit atque tulit omnes possessiones eorum deditque suis militibus terras. Walterio vero, qui cognominatur Ticio, dedit commendationem quam tenebat supradictus Rainardus in terra Sancti Albini. Walterius autem, bonus miles et timens Deum, estimans fore anime sue si beneficium Sancti Albini injuste teneret, penitentia quidem ductus, abiit ad comitem Fulconem et dixit ei: "Domine, recordatus sum. Tu enim dedisti michi commendationem in terra Sancti Albini, pro qua multa mala perpessus sum quia injuste tenebam illam. Si autem tibi placuerit, reddere Sancto Albino vellem."

Cui comes respondens ait: "Fac sicut ris. Libet quod dicis. Et ego annuo perpetualiter."

Vocato itaque abbate, coram omnibus astantibus guirpivit atque donationem super altare imposuit, talique ratione jus suum Sanctus Albinus habuit.

CHAMPIGNY-LE-SEC 283

CCXXXVII. (T. 2.)
1082-1107.
CHIROGRAPHE RELATIF AU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR RENAUD, VOYER DE MONTSOREAU, DE MOULINS SITUÉS A SOUZAY.
(Original avec croix autographes, Archives de Maine-et-Loire, H. 229, fol. 9. )
Cyrographum Raginaldi, vicarii de Monte Sorello, de molendinis que dedit Sancto Albino apud Solciacum in obedientia Campaniaco Sicco.

Ut scripture testimonio res memorie labefactatione dissolubilis vigeat et convenientie nodus stabilitati concordie adhereat, donum quod Raginaldus vicarius conjuxque sua, Widburgis, ac filius eorum, Radulfus, Sancto Albino donaverunt, commendatum hoc scripto posteris relinquimus.

Divino quippe ammoniti spiritu, capitulum nostrum intrarerunt ibique molendinorum duorum medietatem que apud Solciacum sita sunt, in presentia domni Girardi abbatis totiusque congregationis, Deo et Sancto Albino donaverunt ac donum super ejusdem confessoris altare possuerunt, hoc tamem pacto ut unum molendinorum et aqueductus clausuras nos absque eis usque ad tres annos fatiamus, alterius vero medietatem ipsis alteram medietatem fatientibus, preter baccum unum quod nos ibi norum ponemus, construamus.

Completis autem tribus annis, sicut fructum diridemus, 9iC quisque suam medietatem faciemus. Cujus doni ut robusta esset oblatio, ipsorum filius qui ob adolescentiam perversione quorumdam hominum seductus repugnabat, palefredum fratris nostri Achardi pro benedictione accepit et voluntarium omnimodumque consensum prebuit.

Hujus rei sunt testes hii, nomina quorum subtus ascripta sunt: Odo de Burgulio, Fulcherius, Rainaldus armiger ejusdem Raginaldi, Gaufridus Rufus, Walterius de Laquil, Rainaldus Cothus, Walterius Potinus, Girardus Harduini filius, Girardus clericus, Aldulfus et Warinus frater ejus, Haimericus Ridellus, Gaufridus Pulsatus, Rainaldus de Treziaco, Radulfus Introignardus, Ernal-

284 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

dus Brionius, Albertus Roclaens, Fulcradus corvesarius, Hamelinus pistor, Walterius Oisels, Constantinus Carbonellus, Daniel carpentarius, Gaufridus Pirinis et alii multi. S. Rainal di v icarii
S. W idbur gis u xoris ejus
S. Ra dulfi filii eorum

CCXXXVIII. (T. 3.)
1082-1107.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR RENAUD, VOYER DE MONTSOREAU, DE L'UN DES MOULINS DE SOUZAY.
Carta ejusdem Raginaldi de eadem re.

Notum fieri volumus presentibus atque futuris quod, cum Girardus, abbas Sancti Albini, aliquando apud Campaniacum Sicum moraretur, venit ad eum Raginaldus, vicarius de Monte Sorello, et firmavit cum eo de quodam molendino quod in Ligeris fluvio habebat hujusmodi convenientiam, ut per tres annos quecumqme ad illius molendini procurationem essent necessaria monachi Sancti Albini de proprio suptu traderent medietatemque fructus haberent, reliquam vero ipse sibi Raginaldus acciperet.

Transactis autem tribus annis, sicut in proprios usus medietatem haberet, simili modo qualiter ipsa sua medietas construeretur procuraret.

Interea si pertinere ad utilitatem suam utrique adverterent aliud in supradicto flumine edificare, aliud molendinum in commune edificarent, pariterque in propria haberent potestate. Hujus rei testes affuerunt: Aldulfus, Gaufridus Lunellus, Walterius Bornitus, Hilarius, Firmatus.

CCXXXIX (T. 4.)
1082-1101.
CHARTE PAR LAQUELLE RENAUD, CHANOINE D'ANGERS, FAIT DON A SAINT- AUBIN DE L'ÉGLISE DE PARNAY.
Carta de ecclesia quam Rainardus, canonicus Sancti Mauritii, dedit Sancto Albino apud Petriniacum juxta Campaniacum.

In nomine Domini nostri Jhesu Christi.

CHAMPIGNY-LE-SEC 285

Ego Rainardus, canonicus matris ecclesie Andevarensis, pro redemptione anime mee et parentum meorum, dono Sancto Albino et ejus monachis quandam ecclesiam in honorem Sancti Petri factam apud Petriniacum, quam de fevo episcopali habeo, cum omnibus rebus meis que ad meum jus ibi pertinere videntur.

Verumtamen dedit mihi pro hoc Girardus abbas et monachi prefati monasterii trecentos solidos denariorum, et ut ab hoc facto omnis calumpnia procul esset, precibus egi apud Gaufridum, dominum meum, episcopum Andecavensem, et apud confratres meos, canonicos Sancti Mauricii, ut libenter ista concederent, et concesserunt.

Concessio autem ista facta fuit in capitulo Sancti Mauricii, presentibus istis quorum nomina sunt hec: Gaufridus episcopus, Gosbertus decanus, Gaufridus thesaurarius, Marbodus archidiaconus, Gaufridus cantor, Garnerius archidiaconus, Gaufridus Martinus, Rainardus, Gislebertus de Doe, Hucbertus de Balgiaco, Widdo Aculeus, Willelmus de Sancto Laudo, Gillelmus Musca, Gaufridus de Sancta Gemma, Gaufridus de Coloniis et Berardus frater ejus, Fulcradus corvesarius, Galterius Oisels. Concessit hoc postea libenter Galterius Goslanus, frater meus, in capitulo Sancti Albini, me presente et his qui subter asscripti sunt: Guarinus Liborius, Radulfus de Roca, Rainaldus de Niniaco, Rotbertus de Insula, Christianus Pichardus, Fulcradus corvesarius, Goscelinus de Mairono, Andreas Recordels, Bertrannus Belot, Isembertus Niart, Gosbertus filius Frotmundi Aquile, Aldulfus de Mairono.

CCXL. ( T. 5.)
S. d.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR GEOFFROY MINTARD.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.) De Gaufrido Mintardo.

[79] Gosfridus Mithardus dedit terram de Sagot Sancto Albino cum trigenta et quinque solidorum caritate et concensu

286 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

duodecim nummorum, concedente Gosfrido uxore Domete et filiis Haimerico et Eschirardo et Burdino et Gosfrido et Stephano, et filiabus Clara et Maria et Arsendis et Roseria, uxor Anddrei de Salmunciaco.

Ex parte sua viderunt hoc: Babinus et Pipinus, sui homines, et Gosfridus Errardi, censerius suus.

Ex parte Sancti Albini viderunt boc: Audebrandus rusticus, Girorius, David miles, Constantius Sarcellus, Bertrannus, Audebertus, Hodo filius Raginaudi Mischini.