Cartae de Mairomno, p. 256 to 281

256 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

[S.] CARTAE DE MAIROMNO

CCXX. (S. 1.)
1080-1082.
NOTICE DES PLAINTES DES MOINES DU PRIEURÉ DE MÉRON CONTRE RENAUD LE TRÉSORIER, SEIGNEUR DE MONTREUIL-BELLAY1.
Carta de malis consuetudinibus quas Raginaldus thesaurarius misit in obedientia Mairomno2.

[72] Hae sunt porprensiones et male consuetudines quas Raginaldus thesaurarius misit in curtem Sancti Albini de Mairono postquam ille fuit senior de Mosteriolo.

Antiqua consuetudo fuit quod si aliquis se clamavit de homine Sancti Albini ad viarium de Mosteriolo, viarius non distrinxit eum donec aut monachus aut qui Maironum servabat rectum clamanti vetuisset.

Quod si viarius mandavit homini Sancti Albini ut ad se iret et ille non ivit, non gajavit viario despectum, si non mandavit eum propter illa forfacta que ad viariam suam pertinerent. Nunc autem nova consuetudine et torta pro qualicumque causa, vel etiam sine causa, mandet viarius de Mosterolo hominem Sancti Albini, nisi statim ad eum abierit, disgagiat latro miserum, opprimit, dampnat et tollit sua.

Istam consuetudinem non habuit tempore Gaufridi Martelli Berlaius neque Geraldus, filius ejus, in curte de Mairono, sed Raginaldus thesaurarius misit eam in torto post mortem Martelli comitis.

Hanc novam, ut dictum est, consuetudinem et tortam calump-

MERON 257

niatus est abbas Otbrannus Raginaldo thesaurario et inde prendidit bellum adversus eum dicto certo termino quando bellum esset, sed comes habuit essonium infra terminum belli, et prendidit respectum ab eo usque infra octo dies in quibus submoneret eum vel ipse comes vel abbas.

Post essonium comitis, submonuit eum abbas de lege facienda, sed in illo remansit et adhuc remanet, et tamen semper consuetudinem tenet.

Pastum de bosculo Lancioni vetat Raginaldus hominibus Sancti Albini, et monachis etiam radices ad calefatiendum, cum ipse et sui ramiliam et radices illius bosculi auferant et usurpent. Nam Fulco comes boscum non concessit seniori de Mosterolo, nisi solummodo ad suum calefacere et ad castellum claudendum, si talis boscus esset ut ex eo claudi posset.

Fulco, comes antiquus, petiit ab abbate Sancti Albini, amore et prece, ut prata que habebat ad Mosterolum faceret sibi secari ab hominibus de Mairono.

Hec prata, postquam dedit Fulco Junior, nepos Gaufridi Martelli, Raginaldo thesaurario quod antiquus Fulco amore vel prece a monachis habuit, Raginaldus in coactitiam consuetudinem vertit et, vetante Fulcrado monacho qui Mairono preerat hominibus Sancti Albini ne secarent ea, Raginaldus ideo predam de Mairono prendi jussit et prendidit. Quod videns, Fulcradus monachus valde doluit et abiens Fulconi comiti, qui prata dederat, monstravit. Qui Fulco, adversum Raginaldum qui presens aderat, presto fuit jurando probare aut per se ipsum aut per quendam suum hominem, quia quando ei prata dedit, sicut consuetudinem nescivit, ita nec dedit.

Post hec quesivit Raginaldus quatinus abbas Otbrannus daret ei de rebus Sancti Albini in fevum, tali pacto ut et Maironum bene in reliquum servaret et res alias omnes Sancti Albini ubicumque ipse servare posset.

Habito de hac re consilio, dederunt ei abbas Otbrannus et monachi in fevum prata et vineas apud Andecavum et alias fevos

258 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Caballariorum, unde factus est homo abbatis Otbranni, juravit ei fidelitatem et monachis ejus. Quam fidelitatem bene quidem fecit, sed factam male servavit.

Nam post hec, sine ullo forfacto vel causa, domnus Raginaldus, homo Sancti Albini, predam de Mairono prendidit et sexaginta libras eam redimi fecit. Quas sexaginta libras gagiavit postea quasi penitens abbati Otbranno ad terminum; sed, veniente termino, nec solvit nec alium deprecatus est in quo solveret. Qui de predicta preda duos boves retinuit quos reddere pactum habuit, sed et hos, sicut nec sexaginta libras, minime postea reddidit.

Gaufridus, filius Hemenonis, suus vassallus, cepit predam in terra Sancti Albini propter quinquaginta solidos, quos ipse domnus Raginaldus ei debebat, et hos domnus Raginaldus Fulcrado monacho regagiavit, sed postea sicut et cetera non solvit. Johanni Paisan tulit Calvinus triginta solidos propter bannum quem non criavit in nostra ecclesia, quod in consuetudine non est ut homo scilicet noster propter viarium in nostra ecclesia bannum criet.

Willelmo de Panerolis retulit Calvinus triginta solidos propter unam minam de annona quam portabat ad Salvum Murum filio suo qui manebat ibi, sed et illi qui eum prendiderunt undecim solidos habuerunt.

Dodoni, fabro monachorum tulit etiam Calvinus triginta solidos propter annonam quam, ut venderet, ducebat ad Salvum Murum, castellum comitis.

Alia vice retulit Calvinus jamdicto fabro octodecim solidos propter duodecim denariatas de panibus [73] quos portabat uxor ejus ad vendendum trans fluvium Dive.

Item tulit Calvinus Adhelardo Avole novem solidos propter unum porcum mortuum quem aportavit Maironum in collo suo, cum consuetudo non est ut homo Sancti Albini donet de hoc pedagium quod in collo suo portaverit vel reportaverit.

Rursus tulit Calnnus Rainardo quindecim solidos propter telam quam posuit super asinum cujusdam vicini sui, cum consuetudo non est ut donent nisi unum pedagium si duo aut

MERON 259

tres homines vel usque ad septem honerant asinum in domo alicujus hominis.

Et Brientio tulit Calvinus quindecim solidos, et Otberto quatuordecim solidos et bovem unum, propter Raginaldum de Parenai.

Savaricum Ortolanum distrincxerunt pedagiarii Ebardus et Calvinus propter ruscam de apibus quam portabat ad Salvum Murum, propter hoc solum quod posuit eam ad terram de collo suo intra pedagium.

Baldinus viarius quesivit in curte de Mairono annonam per vim et consuetudinem. Sed hanc consuetudinem contradixerunt ei Drogo et Rotbertus monachi; pro qua causa minatus est eos verberare in ipsa domo sua precepitque hominibus suis ut caperent res Sancti Albini ubicumque invenirent et homines ejus usque ad mortem verberarent, quod et fecerunt. Nam unum de famulis monachorum usque ad mortem verberaverunt, alium autem verberatum despoliaverunt et ita dimiserunt, ablatis duobus asinis quos ipsi duo minabant. Homines etiam ejus assalierunt de nocte homines Sancti Albini et feminas qui ambulabant ad molendinum et verberaverunt eos.

Ipse rursus et sui homines occiderunt anseres hominum Sancti Albini et portaverunt, et sui homines intraverunt per violentiam in vineas monachorum et vinitorem verbaverunt et racemos portaverunt.

Ipse quoque Baudinus fregit portam monachorum et, evaginato gladio, persecutus est intra claustra portarium. Tulit etiam Baldinus Alberto cuidam, homini Sancti Albini, quadrigam suam et eum verberavit.

Viarius de Mosterolo distrincxit more francorum hominum illos qui ducunt uxores feminas Sancti Albini, sed consuetudo non est ut distringantur postquam eas duxerint, nisi sicut et illi quidem suo capite sunt homines Sancti Albini.

Hildrado, homini Sancti Albini, tulit Willelmus, viarius de Mosterolo, triginta et tres solidos et tredecim sextarios de frumento et latus de porco et unctum unum. Hoc regagiavit Raginaldus abbati Otbranno apud Maironum, sed postea non reddidit, sicut semper consuetudinem habet non reddendi.

260 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Quotiens habent Mosterolenses metum de Toartio vel de alia aliqua parte, statim mittit viarius de Mosterolo propter homines de Mairono ad custodiendum castellum, et hoc facit etiam cum habent guerram cum comite Andecavensi, cujus abbatia est. Sed consuetudo non est antiquitus ut castellum custodiant, nisi tunc solummodo cum caballarii de Mosterolo vadunt in hostem cum comite Andecavensi foras suam terram.

Audiendum etiam est qualiter confundant et opprimant viarii de Mosterolo pauperes homines Sancti Albini de Mairono. Venit latro viarius ad aliquem de villanis et mittit ei supra quod olim vel sanguinem alicujus fudit, vel furtum fecit, vel canis ejus leporem cepit et celavit. Villanus audiens revera quod non fecit, negat. Vicarius contra quod mendaciter finxit, affirmat. Villanus impatiens mendatii supra se missi et fidens in recto suo, destinat se probare per sacramentum quia quod vicarius ei supramittit, non fecit. Latro audiens sacramentum, quasi tandem invento quod querebat, calumpniatur ei illud per bellum, cum ille quod villano supramittit nec viderit nec verum esse sciat, nec testem qui vel sciat vel viderit habeat. Miser homo, audito bello, sicut nescius pugne pavescit et quasi fecerit quod non fecit dat guagium latroni. Qui, sumpto guagio exinde, tanquam si teneat villanum in carcere vel in vinculis, ut revera facit, ita dampnat eum de substantia sua, affligit et opprimit. Hoc latrocinium et hanc fraudem exercent sepissime viarii de Mosterolo in hominibus Sancti Albini de Mairono, consentiente et amante, immo et volente et jubente, seniore de Mosterolo. Sed vicecomes de Toarcio, non ita subjectus vel obnoxius Andecavensi comiti sicut senior de Mosterolo, judicat aliter et melius erga homines Sancti Albini. Judicat enim et precipit ut si viarius suus calumniatur hominem Sancti Albini de aliquo forfacto sine teste, homo Sancti Albini, facto plano sacramento, liber et quietus remaneat.

De his et aliis multis, quas memorare longum est, injuriis, a Raginaldo thesaurario Sancti Albini et ejus monachorum, sicut supradictum est fideli, nobis Sancti Albini humillimis monachis irrogatis, querelas et clamores multos sepe privatim et publice

MERON 261

fecimus, sed illius superba violentia et audaci contumacia prevalente, justitiam exinde obtinere nequivimus.

CCXXI. (S. 2.)
1080-1082.
CHARTE PAR LAQUELLE RENAUD LE TRÉSORIER, SEIGNEUR DE MONTREUIL, ET BELLAY, SON NEVEU, RENONCENT AUX MAUVAISES COUTUMES ÉTABLIES SUR LA TERRE DE MÉRON1.
Carta de malae consuetudinibus dimissis a Raginaldo thesaurario et Berlaio, nepote ejus, in obedientia Mairomno.

Jam vicinantem mundi terminum crebrescentibus inditiis signorum fidelissimo Christi ore promissorum colligentes, nos quoque negligenter hucusque ac nequiter vixisse callentes, cum non ignoremus scriptum: "Que seminaverit homo hec et metet", et quod per operum semina ad retributionum manipulos, sive in bono sive in malo, portandos vel sustinendos necessario cunctis sit perveniendum; quanto brevius ac incertius hujus vite spacium habemus, tanto citius ac cerbus aliquid operari debemus quo post fragilitatem et miseriam presentis vite, eternitati ac beatudini mereamur asciri future.

Quapropter ego, Rainaldus, Sancti Martini Turonensis thesaurarius, et Berlaius, nepos meus, pro animabus nostris ac parentum nostrorum, relaxamus Sancto Albino et ejus monachis omnes malarum immissiones consuetudinum ortarum per improbitatem vicariorum nostrorum in curte de Mairono, partim scientibus nobis, partim nescientibus, constringentes nos ad antiquam sex forsfactorum consuetudinem, que sunt raptum et incendium, sanguis ac furtum, lepus et pedagium, ita ut de nullo alio, nisi de quo monachi justitiam facere noluerint forsfacto, vicarius de Mosteriolo distringat hominem de Mairono ad hanc constitutionem nostram et divisionem.

Cum aliquot horum sex forsfactorum in curte de Mairono recens

262 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

fuerit factum, mandabit vicarius de Mosteriolo quem scierit vel suspicatus fuerit exinde culpabilem villanum, ut ad se veniat justitiam de prenotato forsfacto facturus apud Mosteriolum vel apud aliquem in curte de Mairono quem ei mandaverit locum. Quod si venire contempserit, despectum vicario proinde emendabit. Si autem venerit ac se per sacramentum de objecto forsfacto purgare voluerit, vicarius sine teste sacramentum illius calumpniari poterit.

Sed quamdiu villanus se purgare voluerit, nunquam ab eo vicarius sacramentagium habebit. Et si in vicario non confiso rectitudinis sue lex remanserit, nec tunc omnino sacramentagium habebit. Si vero villanus aut aliquis amicus ejus vel monachus per concordiam pro lege vicario aliquid dederit, tunc sacramentagium dabit. Si vero se purgare potuerit, nullum allium de tota curte de toto forsfacto sine teste appellare potuerit. Si autem de pedagio vicarii appellatio fuerit, tempus et merces et castellum, vel villa in quo et de qua et ad quod vel ad quam pedagium asportatum fuit, ad que appellatus respondeat, nominanda erunt.

Si vero de lepore, non nisi per veras aut verisimiles probationes, hominem appellare potuerit. Si autem alicujus canis sine illius incitatione leporem ceperit, si integrum aut meliores partes cani abstulerit et ad curiam portaverit, quietus inde erit.

Boseulum de Lanthono monachi ut mos est ad omnem suum capient usum, exceptis ceppis.

Pastum de Lanthono homines de Mairono peccoribus suis, exceptis ovibus suis et capris, a festo sancti Michaelis usque ad festum sancti Albini transitus, idem usquequo bosculus ille fructificaverit ac fronduerit habebunt. A festo autem transitus sancti Albini usque ad festum sancti Michaelis, abstinebunt omnes bestie villanorum a pasto bosculi. Toto anno, si qualescumque bestie bosculum illum incurrerint evadendo, et de hoc pastor se poterit purgare quod scienter eas ibi non custodierit, nichil inde emendabit.

Si Toarcenses vel Losdumenses vel aliqui de vicinis castris

MERON 263

predam hominum de Mairono sine illorum forfacto abduxerint ac predam suam redimere coacti fuerint, pedagium inde non dabunt. Si autem pro alicujus forsfacto de quo purgare se non possit, preda sua sibi ablata fuerit, illamque postea aut emerit aut redemerit, pedagium inde dabit.

Pedagium non dabit homo de hoc quod portabit collo suo, nisi de pluma, de cera, de uncto, de rusca, de peregrinis et magni precii rebus: de pluma, unum denarium; de tabula aut cruello cere, unum obolum; de rusca, unum obolum; de uncto plus valente sex denarios, unum obolum; de bacono cum [74] uncto suo, unum denarium; de lecto furnito, unum denarium; de trosello maritali, quatuor denarios; de equo aut equa non ferrata, unum denarium; de ferrato, duos; de bove, de asino, de porco, unum obolum; de tribus ovibus aut totidem capris, unum denarium; de uno quadrante lane, unum denarium.

Si plures homines unum asinum pluribus mercibus oneraverint, pedagium de uno asino dabunt, excepto si fuerint merces peregrine vel magni precii. De aliis rebus secundum suum valere pedagium dabitur, de plus valentibus plus, de minus minus.

De quicquid attulerit de foris homo de Mairono ad victum suum, sive de labore seu de emptione sua, sive panem, sive vinum, seu carnem, seu fenum, vel aliud aliquid hujusmodi, nisi illud vendident, pedagium inde non dabit.

Si autem illud vendiderit, die quo vendiderit pedagium dabit. Si pastores aut alii aliqui fructus de virgultis vel racemos ad manducandum de vineis occulte sumpserint, nec ad vinum fatiendum ad domos suas portaverint, aut jarbas usque ad tres furati fuerint aut, studio furandi, de loco ad locum in uno campo trausmutaverint, easque ille cujus erant invenerit et ut suas sumpserit, latrocinio non deputabitur.

Similiter et de minutis rebus sicut de cultello, de sagitta, de arcu, de bulzono, de balteo, de tricia asini. De talibus et his similibus minutis rebus si furate fuerint, furto non deputari precipimus.

Si scutarius aliquid furatus merit alicui, et ante fidem promissam aut sacramentum juratum rem recognoverit ac reddiderit, furto

264 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

non imputari preeipimus. Si vero post fidem promissam aut sacramentum juratum, scutarius rem furatam inventus habere fuerit, nisi vicarius de fure villano justitiam fecerit, tertium inde minime habebit.

Cum ad mandatum vicarii, pro aliquo sex forsfactorum suorum, homo de Mairono pro aperto forsfacto quod ei premandaverit ad horam et locum nominatum venerit, si vicarium non invenerit ae se uxori aut familie illius aut aliquibus de vicinis suis presentaverit et jam se ibi diu stetisse questus fuerit ae postea abierit, despectum non emendabit. Si vero viearium invenerit et de judicio contenderint, curiam baronum adeant. Quod si ibi diffiniri non poterit, et ipsum dominum villanus appellaverit, et de hoc respectum quesierit, vicarius ei negare non poterit. Cum autem in curiam ipsius domini vicarius et villanus convenerint, quicquid dominus et curia ejus, aut idem quod vicarius aut aliud judicaverint, villanus vicario despectum pro hoc non emendabit. Si autem pro timore non inveniendi pedagiarium aut alius alicujus incommoditatis, hesterna die qua cum sarcina sua aliquis abire voluerit pedagium pedagiario obtulerit, illum non refutari illumque solutum et quietum ire precipimus. Si vero ipso die quo abire voluerit pedagium ei portaverit et illum non invenerit, uxori sue aut familie aut alicui legitimo illius vicino per testimonium illud tradat, qui pedagiario nisi renuerit reddat. Si autem ei oblatum fuerit, etiam si renuerit, lex illi proinde non emendabitur, sed quando pedagium suum ab illo quesierit in capite ei reddetur.

Si villanus de Mairono bestias suas extra illam curtem pro aliquo profectu suo duxerit et infra unum annum et diem eas reduxerit, pedagium inde non dabit. Si autem eas ad crementum alicui dederit, die quo abierint pedagium dabit. Cum vero redierint, de eremento tantum pedagium dabit.

Si villanus de pellibus bestiarum suarum, sicut catorum, agnorum et aliarum bestiarum his similium, aliquid vendere voluerit, pedagium non dabit nisi mercator inde vendendo et emendo effectus fuerit.

Ad hanc itaque constitutionem nostram et divisionem, ego,

MERON 265

Rainaldus thesaurarius, et Berlaius, nepos meus, curtem de Mairono ab omni potestate vicariorum nostrorum et importunitate et violenta questione, preter quod hic divisum est, Sancto Albino et ejus monachis concedimus liberam et quietam, ita ut preter sex supradicta forsfacta, sicut hic divisum est, in ditione monachorum, ad faciendum de ea quod eis placuerit, cuncta curtis sit posita, et quicquid in ea perditum, jactatum, inventum fuerit, in potestate monachorum cujus curtis est, sit. Sanguinem de hominibus familie Sancti Albini et de colibertis ejus nunquam habebit dominus castelli Mosterioli, nec furtum de hoc quod furatum fuerit intra claustra monachorum, nisi foris productum fuerit.

De preteritis ergo peccatis nostris, que in ipsa curte vel ubi ubi contra Sanctum Albinum et ejus monachos perpetravimus, ab abbate Girardo et ejus monachis humiliter veniam petentes ac deinceps emendationem promittentes ac de hujus rei fide portanda abbatem et monachos dulciter ac sine dolo osculantes, hoc scriptum fieri ac in curia legi jussimus, et manibus propriis, ego, et Berlaius, nepos meus, et Gretia, neptis mea, signavimus, recipientes a monachis, quos nobis pro hoc reconpensant, mille et centum solidos denariorum et unum equum centum solidorum et unam unciam auri: quadringentos solidos michi; Berlaio, nepoti meo, quingentos et equum supradictum; Ursoni de Mosteriolo, decem libras; Grecie, nepti mee, unam unciam auri.

Istarum rerum testes sunt isti: Urso, Otoerius, Galoeius, Haimericus de Arcet, Haimericus de Aient, Baldinus, Walterius de la Haia, Gaufridus Mainerii, Tetmarus, Gosbertus Balthan, Willelmus de Turre, Widdo Rebursus, Gaufridus Popin, Audoinus panetarius, Hugo Brocardus, Widdo de Rupibus, Radulfus de Coldreio, Walterins de Colons, Odo de Rol, Giraldus prepositus, Ganfridus de Sancto Leodegario, Ebrardus vicarius, Burchardus filius Gaufridi Foal, Sanson, Secardus canonicus Sancti Martini, Lodoicus, Radulfus de Brachesac, Ingelricus, Herveus Bovet, Widdo de Salmonceiaco, Anfredus, Durandus Archenolus. De presbiteris: Rotbertus, Habelinus, Durandus, Wihomarus.

266 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

De monachis: ipse Girardus abbas, Gaufridus Raherii, Girbertus, Hucbertus, Johannes Matfridus, Rotbertus. De laicis: Fulcherius de Cohorneio, Gaufridus de Varenna, Aldulfus, Haimarus Malspetith, Barbotinus, Hilarius, Constantinus cocus, Gaufridus Lunellus, David de Mairono. S. Ra S. Ber S. Gre
gin aldi Ia ii ci e

CXXII. (S. 2 bis.)
1087, 15 mai.
NOTICE DE LA RESTITUTION PAR BELLAY, SEIGNEUR DE MONTREULL, DE CINQ CENTS SOUS EXIGÉS PAR LUI EN VIOLATION DE L'ACTE QUI PRÉCÈDE.

Aliquot annis postquam hec carta sicut supradictum est concessa et subscriptionibus legitime roborata est, Berlaius, dominus Monasterioli, suggestione quorumdum de ipsius curtis liberatione et immunitate dolentium, in eadem curte Maironi ultra sex supradicta forsfacta que sola ibidem retinuerat volens aliquid usurpare, de liberis hominibus ejusdem curtis quingentos solidos denariorum violenter extracxit, quia omnes eos sui juris esse dicebat et maxime eos quos vulgus albanos vocat. Unde reclamantibus monachis, post sepius declinata juditia, tandem interdicto divini offitii et agnitione justitie ad satisfactionem compulsus, supradictos quingentos solidos manu propria guagiavit abbati Sancti Albini Girardo, Andecavis, in camera episcopi, abbate residente ad dexteram episcopi, Berlaio vero ad sinistram, guirpitis supradictis liberis et albanis unde cum monachis contenderat.

Ibidem ergo, audientibus qui aderant, presens carta vulgaribus verbis expressa est distincte et aporte a Marbodo archidiacono, et iterata concessione Berlaii tota confirmata et roborata. Accepit tamen inde a monachis Sancti Albim trecentos solidos, et Ursus de Monasteriolo sexaginta.

Actum Andecavis, in vigilia Pentecostes, anno M LXXXVII, videntibus et audientibus quorum hic nomina subscripta sunt:

Gaufrido

MERON 267

Andecavorum episcopo, Marbodo archidiacono, Gaufrido Martini, Girardo abbate Sancti Albini, Hucberto priore, Motberto monacho, Salomone monacho, Rotberto monacho, Matfrido monacho, Girberto monacho, Tetbaudo monacho, Mauricio monacho, nepote Girberti monachi.

Ex parte Berlaii: Ursone de Monasteriolo, Tetmaro de Doeto, Girardo filio Emenonis, Petro de Coldreio, Haimerico de Arcoio, Walterio David, Evrardo Bisiolo, Bernardo Bruno, Durando Furbilione.

Ex parte monachorum: Adhelardo de Senona, Aldulfo preposito, Walterio Borno, Rannulfo Rusello, Haimaro Malpetit, Rotberto de Insula, Rotberto de Treviis, Gaufrido Pulsato, Fulcrado corvesario, Willelmo Pinthone, Forlino.

Ego Insembertus. Pictavorum episcopus, auctorizo et consigno hoc scriptum, a monachis Sancti Albini mihi oblatum, astipulante hoc ipsum ecclesie Sancti Petri cui ego gratia Dei presideo clero, ac mecum promittente adjutorium monachis supradictis por ministerium nostrum contra illos qui hujus scripti firmitatem infringere aut adnullare presumpserint.

Presentibus et laudantibus testibus istis: Petro archidiacono, Lisoio capellano, Rotberto canonico Archemore cognominato, [75] Willlelmo cubiculario, Walterio monacho de Hispania et aliis multis.

S. Ise m berti Picta vorum episcopidi
S. Pe tri arc hi di aco ni

CCXXIII. (S. 3.)
1087-1106.
NOTICE DE LA DESTRUCTION DE L'ÉCLUSE DES MOULINS DE MÉRON PAR ORDRE DE BELLAY, SEIGNEUR DE MONTREUIL, ET DE SON RÉTABLISSEMENT1.
Carta Berlaii, domini Mosterioli, de sclusia molendiorum nostrorum apud Maironem, quomodo jussit eam reedificari.

Audiant filii et successores nostri, litteras istas vel legant et in

268 CARTULAIRE DE SAINT-AUBlN

eis, scriptum invenient quod Berlaius de Mosteriolo, per consilium malorum hominum, dirupit sclusiam molendinorum nostrorum et quoddam molendinum ita vastavit ut molere non posset.

Quod audiens abbas Girardus, ipse et quidam de fratribus perrexerunt ad eum, rogantes ut dampnum quod eis fecerat recognoscere et emendare dignaretur. Sed tunc eos audire contempnens, perpetratam injuriam emendare noluit.

Transivit ibque aliquantulum temporis spatium eo in malitia permanente, sclusiaque dirupta et molendino non molente. Postea, Deo volente, recognoscens quod injusta monachos tractaverat, dedit eis potestatam reedificandi sclusiam et molendinum sicut ante vastationem fuerant, promittans se non ultra ea lesurum.

Propter hanc conventionem, ut eam erga monachos firmissime teneret, dedit ei Hubertus monachus, qui tunc apud Maironum erat, centum solidos denariorum et Girardus abbas perdonavit ei octo libras quas ipse Berlaius ei debebat.

Testes istarum rerum sunt isti: Haimericus de Bernezai, Walterius Davit, Haimericus de Arzai, Hubertus monachus, qui tunc obedientie preerat, David famulus ejus.

CCXXIV. (S. 4.)
966, mars, Angers.
CHARTE PAR LAQUELLE GEOFFROY GRISEGONELLE, D'ACCORD AVEC SON FRÈRE GUY, ABBÉ DE SAINT-AUBIN, DONNE A SAINT-AUBIN, POUR L'AME DE LEUR PÈRE FOULQUES ET POUR CELLE DE LEUR MÈRE GERBERGE, LA PARTIE DE MÉRON CONTESTÉE ENTRE L'ANJOU ET LE POITOU1.
Carta Gaufridi, comitis Andecavis, cui Grisea Gunnella cognomen fuit, de restitutione duarum quartarum terre in villa Baludriaco que est intra curte Maironi.

[Chi-rho.] In Dei nomine.
Gaufridus, comes Andecavorum, et frater meus, Widdo, abbas ex monasterio Sancti Albini.

MERON 269

Novimus curtem Maironis sitam in pago Pictavensi totam ad integrum Sancti Albini juris esse, sicuti tradunt a Sancto Halario illi deditam esse.

Sed ex ipsa curte scimus quorumdam presumptione duas quartas esse usurpatas, que diu in comitis Andecavensi fuere ditione. Ego vero, Gaufridus, una cum fratre meo Widdone, easdem duas quartas, sitas in villa ipsius curtis Baludriaco, Sancti Albini perpetualiter tradimus ditioni, pro remedio scilicet patris nostri Fulconis matrisve nostre Gerberge, et quia professi sunt ipsius monasterii fratres ut annis diutinis pro nostrarum remedio animarum unicuilibet indigenti victus necessaria prebeant. Vetamus etiam ut ne quis presumptor post nostrum decessum eas audeat sue potestati subicere.

Quod si quis presumpserit, digna maledictione artatus communique fidelium cetu exccommunicatus, in eternum pereat sine fine dampnatus, nisi congrua emendatione recipi mereatur. Signum [cross] Gaufridi comitis. [Chi-rho.] Nefingi episcopi. [Chi-rho.] Widdo abba subscripsit. S. Rodulfi. S. Hainaldi. S. Warini. S. Odonis. S. Eudonis. S. Gadelonii. S. Raimboldi. S. Frotmundi.

Actum Andecavis civitate publice, anno DCCCCLXVI incarnationis Domini. Data mense martio, anno XV regnante Hlothario rege.

CCXXV. (S. 5.)
S. d.
CHARTE PAR LAQUELLE UN CHEVALIER DU NOM DE GEOFFROY, POUR LA SÉPULTURE D'AREMBOURG, SON ÉPOUSE, DONNE A SAINT-AUBIN UN ALLEU SITUÉ EN POITOU.
Carta Gosfridi militis de alodo quem dedit Sancto Albino in pago Pictavo, in loco qui dicitur Ad Mansum.

[Chi-rho.] In honore summi Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi. Ego, Gaufridus, ob honorem Dei et reverentiam ejus, trado et dono alodum ad locum Sancti Albini, pro sepulture mulieris mee, Arenburgis nomine, et pro remedium anime sue, hoc est in pago Pictavo, in loco qui dicitur Admansus, sive Ad Mansum. Mansum

270 CARTVLAIRE DE SAINT-AUBlN

indominicatum, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum ad integrum predictum locum trado perpetualiter ad possidendum cum servo priore, nomine Belaldo, et uxore cum infantibus, cum omni genealogia que ad ipsum servum pertinet vel pertinere videtur, cum voluntate patris jamdicte mulieris qui cognominatur Rohaus et uxoris sui et filiis vel filiabus suis.

Si vero aliquis evenerit qui contra donationem istam calumpniam irrumpere presumpserit, non vindicet, sed in fisco solidos auri centum componat, et quod repetat non inveniat, et insuper a liminibus sancte Dei ecclesie exclusus que meretur tormenta et permaneat.

Actum Andecavis civitate.

Signum Gaufridi militis, qui hanc donationem fieri jussit [cross].

CCXXVI. (S. 6.)
1055-1093.
NOTICE DES SENTENCES PAR LESQUELLES AIMERY IV, VICOMTE DE THOUARS, CONDAMNE CERTAINES COUTUMES ABUSIVES QUE SON PRÉVÔT VOULAIT INTRODUIRE AU DÉTRIMENT DES MOINES DE MÉRON.
Carta de malis consuetudinibus vicarii vicecomitis Toarcensis repulsis ab obedientia Mairono.

Propter concordiam et pacem, et ut sciant posteri nostri ea que temporibus nostris facta sunt, quandam contentionem litteris tradere decrevimus, que orta fuit pro quibusdam rebus inter monachos Sancti Albini qui sunt ad Maironum et prepositum et vicarium vicecomitis de Toarcio.
Contentio autem hujusmodi erat.
Quidam villanus monachorum, nomine Durandus Gravella, in Monasteriolo fecit quoddam bellum injuste, quia cecidit et consuetndinem quam victi emendare solent vicario Mosterioli emendavit.

Quod audiens vicarius vicecomitis de Toarcio tantundem a villano supradicto quesivit.

Sed quidam monachus, nomine Fulchradus, qui procurator erat obedientie supradicte, hoc inconsuetum esse affirmams, ante vice

MERON 271

comitem de Toarcio et curiam ejus hanc consuetudinem injustam esse probavit contra prepositum Haimericum et vicarium, nomine Goscelinum, cognomento de Montibus, qui pro ea re contra monachum bellum acceperant.

Judicant itaque vicecomes et curia ejus hoc esse injustum, quia non habent prepositus vel vicarius consuetudinem in terra monachorum nisi pro quatuor forsfactis, id est pro sanguine facto, pro furto, pro rapto mulieris, pro incendio. Sanguis autem vicario nunquam emendabitur, si inter homines Sancti Albini factus erit.

Dimissus est ergo villanus quietus judicio vicecomitis et curie ejus, et consuetudo dimissa est, quia bellum illud non fuit factum pro aliquo quatuor forsfactorum.

Preter hanc, aliam consuetudinem clamabant prepositus vel vicarius de Toarcio in terra monachorum quam tercium vocant. Solent enim venire guarthones et scutarii et servientes de Mosteriolo in domos villanorum et furtim aliquid capere de domibus eorum. Facto autem furto hujusmodi et rapina, et villano aut alio aliquo suo pro illo a raptore rem suam querente, si raptor et fur rem villani celaret an non celaret, qualicumque pacto postea rem suam villanus recuperaret, querebant ab eo prepositus vel vicarius de Toarcio illam consuetudinem quam tercium vocant. Et pro tali forsfacto wadiaverunt duo villani Sancti Albini, unus, nomine Otgerius, quindecim solidos, inter districtum et emendationem, et alter, nomine Fulcherius, quatuor solidos. Et quia erat injusta et per vim imposita hec consuetudo, pro ea evertenda perrexit Fulchradus monachus ante vicecomitem et curiam ejus.

In quo loco, a vicecomite et curia ejus hoc judicatum est, villanum Sancti Albini non debere reddere illam consuetudmem, quam tercium vocant, propter celationem, nisi raptor et fur a villano vel ab alio aliquo, seu seniore suo seu seniore Mosterioli, vel vicario, ita coactus fuerit ut pro eo det fidem suam, dicens se non habere, aut sacramentum faciat.

272 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Hec itaque consuetudo judicio vicecomitis et curie ejus dimissa est. Preterea, si villanus rem perditam vel furatam tantum non amaverit ut eam querat donec abeat, pro hoc non emendabit illud quod dicitur tercium preposito vel vicario.

Hoc etiam in supradicta curia, judicio eorundem quorum supra memoriam feci, definitum est.

Preterea, si prepositus vel vicarius reptaverit villanum monachorum, dicens villanum rem perditam recuperarisse que ei celata erat et per furtum ablata, sed ne reddat tercium, nolle profiteri quia celata fuerit, per suspicionem suam inde villanum apellare non poterit, nisi per testem qui probet villanum ex auditu et visu. Similiter, si villanus reddiderit tercium et prepositus vel vicarius dixerit non reddere villanum secundum magnitudinem rei quam furto perdidit et recepit, ille vero negaverit, non poterit eum apellare inde, nisi per testem ex auditu et visu. Et hoc sicut cetera judicavit vicecomes et curia ejus. Illud etiam scribere volumus:

Quotienscunque placebat preposito vel vicario vicecomitis de Toarcio, vocabat ad se villanos monachorum ut venirent facere rectum pro quolibet forsfacto, non mandans eis [76] forsfactum pro quo vocati erant. Qui vero non veniebant contemptum emendabant.

Hac in eadem curia non ita oportere fieri judicatum est per judicium vicecomitis et baronum illius. Sed si voluerit prepositus vel vicarius vicecomitis ut veniat ad se villanus monachorum, mandet ei per missagium suum forsfactum pro quo eum vocat. Quod si etiam mandato forsfacto villanus venire noluerit, fiduciam habens in Deo et in recto suo, cum postea venerit ad judicium, si rectum suum poterit et ab illata calumpnia se purgare, non emendabit contemptum de eo quod venire noluit.

Istarum rerum sunt testes isti: Gaufridus Blesis, Rotbertus de Monte Cantorio, Guillelmus de Passavant, Tetbaudus Chaboth, Guillelmus li Meschinus, Tetbaldus de Berzolia, Savaricus filius Temeriaci, Guiddo de Valle Coloris, Warnaldus de Doeto,

MERON 273

Hubelinus de Berzolia, Rainaldus filius Dodelini, Rainaldus filius Haimonis, Giraldus Longus, Haimericus prepositus, Johannes Orbatus, Goscelinus Creszoncius, Arnaldus presbiter, Letardus Campionus, Gelduinus Pictavensis.

Haimericus, prepositus de Toarchio, et Goscelinus, ejus vicarius, clamabant consuetudinem quam tercium appellant de habere dominico monachorum Sancti Albini de Mairono, si furatum eis esset. De hoc tenuit judicamentum Haimericus vicecomes, et judicavit ipse et curia sua quod monachi non solum illi, sed omnes alii monachi, tercium non habebant donare de suo furato habere, et tamen dixit preposito et vicariis ut usque ad Natalem proximum inquirerent de quo monacho illius obedientie tercium habuissent.

Quod si usque ad predictum Natalem non invenirent, precepit monachis ut ultra eis non responderent neque redderent, sed transacto Natale illo usque ad quem terminus inquirendi fuit, nec vicarii a monachis tercium requisierunt neque monachi reddiderunt, sed neque reddent secundum judicium vicecomitis in eternum.

De hoc itaque judicamento testes sunt: Radulfus frater vicecomitis, Rainaidus thesaurarius de Mosteriolo, Gosfridus Blesis, Sararicus filius Temerii, Willelmus li Meschins, Rainaldus Berlaicus.

CCXXVII. (S. 7.)
1039-l055.
DON D'UN DROIT D'ÉCLUSE FAIT A SAINT-AUBIN PAR RENAUD CHABOT, ET CONFIRMATION DE CE DON PAR AIMERY, PRÉVÔT DE THOUARS, MOYENNANT L'ABANDON DE TRENTE-CINQ SOUS ET LE DON D'UN CHEVAL VALANT TRENTE SOUS.
Carta Rainaldi Cabot de Toart de molendino de Bribenno in obedientia Mairomno.

Rainaldus Cabot de Toarth habebat consuetudinem, hoc est

274 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

exclusaticum, in molendino Sancti Albini de Bribenno1. Et ipsam consuetudinem dedit Deo et Sancto Albino, pro redemptione anime sue et parentum suorum et uxoris sue et filiorum suorum, pro quo dono redonavit ei benefitium loci Sancti Albini abbas illius temporis, nomine Walterius, ipsi et parentibus ejus et uxori et filiis.

Istius doni testes fuerunt: Comitissa de Toarth, Gaufridus La Botha, Cadelo, Basilius, Haimericus filius Giraudi, Odilardus. Monachi Sancti Albini: Otbrannus tunc prior, Ascelinus, Andreas. Famuli: Letbaudus, Willelmus, Warinus, Ulricus.

Hanc perdonationem supradicti exclusagii ipse Rainaldus Haimerico, preposito de Toarth, cui illud in fevo dederat, auctorizare et confirmare fecit, tali pactione quatinus illi scangium similem vel meliorem daret.

Quod postmodum cum non haberet ipse Haimericus et proinde exclusagium quod prius libenter auctorizarerat calumpniaret immo et resumeret, pro hoc dederunt illi monachi qui tunc apud Maironem morabantur, Ascelinus scilicet et Gurhannus, jubente domno Walterio abbate, viginti quinque solidos denariorum et unum caballum trigenta solidorum, tali convenientia ut aut ille suum scangium haberet, an non monachi ex illa die ab ipso Haimerico vel a suis hercdibus nullam deinceps calupniam paterentur. Hoc audierunt et viderunt testes subinserti: Beraudus, suus homo, et Daniel, Aldulet et alii multi.

CCXXVIII. (S. 8.)
1080-1087.
ACHAT PAR SAINT-AUBIN D'UN QUARTIER DE TERRE SIS AU PORT DE SAINT-HIPPOLITE-SUR-DIVE.
Carta Gunterii de Coldreto de uno quartario terre quod vendidit Sancto Albino apud portum Sancti Ypoliti in obedientia Mairomno.

Gunterius de Coldreto vendidit Sancto Albino et ejus monachis

MERON 275

unum quartarium terre apud portum Sancti Ypoliti, solidum et quietum sicut habebat. Unde fllius ejus Goslinus, post mortem patris, quinque solidos accipiens, venditionem supradictam sine ullius consuetudinis retentaculo confirmavit coram Raginaldo, tunc thesaurario Sancti Martini et domino Mosterioli, preter censum omni anno reddendum.

Hujus rei auditores astiterunt: Hubertus monachus, Petrus de Coldreto, Ebrardus, Widdo Rebursus, Urso, Galoius, Viternus frater Warnardi, David de Mairono.

CCXXIX. (S. 9.)
S. d.
PARTAGE ENTRE SAINT-AUBIN ET SAINT-FLORENT DES ENFANTS D'UN COLLIBERT APPARTENANT A SAINT-AUBIN ET D'UNE SERVE APPARTENANT A SAINT-FLORENT.
Carta Radulfi colliberti Sancti Albini1.

Radulfus, filius Durandi Burdelli, collibertus Sancti Albini, de Campaniaco Sicco, duxit uxorem Hermengardem Gillardam, Sancti Florentii ancillam, de quibus nati sunt Arcbembaudus Paratus et Rainsindis, et hos duos infantes partiti sunt apud Maironem Hubertus abbas Sancti Albini et monachi Sancti Florentii, et, de illa partitione, habuit Sanctus Albinus Rainsendem et Sanctus Florentius Archembaudum Paratum.

CCXXX. (S. 10.)
1060-1087.
ACCORD ENTRE SAINT-AUBIN, D'UNE PART, ÉTIENNE ET GAUTIER, FILS DE GUILLAUMIE DE BALLOIRE, DE L'AUTRE.
Carta Stephani et Walterii, filiorum Willelmi de Baluiro,

276 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

quomodo habuerint terram Rainardi, avunculi sui, in obedientia Mairomno.

Stephanus et Walterius, filii Willelmi de Baluiro, fecerunt talem concordiam cum abbate Otbranno et monachis Sancti Albini de querelis que adversus illos habebant, quod eos clamaverunt quitos gratanter de omnibus calumpniis et querelis quas retro contra illos habuerant, et abbas et monachi reddiderunt eis proinde terram Rainardi, avunculi sui, quam reclamabant sicut tenuerat illam in die quo mortuus fuerat.

Hanc concordiam fortiter tenendam firmarerunt utrique monachi certe suo, famuli sacramento.

Hoc videnmt et audierunt testes isti: Bernerius prepositus, Lisoius, Aldulfus; Rannulfus Russellus, Lettaldus, Constantinus, Durandus Gresillonus, Richardus filius Hermemberti.

CCXXXI. (S. 11.)
1055-1093.
LE PRIEURÉ DE MÉRON, DU TEMPS DU PRIEUR FULCRADUS1, AYANT ÉTÉ VOLÉ DE DIX VACHES OBTIENT EN DÉDOMMAGEMENT LA PROPRIÉTÉ D'UNE MAISON ET D'UN ARPENT DE VIGNE, SIS A THOUARS.
Carta de censu domus et vinee apud Toartium propter vaccas furatas in obedientia Mairomno.

Tempore quo Fulcradus monachus preerat Mairono, latro quidam furatus est decem vaccas Sancti Albini de loco illo. Qui probatus et convictus de furto a predicto monacho, cum, venditis vaccis, non haberet unde illas redderet, coactus et destrictus reddidit pro emendatione earum domum unam et arpennum vinee apud Toartium, quam videlicet domum et vineam ille tenebat in fero de quodam vaxallo, nomine Raginaldo Berlaio, de cujus recepto ipse furtum fecerat et cui etiam duas vaccas de furto dederat.

Quas quia Fulcradus monachus vassallo perdonavit, et ipse et

MERON 277

uxor ejus, dicta nomine Ama, cognomine Bella, de cujus mariagio domus et rinea erat predicte emendationi assensum pariter prebuerunt, simulque domum et vineam ad censum miserunt. Solvitur ergo postea, quoquo anno, absque ulla allia consuetudine, de sex denariis census in festivitate Sancti Johannis que julio mense colitur.

Hanc pro vaccis emendationem Aimericus vicecomes fieri vel scribi jussit, factamque vel scriptam auctorizarit, sed et nomina testium qui hec et viderunt et audierunt subscribi cartule huic mandavit: Willelmus li Meschins, Savaricus, Haimericus filius Eblonis, Gosfridus thesaurarius, Rahos, Radulfus filius ejus, Rotbertus Wiscardus, Widdo Campionus, Gaufridus Daniel, Joscelinus filius Golferii, Tetbaudus de Ribleres, Gislebertus filius Fulconis, Otgerius, Berno, Bernardus, Savaricus.

CCXXXII. (S. l2.)
977-988.
SAINT-AUBIN DONNE EN MAINFERME A ALBOIN ET A SON FILS NARBERT LE TIERS DU MOULIN DE TRÉZÉ.
(Pancarte du XIe siècle aux Archives de Maine-et-Loire, H. 100, fol. 74.) Carta de molendino et terra data ad censum Albuino et filio ejus Narberto in obedientia Mairomno.

[Chi-rho.] In Dei nomine. Gunterius, abba monasterii Sancti Albini Andecavensis. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie quia postulavit nos quidam homo, nomine Albuinus, et filius ejus, Narbertus, ut eis tertia parte molendinum et dimidium victum et dimidia opera ad censum concederemus, quod et fecimus. Est autem ipsa terra sita in pago Pictavensi, in potestate Maironis, in villa que vocatur Treciaca. Ea videlicet fecimus ratione ut, annis singulis, [77] missa Sancti Albini que est kalendis martii, censum persolvant denariorum duodecim. Si vero de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, licentiam habeant legaliter emendandi et ipsam terram non per-

278 CARTULAIRE DE SAINT-AUBN

dant, sed fatiant es ea quicquid voluerint, sicut mos est ipsius pagi, salvo jure ecclesiastico.

Post obitum vero illorum, unum heredem qualem elegerint licentiam habeant dimittendi.

Hanc autem cartam, ut firmior sit veriorque credatur, manu propria manibusque fratrum nostrorum roborari decrevimus. Actum Sancti Albini monasterio publice.

[Chi-rho.] Gunterius abba huic manuifirme, hortantibus fratribus, fieri jussit.

[Premiére colonne :] S. Widdoni monachi. S. Albuini monachi. S. Rotberti monachi. S. Rotberti monachi. S. Huberti monachi.

[Seconde colonne:] S. Geiloni monachi. S. Herberti monachi. S. Rainoldi monachi. S. Viviani monachi. S. Girberti monachi. S. Hermenulfi monachi.

[Troisième colonne :] S. Girardi monachi. S. Guichardi monachi. S. Teodaldi monachi. S. Aldeverti monachi. S. Alberti monachi.

Ungerius monachus scripsit et subscripsit.

CCXXXIII. (S. 13.)
Après 1087.
NOTICE RELATANT LES DROITS ET LES DEVOIRS DES MOINES DE MÉRON A L'ÉGARD DU SEIGNEUR DE MONTREUIL-BELLAY
(Copie plus moderne que le corps du Cartulaire). Item carta de consuetudinibus quas habet Berlaius in Mairono, quae cum superiore carta jungenda est quae ab eodem Berlaio et Rainaldo thesaurario, avunculo ejus, firmata est1.

Domum debent habere monachi in castello Mosteriolo, in qua per singulos annos mittet prior Maironi de annona et de vino suo conrenienter ad reservandum ibi et inde retollendum quando voluerit. Ipsa autem cum habitatoribus suis ab omni consuetudine libera

MERON 279

esse debet et immunis, nec distringentur habitatores, nisi per manum monachorum et prepositi eorum.

Pratum comitis, quod est sub Mosteriolo, colligent dimidium per singulos annos, et in grangiam portabunt homines de Mairono, uno anno superiorem partem, et alio inferiorem. Quod si pro hac re de aliquo eorum clamor fuerit, non distringetur nisi per monachos et prepositum eorum. Si dominus Monsterioli perrexerit in exercitum comitis Andecavensis et duxerit secum milites suos et gildiam, ibunt homines Maironi in excubiam castelli, ita ut dominus castelli priori de Mairono hoc suggerat, et prior per prepositum suum aut per aliquem suorum homines summoneri faciat.

Ibuntque ad excubandum dimidii una nocte et dimidii alia, et cum ierint, dormient et jacebunt apud amicos et domesticos suos per castellum.

Quod si assaltus aut hujusmodi aliqua necessitas castello insurrexerit, parati erunt ad defensionem castelli. Si autem de absentia alicujus clamor fuerit, non distringetur nisi per monachos aut per prepositum eorum.

Post concordiam itaque quam monachi Sancti Albini cum Rainaldo tesaurario fecerunt, Berlaius, nepos ejus, honorem Monsterioli adeptus, iterum multas consuetudinum querelas eisdem monachis intulit, quas omnes monachi Sancti Albini partim pecunia, partim vero justicia ecclesiastica reppulerunt, excepto hoc quod hic scriptum est, quod superiori carte ab avunculo suo facte idem Berlaius inseri precepit. Sed quia factum non est, ne cito a memoria laberetur, hic fecimus annotari.

CCXXXIV. (S. 14. )
1087-1106.
RÉPÉTITION DU TEXTE DU NUMÉRO CCXXIII.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.) Carta de injuria super molendinis que sunt apud Maironum et exclusa eorum a Berlaio, domino Mosterioli, nobis violenter illata ac de pace cum eodem paulo post redintegrata.

280 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

CCXXXV. (S. 15.)
1087-1109.
NOTICE DE LA PRÉTENTION DE BELLAY, SEIGNEUR DE MONTREUIL, DE PERCEVOIR DES MOINES DE MÉRON UN VINAGE SUR UN TERRAIN JADIS PLANTÉ EN VIGNES.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.) Carta de vinagio quod voluit Berlaius inmittere Mairono in terra scilicet illa unde vinee erant extirpate atque de concordia cum eodem exinde perpetrata1.

Notum sit cunctis presentibus atque futuris quia Fulco comes Junior dedit Berlaio de Monsteriolo vinagium quod habebat in terra Sancti Albini de Mairono. Post aliquantum vero temporis, cepit idem Berlaius monachis supradicti Sancti multas inferre molestias, dicens se debere vinagium habere de illis terris unde pridem vinee extirpate fuerant quae vinagium reddiderant. Quod monachi se minime facturos respondentes, dixerunt quia nunquam tempore priorum comitum, nec ipsius Fulconis adhuc regnantis, hujuscemodi consuetudinem reddidissent.

Unde discordia aliquandiu interposita, tandem Berlaius, erga monachos se injuste agere recognoscens, calumpniam vinagii quod requirebat ex toto monachis dimisit, benivolo animo eisdem concedens, ut, sicuti sine calumpnia tempore antiquorum comitum tenuerant, ita ex tunc in antea tenerent, excepto ut, si in illis terris vinee aliquando reedificarentur unde extirpate fuerant vinagiumque reddiderant, vinagium inde sibi redderetur, ita tamen ut per aliquem suum hominem primitus cumprobaret quod vinagium solite fuissent reddere. Haec igitur concordia, ut rata inconcussamque consisteret, dederunt monachi Beati Albini prefato Berlaio quindecim libras denariorum.

MERON 281

Audientibus et videntibus istis:

De parte Berlaii: Willelmo milite de Turre, Gosleno Segaudi, qui tunc vicarius erat de Mairono.

De monachis: Hucberto de Castro Gunterii, Goscelino qui tunc obedientie preerat.

De famulis monachorum: Fulcrado preposito, David de Mairono.