250 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[R.] CARTAE DE OBEDIENTIA TREVIIS
CCXVI. (R. 1.)
1060-1067, Saint-Remy-la-Varenne.
NOTICE DES SOLUTIONS DONNÉES AUX LITIGES EXISTANT ENTRE
SAINT-
AUBIN ET AIMERY, SEIGNEUR DE TRÈVES, PAR UN TRIBUNAL CONSTITUÉ
PAR GEOFFROY LE BARBU.
Carta quod dominus de Treviis nullam habeat consuetudinem in
hominibus de familia Sancti Albini.
[70] Notum sit presentibus atque futuris quod, in tempore Gaufridi Junioris, Andecavi principis, domnus Otbrannus, abbas Sancti Albini, et monachi fecerunt quoddam placitum cum Haimerico, Treverensi seniore, pro quarumdam rerum causa de quibus ille fecerat tortum Sancto Albino atque suis. Nam ille Haimerieus arripuerat injuste quasi recto more vinagium de vineis cujusdam hominis Sancti Albini, nomine Isenberti. Quod vinagium, quia injuste ceperat, reddidit juste in predicto placito et clamavit quietum de sua parte, et insuper eo quod injuste ceperat gagiavit ipse Haimericus propria manu domno abbati.
Aliud quoque forfactum fecerat vicarius supradicti Haimerici monachis de quodam eorum famulo, nomine Mainardo, de quo assumpserat novem denarios emendationis, eo quod non abiit ille famulus in quandam expeditionem per mandatum Haimerici et sui vicarii. Quos denarios, quandoquidem absque ullo jure abstulerat, reddidit in predicto placito ille vicarius jure convictus.
Boves quoque Ermenuce, quos pro simili causa prefatus vicarius ceperat atque suus dominus Haimericus mamducaverat, domno abbati Otbranno manu propria gagiavit.
Judicatumque inibi fuit quia non erat consuetudo quod homines de familia Sancti Albini ullius banno aut jussu, preter monachorum, in hostem pergerent.
TREVES 251
Ipse etiam vicarius fecerat aliud forsfactum majus atque pejus monachis de quodam eorum rustico quem male afflictum eum omni opprobrio et contumelia in aream inclusit, eo quod non dedit illi ad manducandum quod petiverat per consuetudinem. De quo forsfacto fecit rectum abbati in sepedicto placito, judicibus placiti judicantibus atque affirmantibus non esse rectum nec consuetudinem quod ille manducet per vim in terra Saucti Albini. De quadam insula que proxima est Treveris, in illo placito ita definitum est, ut si Haimericus voluerit quod ea sit pascua suis equis atque bestiis, sit etiam eadem pascua equis et bestiis monachorum. Et si defendere voluerit ad falcandum in tempore falcationum, sit partitum foenum et habeant monachi tantum quantum Haimericus habebit.
De hominibus Sancti Albini qui morantur Treviis ita judicatum est et affirmatum, ut si abbatis monachorumque precepto voluerint resistere et noluerint obedire, capiant eos ut suos monachi extra et intra Treverense castrum, etiam in domo Haimerici propria. Hoc autem placitum fuit factum judicatumque apud Varennam, in domo monachorum, et illud judicaverunt tenueruntque, jussu comitis antedicti, Eblo de Campo Capario et Tetbaudus Florentinus, Rainaldusque Copeschine.
Testes vero fuerunt hi: Daevinus forestarius, Rainaldus de Alemannia, Gausbertus Tira Musca, Lisoius, Morinus Salvagius, Clemenzons, Walterius, Gaufridus, Rainaldus Pes Asini, Gaufridus de Varenna.
CCXVII. (R. 2.)
1056-1060.
RESTITUTION FAITE A SAINT-AUBIN PAR GEOFFROY LE FORT, SEIGNEUR
DE
TRÈVES, D'UNE ILE SISE A TRÈVES.
Carta Gaufridi, cognomine Fortu, de restitutione insule apud
Trevias Sancto Albino.
252 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
presentibus quam etiam futuris, quod quidam Gaufridus, cognomine Fortis, qui preerat castro quod dicitur Trevis, Sancto Albino fratribusque in ejus cenobio ad serviendum Deo constitutis, quandum insulam in eodem territorio sitam quadam vi secularis potestatis subripuit.
Sed postquam diu jus sancte Dei ecclesie usurpavit, timens ne, in tanta nequitia deprehensus, ad ultimum dampnum anime sue pateretur, legitima emendatione quod nequiter tenuerat se restauraturum spopondit.
Sed priusquam hoc perfecisset, mortali sorte preventus est. Post cujus excessum, ejus conjux, nomine Tehuldis, sicut vir suus promiserat, perfecit, prefatamque insulam Sancto, vidente abbate ac fratribus, dereliquid, ipsumque abbatem ac monachos exoravit ut pro defuncto ejus marito Dominum deprecatentur, ne pro commisso facinore ejus anima perpetuis penis rea teneretur. Quod postquam ita factum est, impetravit prefata mulier a supradicto abbate ut concederet sibi medietatem herbe jamdicte insule, eo pacto ut dum ipsa viveret, illam medietatem possideret, ac post ejus excessum ex integro jus proprium mater ecclesia perciperet.
Sed ne quis hanc convenientiam ad pristinam injuriam revocaret, subteradnotavimus testes, quibus videntibus et audientibus definita convenientia armata est.
[Premiere colonne :] Teodericus abbas. Otbrannus prior. Gaufridus, monachus Sancti Martini. Gaufridus, filius Kadaloni. Tetbaudus de Noviello. Frotmundus. Rotbertus. Gauslinus.
[Deuzieme colonne:] Aimo monachus. Andreas monachus. Arnaldus presbiter. Godefredus, nepos Gaufridi Forti. Laurentius, frater Mainerii. Acfredus vicarius. Alo Moirellus. Harierus. Ulricus. Rotbertus, filius Roscelini.
TRèVES 253
CCXVIII. (R. 3.)
1060-1067.
NOTICE D'UN LITIGE ENTRE L'ABBAYE DE SAINT-AUBIN ET LES MOINES
DE
CUNAUD AU SUJET DE LA SÉPULTURE D'UN HOMME MORT A TRÈVES.
Carta de eo quod mortuus de oboedientia Treviis non debeat
sepeliri apud Cunaldum1.
Tempore quo Fulcho Junior Andecavensibus populis imperabat, defunctus est quidam Clementiniacensis ecclesie naturalis parrochianus cui nomen fuerat Isembardus. Hunc defunctum monachi de Cunaldo supra calumpniam Frotgerii, monachi Sancti Albini, tunc de Clementiniaco oboedientiarii, per violentiam rapuerunt portantesque in cimitterio suo sepelierunt.
De qua rapina vel violentia clamorem fecit abbas Otbrannus Sancti Albini apud Brunonem, summum Andecavensis ecclesie sacerdotem.
Qui, audita utrorumque narratione, judicavit quia penitus tortum habebant monachi de [71] Cunaldo, omnesque qui simul cum eo erant, id est Gaufridus Sanctonicus, Rotbertus decanus et Gaufridus cantor, Gaufridus Marlinus, Lambertus Episcopus, Hugo de Meduana, Girardus, prepositus Andecavensis. Omnes isti et adhuc plures, quorum nomina propter tedium non scripsimus, judicaverunt, sicut episcopus, debere monachos de Cunaldo defunctum Sancti Albini de cimiterio suo abstrahere atque in domum unde portaverant, emendando legem suam, reportare sepulturamque reddere.
Idemque hoc judicavit Quiriacus, episcopus Nannetensis. Videntes monachi de Cunaldo totam judicii molem super se corruisse, cunctos undique tortum eorum conclamare, ceperunt jam querere qualiter cum abbate Otbranno et monachis Sancti Albini concordarent, qui dudum quesierant qualiter, sicut supra dictum est, discordarent.
Sed quia hoc per se solos impetrare desperarunt, tales per quos inpetrare possent quesierunt, scilicet episoopum et Fulconem comi
254 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
tem. Qui comes multum humiliter abbatem Sancti Albini deprecatus est, promissis etiam magnis retributionibus, ut propter amorem sui, quam sibi et monachis Sancti Albini fecerant, eis perdonaret injuriam.
Cumque isdem comes in petendo requiescere nullatenus videretur, die quadam jussit abbati Otbranno ut cum eo fratres capitulum intrarent. Mox ut intraverit, intravit prior de Cunaldo, Wiscardus nomine, cum duobus monachis, Hildeberto scilicet et Rainaldo. Intravit etiam prepositus Girardus Andecavensis cum aliquantis de suis, sed et de familia Sancti Albini quamplurimi. Tunc, jubente predicto priore Wiscardo, unus ex duobus monachis qui cum eo erant surrexit posuitque guagium suum in palma Otbranni abbatis.
Otbrannus abba tenens guagium dixit: "Seniores qui hoc in capitulo estis, de Cunaldo fratres nostri tortum quod nobis fecerunt, sicut videtis, recognoscunt. Signum enim recogniti torti sui guagium est istud quod teneo manu. Grande frosfactum est quod nobis fecerunt multumque eis constabile, si vixat quod pondus ejus est compellantur emendare. Sed propter amorem Dei honoremque ordinis postri et propter episcopum nostrum, sed super homines omnes propter principem nostrum Fulconem perdono eis, ego et capitulum nostrum mecum, redditionem defuncti nostri apud eos sepulti, quia et intractabilis eis esset propter putredinem et intolerabilis propter fetorem. Perdono eis et emendationem legis sue cum qua judicati sunt nobis defunctum reddere. Hec tamen tali pacto eis perdono, ne his similia, quod absit, fatiant nobis in futuro. Sepulturam vero, que vigenti solidorum est, retineo, quia ipsa et de recto nostro semper nobis testis erit. De recto igitur vel satisfactione que ipsi nunc nobis fecisse videntur, de remissione etiam et misericordia quas nos eis fecisse videmur, videndi et audiendi testes sunt isti, qui in capitulo isto sunt nobiscum: Haimericus Belinus de Doeto, Aldulfus et Hilarius, frater ejus, Haimarus Malspetit, Rainaldus pistor, Droet pistor, Constantinus Carbonellus, Gosfridus Lunellus, Rannulfus Russellus, Gervasius, Rainaldus Gunsferius, Herbertus
TRèVES 255
de Sartrino, Archembaudus, filius Martini, Calvinus de Trevas, Goscelinus."
CCXIX. (R. 4.)
1066-1080.
NOTICE DES CONDITIONS SOUS LESQUELLES SAINT-AUBIN REMIT AU PRÊTRE
URSION LA JOUISSANCE DE L'ÉGLISE DE TRÈVES.
Carta conventionis inter monachos Sancti Albini et Ursionem
presbiterum de ecclesia que est in obedientia Treviis.
Conventionem que inter monachos Sancti Albini et presbiterum quendam, nomine Ursionem, facta est, litteris tradi utile est ut ad pacis conservationem litterarum testificatio prosit. Aecclesie que sita est in castro quod Trevias dicitur, dedit abbas Sancti Albini, Teodericus nomine, assensu omnium monachorum, supradicto presbitero offerendam totam, tam de festivitatibus omnibus quam de totius anni privatis diebus, et baptisteria et confessiones, ea ratione ut ecclesiam libris et vestimentis et luminaribus et ceteris omnibus que ad cultum ejus pertinent, ornet, et monacho qui obedientie illius castri preerit luminaria subministret. Sinodum et circatas vel alia debita episcopo solvat. Mansionem circa ecclesiam habeat, omnium rerum suarum attractum ibi faciat, et quicquid habuerit in quacumque substantia vel possessione, totum ex integro post ejus decessum in dominium monachorum Sancti Albini cedat, ut nullus post eum in aliqua illius re partem possit clamare, nec presbiter alius in hac que soli illi facta est ecclesie concessione, nisi in consueta presbiterorum qui ante hunc fuerunt conventione. Quod si monachus fieri voluerit, in monasterio Sancti Albini efficiatur. Et si forte vel alibi monachari, vel alias migrare voluerit, ipse cum vestitu suo exeat, res ejus tota Sancto Albino remaneat. Hujus rei testes sunt isti: Adraldus de Castro Gunterii, Bernerius secretarius, Frotmundus.