244 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[Q.] CARTAE DE OBEDIENTIA SEGNIACO1
CCXI. (Q. 1.)
976, mai.
ACTE PAR LEQUEL, MOYENNANT LA RESTITUTION DE CENT SOUS D'OR,
GAUTIER REND A SAINT-AUBIN UNE TERRE SISE AU COUDRAY-MACOUARD.
Carta Walterii de terra quam reddidit Sancto Albino pro centum
solidis in oboedientia Segniaco2.
[68] Si ex rebus ecclesiasticis aliquis in beneficio tenuerit, decrevit mos antiquitus ex qualicumque pacto reverteret ad pristinum locum.
Quapropter, in Dei nomine, ego, Walterius, notum esse volo cunctis Dei ecclesie fidelibus quoniam reddo Sancti Albini monasterio monachisque ibidem timentibus terram quam in beneficio tenueram pro pretio centum solidorum. Est autem inter terra arabili et pratis una quarta in pago Andecavensi in curte Segniaco.
Hanc terram ex integro pro jamdicto precio monachis reddo, ut quicquid voluerint exinde facere faciant, sicut et de aliis rebus Sancti Albini propriis, nullumque obsequium nec ullum censum nec michi nec successoribus meis unquam reddant, sed cuncta que eis placuerit facere, faciendi licentiam habeant.
Si quis vero, quod minime credo, aut ego ipse vel ullus de heredibus meis vel quilibet persona hoc contradicere voluerit, inprimis non repetat quod vindicet, sed iram Dei omnipotentis perpetualiter et sancti Albini, patronis nostri, incurrat et sua repetitio nullum obtineat effectum, et cui litem imposuerit auri libras centum componat, et hec carta firma et stabilis omni tempore permaneat. Et ut hec semper fiat, manu propria et senioris mei comitis Gaufredi atque procerum suorum roborandum tradidi.
LE COUDRAY-MACOUARD 245
S. Walterii. S. Gaufridi comitis [cross]. S. Rainaldi vicecomitis. S. Haimerici. S. Ascelini. S. Ulrici. S. Rotgerii. S. Leduini. S. Fulconi comitis. Signum Fulcradi. S. Cadeloni. S. Marcoardi S. Drogoni. S. Gauzlini. S. Gislerii. S. Widdonis.
Amalricus monachus et levita scripsit et subscripsit.
Datum mense maio, regnante Hlotario rege anno XXII.
CCXII. (Q. 2.)
1082-1107.
DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR ISAAC, FILS D'ADAM DE COURCHAMPS.
Carta Isaac de terra et vinea quam dedit Sancto Albino in
obedientia Segniaco.
Miles quidam, Isaac nomine dictus, fllius Adami de Curto Campo, de proficuo anime sue curiosus existens, donavit in elemosinam Deo et Sancto Albino et ejus monachis tantum terre quantum dimidius modius seminis occupare potest et unum arpennum optime vinee unde censum eisdem monachis reddebat, ita tamen ut post mortem patris sui haberent, nam adhuc vivente patre suo donavit hec.
Donavit etiam decimam dimidie mansure terre, nam alterius medietatis decimam pater suus, se non concedente, antea donaverat.
In hac vero donatione, quod ante contradixerat concessit, unde benefitium loci cum monachis omnibus participavit.
Hujus autem rei testes sunt isti: Aldulfus prepositus Sancti Albini, Warinus frater ejus, Rotbertus de Treviis, Rainerius Gaudinus, Hato filius Gervasii, Fulcherius, Bodinus filius Rotberti de Insula, Girardus Goaldus.
Testis est etiam Hubertus monetarius et Tetbaudus puerulus de Jarziaco, de cujus casamento est supradicta decima, et cui duos denarios, de quinque solidis quos Girardus abbas sibi in caritate dona erat, dedit, et Hugo nutritius ejus.
246 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CCXIII. (Q. 3.)
Vers l065.
NOTICE DE L'ABANDON CONSENTI PAR GIRARD BELIN DE SES PRÉTENTIONS
A LA DIME D'UN BORDAGE SIS AU COUDRAY-MACOUARD.
Carta Girardi Belini de calumpnia quam dimisit de bordagio
terre in obedientia Segniaco.
Notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod quidam miles, Girardus nomine, Belinus vero dictus cognomine, calumpniabatur monachis Sancti Albini apud Coldriacum, in parroechia de Samniaco, decimam de quodam bordagio terre quam quondam dederat Deo et supradictis monachis mater uxoris sue que Adenors vocabatur, assentientibus filio suo Raginaldo, qui postea monachus Sancti Albini factus est, et tribus filiabus suis, pro remedio anime sue et viri sui, qui terram illam de qua decima illa erat in dotem sibi donaverat.
Sed predictus miles, mortua tandem uxore de qua jam duos habebat filios, et ejus quoque matre postea subsecuta, in decimam misit calumpniam, dicens donum quod ab ea decima monachis factum fuerat, uxorem suam, que major ceteris natu erat, minime concessise.
De qua calumpnia, licet injusta, monachi Sancti Albini, Hubertus scilicet de Castro Gunterii et Lisoius, qui tunc obedientie de Mairone preerat, nolentes contentiose cum eo agere, sed, ut ait Apostolus, tempus quoniam dies mali sunt volentes redimere, cuncordiam cum eo fecerunt apud Mosteriolum, in presentia Raginaldi, Sancti Martini Turonensis thesaurarii et ipsius castri tunc domini, dando ei vigenti nummorum solidos, et duobus filiis suis, Raginaldo videlicet et Gaufrido, quibus ipse se calumpniari dicebat, unicuique duodecim denarios. Qui vero libenter nummos et cum ipsis etiam monachorum benefitium accipientes, calumpniam illius decime quam erga monachos Sancti Albini predictus vir fatiebat, solidam et quietam gratuito ac benignissimo assensu omnino dimiserunt. Hujus rei videntes et auditores fuerunt: Lambertus Episcopus,
LE COUDRAY-MARCOUARD 247
Gualoeius de Mosterello, Haimericus de Aient, Ludovicus, Rollandus Auduini filius.
De hominibus Sancti Albini: Benedictus prepositus, Achardus de Baloria et fratres ejus, Hildricus et Christianus.
CCXIV. (Q. 4.)
972, septembre.
CHARTE PAR LAQUELLE AMALBERTUS, ABBÉ DE SAINT-FLORENT,
DONNE A
SAINT-AUBIN UNE VIGNE SISE SUR LE BORD DU THOUET, SOUS LA
CONDITION QU'ELLE FERAIT RETOUR A SAINT-FLORENT SI LA RÉGULARITÉ
CESSAIT A SAINT-AUBIN.
Carta quomodo concesserint Amalbertus abbas et monachi Sancti
Florentii Sancto Albino vineam sitam super ripam Toarii fluminis
in obedientia Segniaco.
[Chi-rho.] In Dei nomine.
Amalbertus, abbas Sancti Florentii Salmurensis.
Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie, quia
postulavit nos quidam abbas cenobii Beati Albini Andecavensis,
nomine Albertus, ut ei et successoribus ejus vineam quandam ad
nostri loci racionem pertinentem caritatis gratia largiri
dignaremur. Quod et nobis placuit facere, tali videlicet tenore
ut, quamdiu ipse locus jamdicti reverentissimi beati Albini sub
institutione regularis discipline perstiterit, libere ac quiete
loci ipsius habitatores teneant sine alicujus contradictione.
Si
vero, quod absit, instigante Diabolo, ordo monasticus ibi ad
tantam devolutus fuerit calamitatem ut canonicus aut laicus abbas
vel prepositus constituatur, [69] prefixa jam vinea ad nostram
revertatur dominationem.
Et hec manusfirma nullis nisi solis monachis regulariter viventibus concedatur habenda.
Est autem ipsa vinea sita in pago Andecavo, ad pontem fluvioli Thoarii, et habetur plus minus arpennum unum et dimidium. Et ut hec auctoritas cartalis firmitatis inconvulsa inviolabitasque permaneat, manu propria subterfirmavi manibusque fratrum nostrorum roborandam publice tradidi. Actum monasterii Sancti Florentii publice.
248 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[Chi-rho.] Amalbertus abbas huic manufirme, postulante venerabili abbate Alberto.
S. Martini decani.
[Première colonne:] S. Joseph monachi. S. Otbranni monachi. S. Odonis monachi. S Johannis monachi. S. Gauzberti monachi. S. Warnerii monachi. S. Huberti monachi. S. Rainardi monachi. S. Landranni monachi. S. Raiunfredi monachi.
[Deuxième colonne :] S. Walonis monachi. S. Walterii monachi. S. Walterii monachi. S. Adhelelmi monachi. S. Ratbodi monachi. S. Bernerii monachi. S. Bernerii monachi. S. Ermenoldi monachi. S. Johannis monachi.
Data mense septembri, anno XVIIII regnante Lothario rege. S. Rotberti scriptoris ac monachi.
CCXV. (Q. 5.)
1138, 17 septembre.
CHARTE PAR LAQUELLE SAMSON DE PASSAVANT FAIT DON A SAINT-AUBIN
DE
DIVERS BIENS SIS A COURCHAMPS.
(Copie postérieure au corps du Cartulaire.)
Carta de Curto Chapo1.
Ad noticiam tam presentium quam futurorum scribere procuravi quod ego, Sanson de Passavant, milles, de salute anime mee et parentum meorum sollicitus, veni in capitulum Sancti Albini Andegavensis, coram domino Roberto abbate et toto conventu ejusdem loci, et accepi commune beneficium ejusdem monasterii tam ab abbate quam a cunctis fratribus ejusdem congregationis qui ibi presentes aderant, hoc utile mihi prospiciens ad peccatorum meorum maculas detergendas.
Ego autem, ne super tanti beneficii largitione apparerer ingratus, dedi et concessi Deo et Beato Albino et monachis ejus in puram et perpetuam elemosinam triginta sextariatas terre apud locum
(
LE COUDRAY-MACOUARD 249
qui dicitur Curtus Campus, et duo jota prati super fluvium qui dicitur Toer, et locum aptum ad ecclesiam construendam et cimisterium faciendum ad corpora defunctorum sepelienda, et etiam ad quoscumque voluerint homines in ipso cimisterio recipiendos ad habitandum, et domum monachorum circa ipsam ecclesiam cum clausuris suis edificandam.
Hanc autem elemosinam cum tota dominacione quam habebam in locis denominatis dedi et concessi liberam et quietam ab omni costuma et ab omni penitus exactione, talliadico videlicet, corvatis pariter et bidamnis et hujusmodi violentiis que solent milites a pauperibus extorquere.
Concessi etiam Sancto Albino et monachis ejus ut omnia que in feodo meo largitione cujuslibet doni vel emptione propria seu quibuslibet justis tamen dumtaxat modis poterunt adipisci, salvo siquidem jure meo et vavassorum meorum, sine aliqua contradictione pace possideant sempiterna.
De hac igitur elemosina eao, ipse Sanson, cum regula beati Benedicti cum qua ecclesie beneficium ab abbate et fratribus memoratis acceperam, memoratos investivi abbatem et conventum, et eamdem regulam super altare beati Albini detuli ob memoriam perpetue firmitatis.
Actum apud Andegavum, quinto decimo kalendas octobris, anno gratie M C XXX VIII.
Hujus igitur elemosine violatores portionem cum his optineant quibus in fine dicetur: "Ite, maledicti, in ignem eternum qui paratus est diabolis et angelis ejus, ut sic intereant in seculum seculi, et confundantur, et pereant." Conservantibus autem illam sit pax et requies, vita et jocumda, salus et gaudium et nunc et semper et in perhenni tempore seculorum. Amen.