234 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[P.] CARTAE DE ALODOS
CCI. (P. 1.)
970-977.
SAINT-AUBIN DONNE A UN NOMMÉ FROGER HUIT ARPENTS DE TERRE
ET DEUX
ARPENTS DE PRÉS SITUÉS AUX ALLEUDS.
Carta de terra et prato quod dedit Albertus abbas Frotgerio et
uxori sue in obedientia Alodos.
[66] In nomine omnipotentis Dei. Albertus, humilis abbas monasterii Sancti Albini Andecavensis. Notum sit omnibus fidelibus Sancte Dei ecclesie quia postulavit nos quidam homo, nomine Frotgerius, et uxor sua Alait ut eis ex rebus nostris aliquid ad censum concederemus. Quod et fecimus. Hoc est arpentes octo de terra edificata et inedificata et duos de prato arpentes. Est autem ipsa terra in pago Andecavensi, in villa que vocatur Alodi, ea scilicet ratione ut annis singulis, missa Sancti Albini que est kalendas martias, in censum persolvant solidos tres et denarios quatuor. Si vero de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, licentiam habeant legaliter emendandi et ipsam terram non perdant, sed fatiant ex ea quicquid voluerint, sicut mos est ipsius pagi, salvo jure ecclesiastico. Post obitum denique eorum constituant heredem qualem elegerint.
Hanc autem cartam ut firmior sit veriorque credatur, manu propria manibusque fratrum nostrorum roborare decrevi. Actum monasterio Sancti Albini publice. [Chi-rho.] Albertus, humilis abbas, huic manuifirme fieri et firmare.
CCII. (P. 2.)
S. d.
ACHAT PAR SAINT-AUBIN D'UNE TERRE SITUÉE AUX ALLEUDS.
Carta de terra quam vendidit Gausbertus, miles, filius
Gausberti
LES ALLEUDS 235
Tirantis Muscam, monachis Sancti Albini in obedientia Alodos1.
Quidam miles, Gausbertus nomine, filius Gausberti Tirantis Muscam, tenebat quandam terram de monachis Sancti Albini in villa que dicitur Alodis, quibus monachis illam terram totam vendidit et accipiens inde centum solidos guirpivit eam in capitulo. Hi testes affuerunt ad convenientiam Gosberti: Haimericus Wandrillart, Archembaudus, Adraldus, Hucbertus, Walterius Godofridi filius, Ainsbertus, Rainerius, Arnulfus presbiter de Sabluiaco, Stephanus, Letbaudus, Ingelbaudus pistor.
CCIII. (P. 3.) 1082-1101. NOTICE D'UNE SENTENCE RENDUE CONTRE ROUAUD DE LUIGNÉ, QUI S'ÉTAIT EMPARÉ D'UNE TERRE SITUÉE AUX ALLEUDS, APPARTENANT A SAINT-AUBIN. Carta de terra quam Roaldus de Luiniaco invasit super monachos Sancti Albini in obedientia Alodos2.
Contra oblivionis malum hac sapientes viri medicina utuntur ut quod per oblivionem nolunt perire, sibi et posteris suis studeant traditi litteris retinere. Scribimus itaque quod Roaldus de Luiniaco invasit quandam terram apud Alodos super monachos Sancti Albini, dicens illam ad jus suum pertinere. Monachi vero de eo sepissime clamorem fatientes, ante Fulconem comitem et Gaufridum episcopum Andecavensem, diu fuit quod de eo rectitudinem invenire nequiverunt. Sed post multos clamores cum episcopus importunitatem monachorum ferre non posset, precepit ut neque ipse neque sui audirent divinum
236 CARTULAIRE DE SAINT-AUBlN
offitium, si monachis consuetam injuriam ulterius faceret, vel in placitum venire contempneret.
Termino itaque denominato, Girardus abbas et monachi Sancti Albini et Roaldus in curia episcopi cum suis venerunt et placitum inierunt. Abbas et monachi primi clamorem fecerunt de injusta invasione possessionis eorum, sed Roaldus dixit nichil se ad illa respondere nisi primum episcopus ei sponderet quod de abbate et monachis rectum illi faceret.
Facta igitur sponsione sicut petebat, dixit Roaldus quiequid dicere voluit et nimium longam narrationem feeit, non tamen ad elamorem abbatis sufficienter atque convenienter respondit. Audita igitur et bene intellecta Roaldi narratione et abbatis responsione et a judicibus totius cause singulis partibus diligenter consideratis atque pertractatis, tale judicamentum factum fuit: abbatem et monachos non debere se in placitum mittere de terra que a tempore Gaufridi comitis cui Grisea Gunnella cognomen fuit et a tempore Adeleie uxoris sue, Sancto Albino noscitur data fuisse.
Et eum Roaldus huic judicii diffinitioni conaretur refragari,
primum omnium episcopus dixit: "Super sanctum Evangelium
et super
sanctas reliquias presto sum jurare me et istos quos mecum
judices assumpsi, salva conscientia nostra, rectum judicamentum
de causa ista fecisse secundum antiquum morem predecessorum
nostrorum".
Ad hoc idem fatiendum Marbodus archidiaconus se protinus
presentavit. Et cum nec sic vellet Roaldus quietus esse, Babinus
de Raies et Giraudus, fllius Andefredi, dixerunt: "Dominus
noster
episcopus et domnus Marbodus archidiaconus juditium quod eum eis
fecimus rectum esse volunt affirmare jurando, et nos qui laici
sumus idipsum si est contra quem probamus pugnando".
Omnia hec audivit Roaldus et qui cum eo erant, nec ipse nec
aliquis de suis adversus eos qui ista affirmabant se erexit, qui
e contra vellet affirmare pugnando falsum esse judicium quod
fecerant.
LES ALLEUDS 237
Nomina autem virorum qui huic placito judices aut auditores intermerunt sunt ista:
De clericis: Gaufridus episcopus Andecavensis, Marbodus archidiaconus, Gaufridus thesaurarius, Gaufridus cantor, Rainardus canonicus, Willelmus canonicus Tira Musca, Heudo Blancardus, Rotbertus presbiter dictus Palefredus, Balduinus presbiter de Alodis.
De monachis: domnus abbas Girardus, Stephanus, Albericus, Helinannus.
De laicis: Babinus de Raiis, Bartholomeus prepositus, Guiddo Guinemarus, Andefredus filius ejus, Giraudus filius Andefredi, Matheus filius Iterii, Mauricius de Iscarbot, Rainaldus Burgevinus, Paganus filius Fulberti, Hucbertus monetarius, Andreas Babron, Gaufridus Tancredus, Gauslinus Calvus de Balgiaco, Paganus de Schimiriaco, Gaufridus de Coloniis, Tetbaudus de Sancta Maria, Gausbertus Banerius, Ingelbertus Porta Carnem, Rainaldus Bella Testa de Braca Sac.
De familia monachorum: Aldulfus prepositus, Hilarius frater ejus, Warinus frater ejus, Aimarus Malspetit, Arnaldus Brion, Gervasius filius Landrici Vituli.
Qui vero cum Roaldo fuerunt sunt isti: Gausbertus de Porta, Odo de Calge, Gaudinus de Grolet, Normannus Florentinus, Drogo de Calviniaco.
CCIV. (P. 4.)
1039-1055.
GODEFROY DES ALLEUDS DEMANDE A ÊTRE MIS EN POSSESSION, SA
VIE
DURANT, DE LA COUTUME DU BORDAGE QU'IL TENAIT DE SAINT-AUBIN AUX
ALLEUDS.
Carta de consuetudine quam dimiserunt monachi Sancti Albini de
uno bordagio terre Godefredo apud Alodos.
[67] Godofredus de Alodis tenebat unum bordagium ad costumam, requirens humiliter ad abbatem Walterium et monachos ut ei in vita sua pro misericordia consuetudinem terre perdonarent sine decima et terragio, ita ut post decessum suum in dominium Sancti Albini redeat sine contrarietate filii vel fiiie.
238 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CCV. (P. 5.)
1039-1055.
ACHAT PAR SAINT-AUBIN, MOYENNANT TRENTE-HUIT SOUS, DE QUARTRE
ARPENTS ET DEMI DE TERRE SIS AUX ALLEUDS.
Carta de quatuor arpennis terre et dimidio emptis a Gausberto,
filio Tirantis Muscam, apud Alodos.
De Gosberto, filio Gosberti Tirantis Muscam, emit Walterius, abbas Sancti Albini, et Ascelinus, decanus tunc de Alodis, quatuor arpennos et dimidium de terra trigenta et octo solidos. Quam convenientiam mater et amici ipsius censuerunt fieri.
CCVI. (P. 6.)
Vers 1157.
CINQ NOTICES RELATIVES A L'ACHAT PAR SAINT-AUBIN DU MOULIN DE
LA
HARPINIÈRE.
(Pancarte du XIIe siècle aux Archives de Maine-et-Loire,
H. 197,
fol. 35.)
Utilis usus antiquitus inolevit res gestas litteris tradere memorieque mandare, ne oblivione oblitterari aut vetustate temporis possint aboleri.
Per presentis igitur pagine testimonium presentibus et futuris notum fieri satagimus, quod Lambergua, filia Guaterii Harpini, et filii ejus et filie communiter vendiderunt Arnulfo de Intramis, priori de Alodis, illam partem quam habebant in molendino de Harpineria quatuor libras.
Hoc viderunt et audierunt hii: Girardus presbiter, Laurentius filius Gaufridi de Alneio, Haimericus frater ejus, Halope, Stephanus Fulcoini, Aucher et Landri et Hubertus frater ejus, et plures alii.
Eodem vero anno, Adelait, uxor Haimerici, cognomine Manus Heretici, et filie ejus et generi communiter vendiderunt predicto Arnulfo illam partem quam in predicto molendino hereditario jure possidebant quatuor libras.
Videntibus et audientibus istis: Girardo presbitero, Guitone clerico, Tescelino filio Docereie, Godefredo famulo monachorum,
LES ALLEUDS 239
Mauricio de Groia, Mallart fratre Aucherii, Trezaio, Guillelmo pelletario, Herberto fabro et pluribus aliis.
Evoluto postea pauco tempore, Hildegardis, uxor Jaguelini, et Bertrannus, fllius ejus, communiter vendiderunt Arnulfo de Emtramis illam partem quam habebant in molendino de Harpineria quatuor libras et unum sextarium de fabis.
Hoc viderunt et audierunt testes subscripti: Haimericus Jaguelini, Guillelmus de Toarcio, Guillelmus Hure, Hubertus Opera Cocta, Tescelinus cognatus ejus, Godefredus famulus monachorum, Halope et plures alii.
Eodem quoque anno, Tescelinus, filius Haimerici jamdicti Manus Heretici, escambiavit Arnulfo sepefato de Emtramis illam partem quam habebat in molendino de Harpineria cum terra de Mazellis. Videntibus et audientibus istis: Bochart de Brachisiaco, Laurencio de Alneio, Herman de Alencun, Menardo Trutanno et pluribus aliis.
Postea vero, Gislebertus Didun, qui feodum suum tenebat de Brientio de Martiniaco, calonniam in stanno molendini nobis intulit.
Postea quoque se non bene fecisse recognoscens, in capitulum nostrum venit, et ibi totam illam calonniam de stanno et de molendino nobis, pro anime sue remedio, in elemosynam dimisit, retento sibi annuo censu, quarta scilicet parte, duorum denariorum et oboli.
Brientius etiam de Martiniaco et Thomas, filius ejus, hoc in capitulo nostro concesserunt, acceptis inde sex libris denariorum et uno asino sexaginta solidorum.
Hoc viderunt et audierunt: Garinus de Belema, Gaufridus canonicus de Martiniaco, Guillelmus de Tigne et plures alii.
CCVII. (P. 7.)
1127-1154.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN D'UN BORDAGE SITUÉ PRÈS
DE
L'ÉTANG DES ALLEUDS.
(Pancarte du XIIe siècle aux Archives de Maine-et-Loire,
H. 197,
fol. 35.)
Sciant presentes et futuri quod Paganus Bencelini, monachus
240 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
deveniens, unum bordagium terre juxta stagnum de Alodis Deo et Sancto Albino et monachis ejus in elemosynam dedit.
Hoc autem donum Durandus, filius ejus, concessit, accipiens inde a monachis septem libras denariorum, tali scilicet condicione talique pactione ut ipse Durandus de alio feodo suo elemosynam patris sui erga dominos serviret.
Hamelinus vero de Turrellio et uxor ejus, Domigeria, et Fulco, filius ejus, et omnes alii filii ejus hanc elemosynam solutam et quietam Deo et Sancto Albino concesserunt, ita scilicet quod si predictus Durandus injuriam eis de servicio feodi sui faceret, non se super elemosynam, sed super alium feodum vindicarent. Pro hac autem concessione sexaginta solidos a monachis in caritate acceperunt.
Hoc viderunt et audierunt: Garinus de Cortiglex, prior abbatie, Gaufridus de Segre, prior tunc de Alodis, Girardus presbiter.
De famulis monachorum: Maudet famulus prioris, Gaufridus de Auneio, Laurentius filius ejus, Halope, Aucher, Hubertus frater ejus.
Ex parte Durandi: Garinus de Sancto Gunduino, Gauterius Normant et Brientius filius ejus, et plures alii.
CCVIII (P. 8.)
Vers 1127.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN D'UN BORDAGE SITUÉ PRÈS
DE
L'ÉTANG DES ALLEUDS.
(Pancarte du XIIe siècle aux Archives de Maine-et-Loire,
H. 197,
fol. 35.)
Sciant presentes et futuri quod Bonellus monetarius emit unum bordagium terre quod est juxta stagnum monachorum de Alodis a Johanno Gisleberti, de feodo Gaufridi de Bellanoa.
Postea vero idem Bonellus predictam terram Deo et Sancto Albino et monachis ejus, in tempore domni Roberti abbatis, pro salute anime sue in elemosynam dedit.
Hoc donum concessit monachis Johannes Gisleberti, qui eandem terram Bonello vendiderat, et Gaufridus de Bellanoa, de cujus feodo terra est, et filius ejus et uxor ejus hoc in capitulo Sancti AIbini concesserunt.
LES ALLEUDS 241 Hoc viderunt et audierunt: Gaufridus de Segre, prior tunc de Alodis, Girardus presbiter, Gaufridus presbiter de Andigneio, Herbertus Diguet, Robertus prepositus, Gaignardus de Sartrino, Gaufridus de Alneio, Laurentius filius ejus, Halope et plures alii.
CCIX. (P. 9.)
1157-1189.
ACCORD ENTRE SAINT-AUBIN ET RENAUD GIRAUD, AU SUJET D'UNE TERRE
SITUÉ AUX ALLEUDS, LAQUELLE DEMEURE LA PROPRIÉTÉ
DES MOINES
MOYENNANT UN DON.
(Original aux Archives de Maine-et-Loire, H. 197, fol. 29, et
copie dans la pancarte H. 197, fol. 35.)1
Notum sit tam presentibus quam futuris quod quidam homo nomine Rainaldus Giraudi, quasdam terras apud Alodia cum boscis Tuscarum monachis Sancti Albini calumpniabatur, de quibus se patrem suum vidisse investitum asserebat.
Monachi e contra dicebant quod ipse nunquam patrem suum aliquam viderat in vestituram de his habuisse. Ibque diu altercantes utrique, judicio duellum ceperunt et usque ad reliquias Allethe armati venerunt, ibique, Deo disponente, hoc modo facta est concordia ut cum omni integritate sua terre cum boscis monachis remanerent.
Monachi vero supradicto Rainaldo dederunt in caritate undecim libras et tres sextarias terre, de illis de quibus erat contemptio, sed alio in loco justa velle monachorum. Hanc autem concordiam frater ejus et soror et filius et genus omne2,
Hoc actum est in presentia domni Willelmi abbatis, videntibus istis: Gaufrido priore, Ernulfo tunc temporis priore de Alodiis, Lucas de Chement, Teoderico elemosinario, Herberto hospitiario, monachis.
De militibus: Mauritio de Brachesac, Warinus de Belesme, Mestiver de Varenna, Hugo de Tors.
242 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
De burgensibus regis: Letardus nummularius, Paganus Grem, Willelmus de Cellario et plures alii.
CCX. (P. 10.)
1174.
NOTICE D'UNE SENTENCE DE L'ABBÉ DE SAINT-AUBIN DÉCIDANT
QUE
MALGRÉ L'ACCORD CONCLU ENTRE LES PARTIES DE REMETTRE AU
DUEL
JUDICIAIRE LA SOLUTION D'UN LITIGE, CELLES-CI CONSERVENT PENDANT
HUIT JOURS LE DROIT DE TERMINER L'AFFAIRE A L'AMIABLE.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire faite sur
le blanc
du folio 66.)
De placito duelli de Alodis1.
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus, quod Johannes Droin, siniscallus de Brachesac, et vicarii ejus asserebant quod ipsa die qua duellum erat judicatum inter homines monachorum Sancti Albini de Alodis apud Andecavim seu alibi, ipsa die debebant eum plegiare in curia sua apud Brachesacum. Quod monachi sepissime contradicentes, tamdem in presencia domni Willelmi, abbatis Sancti Albini, sic per judicium et per jus antiquum diffinitum est quod ubicunque intra supradictos homines duellum judicatum sit, usque ad octavum diem habebunt spacium inter se faciendi concordiam. Siquidem si in tanto spacio concordari non poterint, die octava post intratam quamlibet portam Brachesaci, in curia siniscalli et vicariorum duellum supradictum plegiabunt. Si vero antequam portam intrent, etiam die octava, concordiam fecerint, licebit, ita tamen quod nec supradicto siniscallo nec vicariis nullum reddant vadimonium nec belli presentem.
Hoc viderunt et audierunt: Wuillelmus abbas Sancti Albini, Isernbardus elemosinarius, Daniel censerius, Rotbertus Sancti Albini prepositus, Chapperon abbatis famulus, Frotmundus Beit Vin, sacerdos de Alodis, Gaufridus clericus, Halope, Johannes Farise, de quo erat placitum, et multi allii de Alodis.
De Brachesaco: Mauricius, qui pluribus annis fuerat ibi sinis
LES ALLEUDS 243
callus, Gaufridus Haia vicarius (hii duo parati erant jurare super reliquias quod, ut judicatum fuit, jus erat monachorum), Wuillelmus Garret Estormi, qui pro posse suo contra monachos erat, et alii quamplures. Hoc factum est anno ab incarnatione Domini M C LXXIIII, apud Alodos.