[B.]

CARTAE REGUM FRANCORUM

X. (B. 1.)
769, mai, Mornac1.
PRECEPTE PAR LEQUEL CHARLEMAGNE CONFIRME LES POSSESSIONS DE SAINT-AUBIN2.
[4] Preceptum Caroli regis Magni de confirmatione rerum antiquarum monasterio Sancti Albini quarum hec sunt nomina: Maironnus, Clementiniacus, Papirius, Prunarius, Sabiacus, Multonacus, Monasteriolum, vinea juxta ipsum monasterium, piscatio a porta Canciacense usque ad insulam que nuncupatur Virelista, centum modios salis ex villa Justiniaco.

Carolus, rex Francorum, vir illuster, omnibus nostris tam presentibus quam et futuris, juvante Domino qui nobis in solium regni instituit.

Decet enim accomodante principali clementia cunctorum aure benigna, que precipue pro compendio animarum a precedentibus regibus antecessoribus nostris ad loca sanctarum ecclesiarum probamus esse indultum, devota debemus mente prependere et congrua beneficia uti mereamur in mercedem esse participes non negare, sed robustissimo jure pro nostris oraculis confirmare. Igitur magnificus vir Guntharus, rector de monasterio Sancti Albini, qui est constructus prope muros Andecavis, vel clerici de

22 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

ipsa ecclesia peculiare patronis nostri ad nostram accesserunt presentiam, clementiam regni nostri suggesserunt, eo quod antecessores nostri seu etiam domnus ac genitor noster bone memorie Pippinus quondam rex, per illorum auctoritatibus eorumque manibus subscriptas, ut quasdam villas ejusdem abbatie canonicis ipsius loci deputatas denuo per celsitudinis nostre auctoritatis scriptum, nos etiam eisdem usibus perpetua lege habendas easdem confirmare dignaremur, quarum scilicet villarum ista sunt nomina: Maironnus, Clementiniacus, Papirius, Prunarius, Sabiacus, Multonacus, Monasteriolum et vinea que infra consistit monasterium, piscationem a porta Canciacense usque ad insulam que nuncupatur Virelista; et hoc per annis singulis constituit ut dentur pretaxatis fratribus ex villa Justiniaco de sale modios centum. Unde etiam, veluti presignatum est, altitudinis nostre preceptum hoc fieri jussimus, per quod precipimus atque firmamus ut prenominate res cum omni integritate et sine cujuspiam rectorum prefati loci minorare usibus, et stipendiis Dei servorum in eodem loco Christo famulantium deputate habeantur, nullique liceat eas in alios preter quam a nobis constituitur usus retorquere, sed quicquid exinde captare vel exigere potuerit in eorum distribuat alimoniis.

Precamur etiam pro amore Dei vel reverentia sancte Dei ecclesie, seu intercessionem Beati Petri apostoli, omnes successores nostros, sicut a nobis est constitutum, ita et ipsi conservent ut cum beato Petro apostolo porcionem mereantur percipere. Interea etiam constituimus ut numerus fratrum ultra quinquagenarium numerum ab aliquo eorum abbate ullo unquam tempore non augeatur.

Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum firmius habeatur et per futura tempora a successoribus illius et fidelibus sancte Dei ecclesie melius crederetur et diligentius conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari:
Signum (monogramme) Caroli gloriosissimi regis.
Hiterius recognovi1.

DIPLôMES DES ROIS DE FRANCE 23

Data in mense madio, annum primo regnante Carolo gloriosissimo rege Francorum. Actum Murnaco.

XI. (B. 2.)
808, 17 juillet, Aix-la-Chapelle.
PRÉCEPTE PAR LEQUEL CHARLEMAGNE FAIT DON A L'ABBAYE DE SAINT- AUBIN DE LA VILLA DE SEICHES.
Preceptum Caroli regis Magni de donatione ville Cipie monasterio Sancti Albini et de immunitate rerum ipsius ville et ecclesie.

In nomine unigeniti filii Dei trini et uni majestatem Trinitatis continentem unitatemque Divinitatis in se vindicantem, Carolus, gratia Dei, Cesar Augustus. Quicquid locis divino cultui mancipatis ob amorem Dei largimur ad presentis vite instantiam felicius percurrendam et ad perpetue beatitudinis gaudia facilius obtinenda, nobis profuturum fore certissime credimus. Igitur noverit omnium sancte Dei ecclesie fidelium nostrorumque tam presentium quam et futurorum sagacitatis industria, quia adientes celsi-

(1) Le musée Saint-Jean d'Angers possède (no. 2918) l'original de ce document, lequel est malheureusement privé de sa partie superieure. Il commence avec le mot confessoris de notre dixième ligne. Il a été publié par M. Godard-Faultrier dans L'Anjou et ses monuments, I, 174, avec un fac-simile assez imparfait. Cet acte n'est pas authentique. Si, à l'exemple du compilateur du Cartulaire, on l'attribue à Charlemagne, on constate qu'il renferme le nom d'un chancelier que Charlemagne n'a pas eu, et qu'il se termine par des formules qui ne conviennent pas à la fin du regne de l'empereur. Si on cherche a l'attribuer à Charles le Chauve, on reconnaît que celui-ci, qui a bien eu un chancelier du nom de Gozlin, n'a pas porté huit ans le titre d'empereur: c'est néanmoins pour cette attribution que parait s'être décidé M. Haureau dans le Gallia (XIV, 604).

24 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

tudinem culminis nostri fratres ex monasterio sancti ac gloriosi confessoris presulisquae Christi Albini, quod est situm in suburbio civitate Andecavensi, quo ipse sanctus corpore quiescit, ut eis ex nostro ad victum cederemus quo liberius Dominum pro nobis et pro statu regni nobis a Deo commissi liberius exorare potuissent. Quorum precibus aurem libenter accomodantes, conferimus ipsi sancto confessori Christi Albino villam nuncupante Cipiam, qui est sita in pago Andecavo, supra Liddo flumine, cum omnibus appenditiis suis, ecclesiam quoque cum omnibus pratis, silvis, terris cultis et incultis atque mancipiis, pascuis, vineis, molendinis ad eamdem villam pertinentibus; in usibus habeant propriis, absque alicujus exactionis repetitione, perpetualiter obtinere et ut eis rectius visum fuerit, ordinare et disponere absque cujuspiam personae interpositione mereantur. Quocirca absque aliqua indigentia Deo ibidem deservire et pro nobis regnique nostri statu ac populi a Deo nobis commissi salute sepius ac devotius exorare queant, ea scilicet ratione ut nec ullus homo, neque rex, neque tribunus, neque comes, neque abbas ipsius loci, a loco vel ab ipso sacro sancto coenobio abstraere licenciam habeat, neque venumdandi, neque mutua vicissitudine prestare.

Si quis vero inimicus existere voluerit huic definicioni et auferre temptaverit, jubemus atque obtestamur sub prenotatione Dei omnipotentis hujusce nostrae auctoritatis contemptoribus esse multandos, ut sexcentorum solidorum auri ad purum excocti poena multetur, ita videlicet ut duae partes in dictione memorati monasterii, tertia vero in jus cederet fisci.

Ut autem hujus nostrae largitionis auctorite pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem anulo nostro subter eam assignari jussimus.

Signum [monogramme] Karoli gloriosissimi imperatoris.
Gozlenus cancellarius scripsit et suscripsit.
Data XVI kalendas Augusti, VIII anno, Deo propitio, imperii domni Karoli gloriosi imperatoris, indictione Vl. Actum Aquisgrani palatio.

In Dei nomine feliciter. Amen.

DIPLOYES DES ROIS DE FRANCE 25

XII. (B. 3.)
813, août - 814, 27 janvier.
PRÉCEPTE PAR LEQUEL CHARLEMAGNE ET LOUIS LE DÉBONNAIRE FONT DON A SAINT-AUBIN DE LA VILLA DE VION1.
Preceptum Caroli regis Magni et Hludovici filii ejus de donatione ville cui nomen est Vidomnus.

XIII. (B. 4.)
PRÉCEPTE PAR LEQUEL LOUIS LE DÉBONNAIRE CONFIRME LES PRIVILEGES DE SAINT-AUBIN2.
Preceptum Hludovici regis, Caroli regis Magni filii, de confirmatione et immunitate rerum Sancti Albini.

XLV. (B. 5.)
839-840, avant le 20 juin.
PRÉCEPTE DE LOUIS LE DÉBONNAIRE, FAIT A LA SOLLICITATION D'EBROIN, ÉVÊQUE DE POITIERS, POBTANT CONFIRMATION DES PROPRIÉTÉS DE L'ABBAYE ET APPROUVANT L'ORGANISATION DU MONASTÈRE.
Preceptum Hludovici regis impetratum ab Ebroino, Pictavensium episcopo, de confirmatione rerum Beati Albini et ordinis in ipsius monasterio constituti.

26 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

XV. (B. 6.)
849, 25 juin, Auseni villa1.
PRECEPTE PAR LEQUEL CHARLES LE CHAUVE CONFIRME LES P0SSESSIONS DE SAINT-AUBIN.
(Archives de Maine-et-Loire, H. 170; copie du XIe siècle.) Preceptum Caroli regis, cognomine Calvi, filii Hludovici, de confirmatione rerum Sancti Albini que sunt: Maironnus, Clementiniacus, Papirius, Prunarius, Sabiacus, Multonacus, Monasteriolum, villea juxta ipsum monasterium, piscatio a porta Canciacense usque ad insulam que nuncupatur Jurelista, centum modios salis in villa Justiniaco.

In nomine sancte et individue Trinitatis.

Karolus, gracia Dei rex. Cum peticionibus servorum Dei justis et rationabilibus divini cultus amore favemus, superna gracia muniri non desidimus.

Notum sit igitur omnibus fidelibus Sancte Dei Ecclesie et nostris presentibus, scilicet atque futuris, quia illuster comes noster Lambertus et monasterii Sancti Albini rector, culminis nostri adiens sublimitatem, humiliter petiit ut quasdam villas ejusdem abbatie, per preceptum imperialis auctoritatis domni et genitoris nostri Hludovici piissimi Augusti Canonicis ipsius loci deputatas, denuo per celsitudinis nostre scriptum nos etiam eisdem usibus perpetua lege habendas easdem confirmare dignaremur.

DIPLOMES DES ROIS DE FRANCE 27

Quarum scilicet villarum ista sunt nomina: Maironnus, Clementiniacus, Sabiacus, Papirius, Multonacus, Monasteriolum, et vinea que infra consistit monasterium, piscationem a porta Canciacense usque ad insulam que nuncupatur Jurelista et hoc pro annis singulis constituit ut dentur pretaxatis fratribus ex villa Justiniaca de sale modia centum.

Preterea etiam ad petitionem ejusdem dilecti nobis comitis addidimus ipsis his villis eciam que appellatur Ladriacus cum appendicio suo Pristiniaco.

Unde etiam veluti presignatum est altitudinis [nostre] preceptum hoc fieri jussimus per quod precipimus atque firmamus ut prenominate res cum omni integritate et sine cujuspiam rectorum prefati loci minoratione usibus et stipendiis Dei servorum in eodem loco Christo famulantium deputate habeantur, nullique liceat eas in alios preter quam a nobis constituitur usus retorquere.

Sed quicquid exinde rationabiliter fieri aut exigi potest necessitatibus ipsorum omnimodis prebeat supplementum et domibus claustrisque eorum prosint si forte deciderent in restauramentum. Interea etiam constituimus ut numerus fratrum ultra quadragenarium et quinarium numerum ab aliquo eorum abbate ullo umquam tempore non augeatur.

Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum firmius habeatur, et per futura tempora a successorlbus illius et fidelibus Sancte Dei Ecclesie melius credatur et diligentius conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari1. [5] Signum (monogramme) Caroli gloriosissimi regis. Data m kalendas julii, ano X regnante Carolo gloriosissimo rege, indictione XII.

Actum Auseni villa.

In Dei nomine feliciter. Amen.

28 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

XVI. (B. 7.)
851, 16 août, Juvardeil.
PRECEPTE PAR LEQUEL CHARLES LE CHAUVE CONCÈDE A SAINT AUBIN POUR LE TEMPS DE LA VIE DU DONATEUR LES REVENUS DES BIENS QUE LUI CÉDAIT LE DIACRE ANSCARIUS1.
Preceptum Caroli regis, cognomine Calui, filii Hludovici, de beneficio Ansearii diaconi ex rebus Sancti Albini que sunt Villa Varenna, Silviniacus, Canpaniacus, Tonucus, Pinciacus, Calciadus.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Carolus, gratia Dei rex. Si regni nostri fidelium non inrationabilibus petitionibus benignum assensum prebemus, regie celsitudinis operibus consuescimus.

Itaque notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus et nostris presentibus atque futuris, quia quidam religiosus diaconus monasterii Sancti Albini, nomine Anscarius, culminis nostri adiens sublimitatem, humiliter petiit ut ex ejusdem monasterii abbatia beneficium quod habebat denuo sibi concederemus et confirmaremus per omnia tempora vite sue habendum.

Ejus, inquam, deprecationem per intercessionem ipsius loci rectoris Odonis2, illustris comitis, clementer audientes, hoc altitudinis nostre scriptum fieri jussimus per quod quicquid ex prenominata Sancti Albini abbatia habere cognoscitur, omnibus sue vite diebus, veluti pressignatum est ei habendum concedimus et confirmamus. Hoc est villam Varennam mansorum duodecim et medii, Silviacum et Canpiniacum mansorum duorum, Tonucum et Pinciacum et Calciadum mansorum quatuor, videlicet ut quamdiu idem Anscarius vixerit in prescripto monasterio Deo militans, has omnes res sine cujuspiam ejusdem monasterii rectoris illicita

DIPLOMES DES ROIS DE FRANCE 29

contradictione aut injusta minoratione securus teneat atque possideat et divinam misericordiam pro nostra sancteque ecclesie Dei eterna prosperitate continuis precibus semper imploret. Ut autem hec reverentie nostre auctoritas in Christi nomine meliorem obtineat vigorem et post suum discessum ipsius villas ad usibus fratrum permaneant, de anulo nostro subter sigillare jussimus.

Signum (monogramme) Caroli gloriosissimi regis.

Bartholomeus notarius ad vicem Hludovici recognovi.

Data XVII kalendas septembris, indictione XIIII, in anno XII regni Caroli gloriosi regis. Actum in villa Gaverdolio.

In Dei nomine feliciter. Amen.

XVII. (B. 8.)
8461.
ACTE DANS LEQUEL LAMBERT, ABBÉ DE SAINT-AUBIN, ÉNUMERE LES FAVEURS QU'IL A OBTENUES DE CHARLES LE CHAUVE EN FAVEUR DE SON ABBAYE.
Preceptum Caroli regis, cognomine Calvi, filii Hludovici, impetratum a Lamberto comite et abbate monasterii Sancti Albini de immunitate rerum ejusdem sacri loci et de certo numero fratrum ipsius congregationis et de mansionibus canonicorum infra ipsum claistrum edificatis, deque augmentatione ville Litteriaci.

[Chi-rho.] In nomine Sancte Trinitatis. Ego Lanbertus, divina annuente clementia, congregationis Sancti Albini quo corporaliter quiescit rector, notum siquidem fieri exopto fidelibus sancte Dei ecclesie presentibus scilicet et futuris, quod adierint clementiam pietatis nostre fratres predicte congregationis, poscendo supplici voce quatenus eorum petitionibus preberem assensum, videlicet ut innotescerem domno regi

30 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Carolo qualiter paler ejus pie recordationis, domnus Hludovicus, ortante Ebroino episcopo, qui tunc eorum existebat pastor, eis per preceptum concesserit quasdam villas ad usus ipsorum quarum hec habentur vocabula: Mairomnus, Clementiniacus, Sabiacus, Papirus, Multonacus, Monasteriolus et vineam que infra monasterium consistit, necnon piscationem a porta Canciacensi usque ad insulam que nuncupatur Virelista, et ex villa Justiniaco de sale annuatim modia centum, seu ob amorem Dei et reverentiam ejusdem Sancti Albini veluti tranquillis mentibus possent creatori omnium Deo militari, certum fratrum numerum in eorum instituerit ordine, scilicet quadragenarium quintum, ut sub hoc numero victum et vestitum habere possent, ne forte si major adforet numerus scandalum generaret fratribus, et ut mansiones necnon diversa edificia que unusquisque pro modulo suo infra claustrum construeret, post eorum discessum suis propinquis vel clientibus relinquendi potestatem haberent, eis siquidem qui in eodem ordine vitam degerent, immo etiam ut suggererem eidem piissimo regi paternum hujus facti renovare preceptum, veluti quod factum erat per futura tempora firmius haberetur atque diligentius ab omnibus conservaretur.

Sed quoniam in predictis rebus non eis sufficientia erat stipendii, deprecati sunt largitatem pietatis nostre ut concederemus eis assensu regali quandam villam nomine Ladriacum cum omnibus suis appenditiis, id est Prisciniaco villa ceterisque.

Quorum petitionibus, pro amore Dei eorumque assidua fidelitate, assensum prebens, adii presentiam domni regis Caroli, totis viribus postulans ut petitiones prefatas clementer perageret. Quod misericordissima ejus pietas agere non est dedignata, sed quod a patre piissimo actum fuerat sua mitissima confirmavit auctoritate, addens insuper ob nostram deprecationem postulatam a predictis fratribus villam Ladriacum cum omni integritate, ne in aliis hujusmodi seculi turbinibus aliqua stipendii predictos fratres molestaret defectio.

Quam ob rem necesse fuit predictis fratribus a nobis accipere hanc scripture auctoritatem, ut certius nostra patesceret voluntas qua concedimus atque in perpetuum concessum fore volumus eis

DIPLOMES DES ROIS DE FRANCE 31

prefatas res omnes, ita ut nec nobis nec ullis successorum nostrorum aliquod obsequium ex inde inpendatur, sed quicquid ex eisdem exigi jure potest ab aliquo ex eorum numero dispensatore fidelissimo, ipsi ad suos usus habeant atque firmissime possideant sub prefato fratrum numero, atque edificiorum concessa potestate veluti regali continetur auctoritate. Unde obsecro successores meos qui diversa venturi sunt per tempora ut veluti sua voluerint acta fore stabilia, ita hoc meum factum sinant manere inviolatum. Et ut hec ipsa auctoritas a me certius facta credatur, manu propria sub signo Sancte Crucis eam confirmavi et ceteros fideles sancte Dei ecclesie episcopos atque abbates confirmare ratum decrevi.

[Chi-rho.] Lanbertus comes [cartam] a me factam subscripsi.

[Chi-rho.] In Christi nominle Ursmarus, indignus Turonice matris ecclesie archiepiscopus.

[Chi-rho.] Landrannus, gratia Dei Turonice ecclesie archiepiscopus, huic decreto relegi et subscripsi.

[Chi-rho.] Actardus, episcoporum Dei servus, sedis Nannetice indignus episcopus, huic decreto subscripsi.

[Chi-rho.] Dodo, Andecavensium presul, huic decreto assensum prebui. [Chi-rho.] Frotmundus, Sanctonice urbis episcopus, subscripsi.

[Chi-rho.] In Dei nomine Erimannus, episcopus Nivernensis ecclesie, huic testamento decreto assensum prebui. [Chi-rho.]

Sicmundus presbiter subscripsi. Guarnerius presbiter subscripsi. [Chi-rho.] Rannulfus subscripsi.

[Chi-rho.] Ebroinus diaconus subscripsi.