SAINT-REMY-LA-VARENNE 203
[N.] CARTAE DE VARENNA
CLXXVII. (N. 1.)
929-930.
FOULQUES LE ROUX, COMTE D'ANJOU, SE QUALIFIANT ABBÉ DE
SAINT-
AUBIN ET DE SAINT-LÉZIN, D'ACCORD AVEC ROSCILLA, SON ÉPOUSE,
ET
GUY ET FOULQUES, SES FILS, POUR L'AME D'INGELGER, SON PÈRE,
D'INGELGER, SON FILS, DE GARNIER, SON BEAU-PÈRE, ET DE
TESCENDA,
ÉPOUSE DE CELUI-CI, FAIT DON AUX DEUX ABBAYES SUSNOMMÉES
DE
CHIRIACUS, AUJOURD'HUI SAINT-RÉMY-LA VARENNE1.
Carta Fulconis Andecavorum, comitis Ingelgerii filii, de
donatione curtis Chiriaci Sancto Albino.
[58] In nomine Domini nostri et Salvatoris Jhesu Christi. Ego Fulco, Andecavorum comes, abbas quoque Sancti Albini Sanctique Lizinii, necnon et uxor mea Roscilla et filii mei, Widdo ac Fulco, nullius cogentis imperium, sed nostra plenissima voluntate, fatetur nos, pro Dei amore et pro remedium mee anime vel anime Ingelgerio, genitore meo, atque Ingelgerio, filio meo, necnon pro anima Warnerio, socro meo et uxore sua, Tescenda, ut pius Dominus de peccatis nostris indulgentiam habere dignaretur, curti Chiriaci cum silvis vel pratis, totum ad integrum in inquisitum, quantumcumque in ipso loco in mea videtur esse potestate, vobis trado atque firmo ut ab hac die ac deinceps habeatis, teneatis, possideatis, neminem contradicentem. Est autem prefata curtis super alveum Ligeris.
Si quis autem, ausu temerario, contra hanc donationem venire
204 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
aut infrangere conaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat sancteque virginis Marie, sancti quoque Albini ac sancti Lizinii necnon omnium sanctorum Dei, et hoc quod repetit non vindicet, et insuper coactus auri cocti libras decem exsolvat, et presens scriptio firma ac stabilis permaneat cum stipulatione subnixa.
S. Fulconis comitis ac filiis suis fieri ac firmare jusserunt. S. Fulconi vicario. S. Hervei episcopi. S. Letgaudi prepositi. S. Adhelardo decano. S. Otberto archidiacono. S. Herveo presbitero. S. Rainaldo presbitero. S. Ysachar diacono. S. Lisierno subdiacono. S. Warino. S. Alveo. S. Heldemanno. S. Herneiso. S. Bernardo. S. Marcoardo. S. Widdoni. S. Sieffrido. S. Ulgerio. Actum Andecavis civitate, regnante Rodulfo rege anno VII. Adutanus monachus scripsit.
CLXXVIII. (N. 2.)
1056-1060.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES DE SAINT-AUBIN, APRÈS AVOIR
RELATÉ L'ACCORD CONCLU ENTRE 1000 ET 1027, PAR HUBERT,
ABBÉ DE
SAINT-AUBIN, ET THIBAUD, ABBÉ DE SAINT-LÉZIN, POUR
LE PARTAGE DE
CHIRIACUS ET DE CHEMELLIER, EN RACONTENT LA VIOLATION PAR ÉON
DE
BLAISON ET LA CONDAMNATION DE CE DERNIER PAR GEOFFROY MARTEL1.
Carta de particione curtis Chiriaci et curtis Chamilreriaci
inter monachos Sancti Albini et canonicos Sancti Lizinii.
Monachi Sancti Albini et canonici Sancti Lizinii habebant de benefitio Andecavorum principum, prope Andecavam, duas ecclesias et duas curtes ad illas pertinentes, in omnibus earum reditibus inter se sine divisione communes, unam Chiriacum, alteram nomine Chamilcheriacum.
Habebant et abbates, monachi monachum nomine Huncbertum, canonici laicum nomine Tetbaudum. Cum autem secularis regulari, Tetbaudus scilicet abbati Huncberto et ejus monachis, de illarum curtium communitate in multis importunus esset et damnosus,
SAINT-REMY-LA-VARENNE 205
in tantum ut ille et sui omnia pene bona hominum in illis curtibus habitantium, sicut panem et vinum et carnem et multones et agnellos et friscingas et porcellos et aucas et gallinas et ova et pullos, insuper et rusticanorum spolia, ad libitum suum devorarent, diriperent, devastarent.
Et cum in hostem Tetbaudus et sui moverent, in illa communi terra euntes et redeuntes jacerent, prata et blados ante maturitatem secarent, ita ut horum possessores nec de pratis fena, nec de bladis grana multotiens colligere possent, ac monachi hec inpossibilia diu passi ulterius perpeti non possent, quesierunt per comitem Fulconem, utrorum abbatum archiabbatem, ut inter duas congregationes duarum supradictarum curtium fieret justa partitio et equalis divisio ita ut alterius in partem alterius nullius dominationia transiret violentia, sed portionem queque suam possideret quieta.
Quod ubi Fulco comes sic oportere intelligens fieri precepit ac Tetbaudus cum canonicis ejus precepto annuit, convenerunt ad hanc partitionem faciendam in podio de Saziaco utrique abbates et monachi et clerici et laici plures, ibique totam pene duarum curtium integritatem circumspicientes, cummunicato consilio, dederunt Tetbaudo et canonicis partitionem et Huncberto et monachis electionem.
Partitus [59] est ergo Tetbaudus duarum curtium integritatem et communi consilio adjudicaverunt cheminum Girberti, cujusdam rusticani cujus domus juxta cheminum erat, juste partitionis et equalis inter illos divisionis fieri debere ac posse rectum limitem. Igitur facta et concordata omnis integritatis illarum duarum curtium partitione, ita ut nichil in eis indivisum remaneret, nisi decime et cimitteria et quod pertinere videbatur ad altaria.
Abbas Huncbertus et monachi relinquentes Tetbaudo et clericis pinguius ac fertilius procul dubio territorium versus Chamilreriacum, sumpsit sibi et monachis Sancti Albini macriorem et exiliorem partem quam tamen Liger fluvius abluebat versus Chiriacum, propter paululum commoditatis Ligeris fluvii et Valie silve monachorum usui competentis.
Tenuerunt itaque monachi suam partem quietam in tota vita
206 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
illius Tetbaudi et alterius Tetbaudi, filii ejus, usque ad tempus Heudonis tertii heredis.
Qui Heudo, juvenis factus ac juvenum consilio usus, immisit quadam vice, quasi propter consuetudinem, omnes equos suos et suorum, non solum equitum, sed et rusticanorum, in prata dominica monachorum Sancti Albini.
Quod cum vidissent monachi et intellexissent inpossibilitatem antiquam tempore Heudonis quasi redivivam pullulare ac nisi recens succideretur in posterum crescere, perrexerunt ad comitem Gaufridum de tanto inpossibili consulendum. Quorum narrationem comes cum intellexisset, misit eos ad Gaufridum de Treviis, ut de sua parte eum conjurarent omnem multitudinem equorum et equarum Heudonis et suorum sibi apud Bellum Fortem redderet.
Quod cum audisset Gaufridus, partim pro infirmitate qua etiam mortuus est, partim pro amicicia hominum de Blazono, quia plures erant sui homines, non solum facere renuit, sed et Blazonenses de precepto comitis occulte premunivit.
Quod cum comperisset Heudo et sui, ejecerunt equos et equas suas de pratis monachorum, sed pro uno equo quem inde ejecerunt, quatuor aut amplius boves, aut vacas, porcos et alias peccudes in ea inmiserunt.
Quod cum viderunt monachi, pergentes iterum ad comitem narraverunt ei quomodo Gaufridus de Treviis facere preceptum suum rennuisset.
Tunc comes conviciatus et comminatus ei non minimum, preeepit masnadie sue, Burehardo scilicet de Jarziaco et Gaufrido Focali de Castro Insule eum aliis pluribus, ut ante non cessarent quam eum fortia hominum de Treviis omnem predam que in pratis invenirent sibi apud Bellum Fortem redderent.
Quod cum illi secundum preceptum comitis fecissent, secutus est Heudo predam suam usque ad Bellum Fortem, ibique ei de preda sua appellanti dominum suum, respondit se comes apud Castrum Ledi ex hoe responsurum.
Quo eum eum etiam Heudo persecutus esset et aliquod sibi utile responsum de preda sua expectaret, vidente eo et audiente,
SAINT-REMY-LA-VARENNE 207
omnis multiludo prede sue ita distributa est per castrenses castrorum novorum Castrum Ledi obsidentium et in brevi spatio consumpta est, ut vix recognosci possent ejus vel vesticia, hoc tantum ei comite respondente quod Andecavis in curia sua, ad terminum quem ei predixit, justitiam ei exinde teneret, presente abbate de Sancto Albino cujus querela predam ceperat, qui et eam si judicaretur bene reddere poterat.
Cum autem, ad terminum a comite denominatum, Andecavis in curia comitis Theodericus abbas et Heudo de Blazono ad placitandum de hoc convenissent, appellavit ultro comes Heudonem de Blazono de hoc quod abbatiam suam sine clamore injuste invaserat.
Cui cum Heudo respondisset quod ei de hoc in misericordia sua rectum faceret, sed tunc sibi de preda sua responderet, adjecit comes quod ipse in preda rectum habebat quam in pratis suis devastandis quasi pro consuetudine inmissam repererat. Cui contra cum Heudo se in pratis talem consuetudinem antiquitus habuisse respondere conatus esset, cepit comes narrare quomodo partitio supradicta, tempore patris sui, per ejus preceptum inter Tetbaudum vetulum et abbatem Huncbertum facta fuisset et quod ei ex tunc nulla consuetudo ac nulla dominatio in monachorum parte remansisset.
Quod cum Heudo contradicere probabiliter non posset, dixit iterum se non fecisse quia monachi pastitia sua, quod comes fieri in terra sua vetuerat, adpratassent.
Cui cum comes adjecisset quare et ipse pastitia de Blazono depratasset, respondit Heudo quia Liger fluvius sibi naturalia prata sua tulisset.
Cui cum contra comes opponeret Ligerim fluvium plus sibi terre tollere quam regem Frantie, et quod Liger peccaverat monachos non debere emendare, omissis oppositis, precepit comes judicibus ut sententiam recti de hoc quod audierant proferrent.
Judicaverunt igitur Adhelardus de Castro Gunterio et Gaufridus Crassus de Chimilliaco quod Heudo de Blazono, quandoquidem post partitionem ab avo suo inter se et monachos factam et con-
208 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
cordatam de duabus supradictis curtibus nullam illum consuetudinem vel dominationem in partitione monachorum sicut nec monachos in illius partitione retinuisse dicere probaliter poterat, dupliciter erga dominum suum comitem forsfecerat, de hoc quod sine clamore abbatiam comitis invaserat et de hoc etiam quod ejus invasio omnino injusta fuerat.
Guadiavit ergo Heudo comib per judicamentum curie ejus forsfactum invasionis et injustitie sue.
Et cum deinde judices quid in guadio contineretur Heudo interrogaret, responderunt judices quantum comiti placeret. Quid multa? Tote hore illius diei belle fuerunt Heudoni quando a comite per judicum deprecationem potuit extorqueri ut ei comes forsfactum suum dimitteret, conditione tamen tali ut nunquam amplius abbatiam suam sine clamore invaderet, nec ullam consuetudinem in eam inmittere presumeret, preda omni inproperda computata.
Hoc judicaverunt Adhelardus de Castro Gunterio et Gaufridus
Crassus de Albiniaco, coram comite Gaufrido, in camera sua
Andecavis.
Hoc viderunt et audierunt:
De parte Heudonis: Cadilo de Blazono, Tetbaudus Florentinus,
Odo filius Hildoii.
De parte monachorum: Otbrannus prior, Gaufridus de Varenna.
CLXXIX. (N. 3.)
1060-1067.
CHARTE PAR LAQUELLE GEOFFROY LE BARBU DONNE A SAINT-AUBIN TOUTES
LES COUTUMES ÉTABLIES SUR UN ARPENT DE TERRE A SAINT-REMY-LA-
VARENNE.
Carta Gaufridi Junioris, comitis Andecavorum, de dimissa omni
consuetudine de uno arpenno terre in obedientia Varenna1.
Sciant presontes et presentium successores quod ego, Gaufridus Junior, comes Andecavi, dono Sancto Albino et ejus monachis,
SAINT-REMY-LA-VARENNE 209
propter animam meam et propter animam mei avunculi Gaufridi, omnem consuetudinem de uno arpenno terre apud Sanctum Remigium super Ligerim, excepto quod homines qui ibi manserint pergant in exercitu meo ad bellum denominatum, et hoc sub monitione monachorum, non ministrorum meorum.
Ut igitur hec perdonatio firma et stabilis permaneat, manibus propriis adfirmare decrevimus, manibusque filiorum nostrorum roborari jussimus.
S. Gau
fri di co
mi tis.
Signum Rotberti Burgundi. Signum Gaudini de Malicornant.
Signum Giraldi filii Berlaii. Signum Gaufridi de Buszenzaes.
Signum Marcoardi de Dalmeriaco. Signum Arthaldi militis. Signum
Rotberti prepositi. Signum Rotberti de Chantoschiaco. Signum
Giraldi Calvelli. Signum Warini cellararii.
CLXXX. (N. 4.)
1075; vers le 15 mars.
NOTICE DES PLAINTES DES CHANOINES DE SAINT-MARTIN-D'ANGERS CONTRE
LES MOINES DE SAINT-AUBIN, ARTICULÉES DEVANT UN TRIBUNAL
QUI
DONNE RAISON A CES DERNIERS.
Carta de querela canonicorum Sancti Martini contra monachos
Sancti Albini super Varenna.
Canonici Sancti Martini Andecavensis reclamabant ex multo tempore quedam erga monachos Sancti Albini in curte de Chiriaco ubi sextam videntur habere partem. Petierunt itaque a domno abbate Otbranno ut ex hoc teneret cum eis ecclesiasticum juditium, in quo declararetur utrum ipsi tortum haberent an rectum.
Annuit domnus abbas Otbrannus petitioni eorum, seseque libenter dixit cum eis venire in placitum.
Et quia ecclesiasticum quesierunt juditium, ecclesiastici judices advocati sunt, id est domnus Rotbertus, decanus Sancti Mauricii,
210 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
et domnus Raginaldus grammaticus et domnus Gausbertus, decanus Sancti Laudi, qui equam libram in judicando tenerent ne utramque in partem nisi per rectum declinarent.
A molino igitur qui Rebellis nominatus est sumat etiam exemplum nostra narratio, quia in illo canonici sextam partem reclamabant [60] eo quod in communi situs esset solo. Sed hunc eorum clamorem quidam legalis homo, Sicherius nomine, calumpniatus est, qui de hoc testem se fecit et paratus probare fuit quod Isembertus, avunculus suus, qui dictum molinum ad solvendum censum et de monachis tenebat et de canonicis, Sancto illum Albino pro anima sua donavit.
Judicaverunt itaque judices quia canonici nullum aliud jus habebant in molino, nisi de censu suam sextam partem, sicut de illo qui donavit, si viveret, haberent.
Videntes canonici sese in hac parte defecisse, temptaverunt in alia proficere. Dixerunt enim molinum, de loco ubi prius fuerat translatum esse, partemque non minimam terre communis occupasse, rectum ideo esse ut quantum terre occupasset molinus, tantumdem eis alias, unde suum rectum haberent, ostenderetur.
Contra hec probare parati sunt Gosfridus de Varenna, qui erat fidelis canonicorum sicuti monachorum, testimonio Sicherii et aliorum, multum plus frugifere illic terre communem remansise ubi molinus fuerat quam hic occupasse ubi modo erat.
Cognoscentes canonici quia sic res erat veritati assenserunt, neque de molino, nisi de censu suam partem sicut ante habebant, reclamaverunt.
Reclamaverunt etiam canonici quod monachi vineas in terra edificaverant, unde terragium, si vinee non essent, haberent. Quesierunt igitur ut mitterent in vineis vinagium, de quo saltem restauraretur eis de terragio suo dampnum.
Ad hec responderunt monachi et Gosfridus Sicheriusque et alii quia si monachi in messifera terra vineas edificaverunt, multo ampliores vineas quas antiquitus tenuerant desertas ad arandum reliquerunt multoque meliorem terram ad bladum fatiendum quam ea est in qua novas vineas plantaverunt. Quam terram
SAINT-REMY-LA-VARENNE 211
parati fuerunt monachi monstrare canonicis per Gosfridum de Varenna.
Et de hoc resiluerunt clerici quia resistere non poterant apertissime veritati.
Conquesti sunt item quod bospites unde sibi oblatas aliasque redditiones habere debuerant, monachi per oppressionem suam callide de terra communi ejecerant, ut illis videlicet ejectis ipsi terras eorum frugibus fatiendis excolerent.
Hic respondit Gosfridus de Varenna, fidelis illorum, coram judicibus, paratum se esse probare quod non ita res esset ut canonici dicebant neque monachi dictos hospites exhereditassent, teste se ipso, testibus et illis qui adhuc in terra remanserant, alios namque mors ipsa, alios bellum, alios paupertas, nonnullos etiam variorum comitis compulit exire violentia, quorum terrule nisi a monachis arate essent, canonici ex illis nullum fructum haberent. Nunc autem habent utcumque de fructu terre partem suam per monachorum quos nunc accusant cultum atque laborem.
Secundum itaque illius responsionem, judicaverunt judices monachis hujus rei rectum habere et canonicos ab injusta calumnia quiescere debere.
Clamorem rursus de orto monachorum canonici, quia nichil exinde habebant, fecerunt, ad quod respondit domnus abbas Otbrannus velle se omnino ut hoc quod de orto eis pertinebat haberent, precepitque monachis de Varenna quatinus deinceps jam de decimalibus herbarum partem suam eis redderent, quamvis predecessores illorum nunquam antiquitus haberent. Clamaverunt etiam canonici quod in aquisiciis monachorum que in flumine Ligeris erant partem non habebant, requisieruntque ut sextam partem in eis ipsi mitterent et sextam prenderent. Quibus responderunt Gosfridus de Varenna, et Raginaldus piscator, filius Hildradi, quia edificium quod monachi habent in Ligere non est simile aliis edificiis eorum, quoniam et extranei homines similiter suos molinos habere possunt. Tunc dixit eis domnus abbas Otbrannus ut e duobus unum eligent, ut aut videlicet in molinis Sancti Albini partem suam de
212 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
palagio et in exclusis de cenagio more antiquo prenderent, aut edificamenta etiam in eadem aqua sursum vel deorsum reedificarent.
Juditio domni abbatis domnus Rotbertus decanus aliique judices assensum prebuerunt, et canonici, aliis supradictis querelis rationabiliter et sine ulla contradictione definitis, de hac extrema ad consilium capiendum, utrum de consuetudinibus adquisiciorum partem congruam caperent, aut sicut monachi in ipsa aqua reedificarent, terminum prendiderunt in Ramis Palmarum quo monachis de consilio suo responderent, quod nec tunc nec postea fecerunt.
Nomina monachorum et canonicorum atque laicorum qui in hac disceptatione presentes fuerunt, sunt hec: Abbas Otbrannus, Fulcradus prior, Odo claustrensis prior, Achardus secretarius, Hubertus monachus Castri Gunterii, Rainerius monachus, Salomon monachus, Aldroenus canonicus, Lambertus Episcopus canonicus, Rotgerius canonicus, nepos Odonis Sancti Laudi, Willelmus capellanus et canonicus, Bernadus canonicus, Andreas canonicus, Walterius canonicus, Herbertus canonicus, Gauslinus canonicus, Girardus canonicus, Warinus Sanctus Dei canonicus, Andefredus canonicus, Rotbertus decanus, magister Raginaldus, Gausbertus de Sancto Laudo. Laici: Gosfridus de Varenna, Aldulfus prepositus, Sicherius de Mariniaco, Rainaldus filius Hildradi.
Actum Andecavis civitate, in auditorio Santi Albini, anno ab incarnatione Domini M LXXV, indictione XIII, mediante martio mense.
Notum sit omnibus quod, in fine placiti hujus duos pre ceteris ex canonicis, Audroenus scilicet et Lambertus Episcopus, domno abbati Otbranno, coram omnibus, magnas gratias reddiderunt eo quod ipsorum querelositati vel murmurationi quam adversus illum et monachos, sperando esse quod non erat, aliquandiu habuerant, rationem reddendo finem inposuerat.
CLXXXI (N. 5.)
1067-1109.
NOTICE DE LA SENTENCE RENDUE SUR UNE CONTESTATION ENTRE LES
ABBAYES DE SAINT
SAINT-REMY-LA-VARENNE 213
AUBIN ET DE SAINT-MAUR, AU SUJET D'UNE BOIRE EN L'ILE DE SAINT-
MAUR.
Carta de contentione que fuit inter monachos Sancti Albini et
monachos Sancti Mauri in obedientia Varenna1.
Tempore comitis Fulconis Junioris, aggressi sunt monachi Sancti Mauri invadere quandam beram monachorum Sancti Albini que currit per insulam que dicitur Sancti Mauri, quorum invasionem monachi Sancti Albini ferre inpatientes cum fortia hominum perrexerunt ad illam beram et destruxerunt atque dissipaverunt quicquid monachi Sancti Mauri in ea sibi edificaverant. Quapropter convenerunt ad placitum monachi Sancti Albini et Sancti Mauri, per preceptum Fulconis comitis, apud Sanctum Johannem, inter Sanctum Remigium et Sanctum Maurum, ibique presentibus Heudone de Blazono, Odone de Chamaziaco, Tetbaudo Florentino, Radulfo et Petro filiis Cadilonis de Blazono, Laguelino et Stephano de Brucis, Gaufrido de Calumna, Ingelbaudo Eschevido et Gaufrido Meschino, quos comes in loco sui ad placitum miserat disceptata ac judicata est monachorum causa hoc modo.
Narraverunt ergo monachi Sancti Mauri quod antiquum jus in illa bera habebant sicut ab antiquis dici audierant, et quia illa beira per insulam que dicitur Sancti Mauri currebat, sicut insula dicebatur, sic beira et dici et esse sua debebat. Ad hoc responderunt monachi Sancti Albini quod, temporibus sex comitum Andecavi, illam beiram quietam tenuerant, idem a tempore Fulconis comitis, qui cognominatus est Rufus, qui dedit Sancto Albino curtem de Chiriaco cum terris cultis et incultis cum silvis et pratis, cum aquis et aquarum discursibus, usque ad tempus Fulchonis Junioris comitis, nepotis Gosfredi Martelli, qui tunc temporis Andecavo preerat et, nisi illa beira in curte de Chiriaco que jungebatur cum terra Sancti Mauri esset, monachi Sancti Albini in ea nil reclamabant.
214 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Quod cum contradici a monachis Sancti Mauri non posset, id est curtem de Chiriaco, sicut dictum est, antiquitus monasterio Sancti Albini collatam esse, ac beiram in illa curte esse, ac monachos Sancti Albini et curtem et beiram longo tempore quiete tenuisse, quandoquidem monachi Sancti Mauri nullam exinde investituram legitimam se aliquando habuisse dicere probabiliter possent, recognoscentes in justitiam suam per judicamentum baronum qui aderant, guagiaverunt monachi Sancti Mauri, idem Petrus prior et Ascelinus cellararius et Godefredus monachus et Rainaldus, vicarius Sancti Mauri, monachis Sancti Albini, Gaurnerio priori et Rotberto Cadefaldo, pisces quos rapuerant de beira et forfacta alia que exinde fecerant.
De forfactis novem leges guaiverunt ac pisces circiter trecentos darsos in testimonium injusticie sue monachis Sancti Albini [61] reddiderunt.
Testes: Gauffridus de Varenna, Hubertus filius Godae.
CLXXXII. (N. 6.)
1087.
NOTICE DE L'ABANDON CONSENTI PAR FOULQUES RÉCHIN A SAINT-AUBIN
DE
LA PLUPART DES DROITS DE JUSTICE QU'IL POSSÉDAIT A SAINT-REMY-LA-
VARENNE.
Carta Fulconis Junioris, vulgo Rechin dicti, comitis
Andecavorum, de consuetudinibus donatis Sancto Albino de tota
curte Chiriaci1.
Duplici ex causa litteris traditur quicquid honorum et utilium rerum ecclesiis Dei a catholicis viris impenditur. Ita enim notitia rerum, sicut oportet, oblivionem fugit, et illi qui elemosinas fecerunt, etiam post mortem quodammodo vivere videntur, dum recitatione litterarum bonum quod fecerunt non tacetur et a bonis et religiosis viris, pro peccatis eorum quos sibi bona fecisse legunt, cotidianis orationibus et aliis bonis operibus Deo fideliter supplicatur. Non enim volunt gratis panem manducare ab aliquo.
SAINT-REMY-LA-VARENNE 215
Notum igitur fieri volumus hominibus nostre etatis et future quod Fulco, Andecavensium comes, nepos Gaufridi comitis, pro redemptione peccatorum suorum, donavit Sancto Albino et monachis ejus de tota curte Chiriaci omnes consuetudines quas habebat in ea, exceptis istis, scilicet, de sanguine qui fundetur per arma moluta, et de homine penitus occiso, et de bidampno, et de friscinga, et de hominibus in hostem submonendis sub nomine belli, ita tamen ut monachi fatiant homines suos submoneri, his solum retentis, ceteras omnes sicut ipse habebat solidas et quietas Deo et Sancto Albino et monachis ejus concessit, illo scilicet tempore quo ab incendio Legionis revertens pessimam egritudinem incurrit, fame pene totam terram opprimente, anno M LXXXVII et XVII anno regni ejus.
Hujus donationis testes sunt isti: Gaufridus prior, Matfridus
monachus, Willelmus canonicus Sancti Laudi, Haimericus de
Currono, Clarenbaldus de Rocha Forti, Orricus de Cauleto,
Girardus de Fracto Valle, chamberlanus, Petrus, filius Stephani
Rubescali, chamberlanus.
S. Ful cho
nis comi
tis Ju nioris
CLXXXIII. (N. 7.)
1000-1027.
DON A SAINT-AUBIN PAR UNE DAME NOMMÉE ASSENT D'UNE COLLIBERTE
APPELÉE ALGARD1.
Carta de Algarde quam dedit domna Alsent Sancto Albino, cum
omni fructu suo, in obedientia Varenna.
In nomine sancte et individue Trinitatis.
Notum sit omnibus nostratibus, monachis sive clericis, necnon et laicis, tam presentibus quam et futuris, quia deprecatus est
216 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
domnus abbas Sancti Albini, nomine Huncbertus, quandam feminam que vocatur Alsent, de suo benefitio ut aliquid Sancto Albino daret. Quod et fecit. Dedit etiam Sancto Albino quandam collibertam que vocatur Algart, cum omni fructu suo, ea ratione ut ipsa omnia que ei pater suus de sua hereditate dederat, id est terram, aquas, medietatem domui sue supradicte domine sue relinquet, ita ut deinceps nec illa, nec ullus suus filius, nec filia, reclamare post hec valeat.
Insuper etiam dedit Landricus, ejus senior, antedicte Assent solidos vigenti ut melius firmaretur hec convenientia. Firmaverunt namque hanc convenientiam sui nepotes, Burchardus scilicet et Gaufridus, necnon et Ingelgerius et mater eorum [cross].
CLXXXIV. (N. 8.)
S. d.
CONCESSION VIAGÈRE FAITE PAR SAINT-AUBIN AU PRÊTRE
GEOFFROY DES
REDEVANCES DUES PAR SAINT-REMY-LA-VARENNE A L'ABBAYE.
Carta de redibitione annua sacerdotii de ecclesia Sancti
Remigii de Varenna Gaufrido presbitero vendita.
Notum sit omnibus presentibus et posteris abbatem cum monachis Sancti Albini redibitionem annuam sacerdotii, id est quinque solidos de ecclesia Sancti Remigii de Varenna, cuidam sacerdoti Gaufrido vendidisse, tali modo ut in vita sua quicquid voluerit fatiat, tantum in ipso obitu suo ad Sanctum Albinum supradicta illa redibitio redeat, nullo eam requirente vel per hereditatem, vel per conventionem quam cum illo sacerdote, vel vivente, vel moriente, habuerit, nec etiam sacerdote alio qui in ecclesie servitium supradicto illi successerit.
Hujus rei testes: Landricus archidiaconus, Gaufridus laicus de Varenna.
CLXXXV. (N. 9.)
l060-1081.
NOTICE DANS LAQUELLE LES MOINES RELATENT COMMENT, ENTRE 1039 ET
1049, LANDRY, APRÈS AVOIR USURPÉ UNE TERRE APPARTENANT
A SAINT-
AUBIN L'AVAIT RESTITUÉE A L'ABBAYE; COMMENT L'ABBÉ
THIERRY LA LUI
AVAIT
SAINT-REMY-LA-VARENNE 217
RENDUE ET COMMENT ENFIN L'ABBÉ OTBRAN, EN PROCÉDANT
A UN BORNAGE,
AVAIT REPRIS TOUT CE QUI APPARTENAIT A L'ABBAYE.
Carta de pratis que Landricus et Gaufridus, filius ejus,
injuste invaserunt supra Sanctum Albinum apud Varennam1.
Tempore Walterii abbatis affuerunt presentes rustici Varenne, Warnerius de Vermello, Ingelbaudus de Mareschio, Warinus Zavatellus, Alcherius Folie, qui dixerunt Landricum, patrem Gaufridi Varenne, fraudulenter occupasse apud Varennam tres arpennos pratorum Sancti Albini et monachorum.
Quod cum didicisset abbas Walterius et Adraldus, prior, et Marcoardus, monachus, convocaverunt Gaufridum ut eis redderet rationem.
Sed Gaufridus, non valens reddere rationem, venit in capitulum Sancti Albini et ibi dimisit omnia prata.
Defuncto autem Walterio abbate et succedente Teoderico abbate, reddidit Teodericus abbas Gaufrido supradictos tres arpennos de pratis sine consilio fratrum et capituli sui.
Sed Gaufridus, gradiens per vestigia patris sui et videns tempus ad hoc oportunum, post mortem comitis Gausfridi, non solum invasit super Sanctum Albinum, dominum suum, supradictos tres arpennos, sed etiam alios tres arpennos et tres quartarios pratorum insuper et de terris Sancti Albini et monachorum quantum sibi placuit.
Transacto vero aliquanto tempore, abbas Otbrannus Sancti Albini et Guarnerius, prior, et Rotbertus monachus, cognomento Cadefaldus, calumpniando Gaufrido prata et Cetera desuper advenerunt et prata et terras metas figendo diviserunt, Gaufrido terras dimittente et prata abbate et monachis calumpniantibus possidente.
Testes hujus rei sunt isti: Radulfus et Petrus, filii Cadilonis, Laguelinus, Drogo de Calviniaco, Gausbertus Tira Musca, Stephanus de Brocis, Tetbaudus Florentinus, Garnerius Dimidius Panis, Aldulfus prepositus, Johannes Folie, Walterius Bornet, Gaufridus Lunellus, Herveus mariscalcus, Haimarus Malspetith.
218 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CLXXXVI. (N. 10.)
S. d.
NOTICE RELATANT DANS QUELLES CONDITIONS L'ABBÉ PRIMALDUS
AVAIT,
ENTRE 1027 ET 1030, ACCORDÉ A ÉTIENNE LE FOU LA
JOUISSANCE
VIAGÈRE D'UNE TERRE APPARTENANT A SAINT-AUBIN.
Carta de terra Stephani Stulti quam filii Sicherii de
Marinniaco calumpniabantur monachis Sancti Albini in obedientia
Varenna1.
Filii Sicherii de Marinniaco calumpniabantur monachis Sancti Albini terram quam abbas Primaldus donaverat Stephano Stulto tantum in vita sua.
Evenit quadam die ut supradictus Sicherius ad curiam monachorum de Varenna veniret.
Tunc Berardus monachus, qui preerat obedientie, ei dicere cepit quare terram Sancti Albini filiis suis calumpniari faciebat.
Respondit ille filios suos ad cunsilium suum non tendere. Et subjunxit: "Forsitan nescitis quomodo abbas Primaldus illam
fecit donationem?"
At ille: "Dicite nobis."
Tum ille: "Invitus fecit."
"Quomodo invitus ?"
"Dicam vobis: Tempore Fulconis comitis senioris, familia
Sancti Albini fecerunt quandam seditionem cum familia comitis
in
civitate Andecava et ex hominibus Fulconis comitis occiderunt
quinque, de qua re contra monachos comes iratus extorsit ab
abbate, eo nolente, ut terram illam supradicto Stephano in vita
sua solummodo donaret."
Hec audierunt et viderunt: Girbertus et Rainaldus, filii ipsius Sicherii, Gosfridus de Varenna, Andreas Gumbodus, Clementius filius Aldulfi, Widdo de Intrammis, Warinus et Adhelardus de Folia.
SAINT-REMY-LA-VARENNE 219
CLXXXVII. (N. 11.)
1067-1081.
NOTICE DE LA SENTENCE REJETANT LA RÉCLAMATION DE PIERRE,
SÉNÉCHAL
DE CHEMILLÉ, ET MAINTENANT SAINT-AUBIN DANS LA JOUISSANCE
DE LA
TERRE D'ÉTIENNE LE FOU.
Carta de terra Stephani Stulti quam Petrus siniscalcus de
Camilliaco calumpniabatur monachis Sancti Albini in obedientia
Varenna.
Petrus, siniscalcus de Camilliaco, calumpniabatur monachis Sancti Albini in curte de Varenna terram Stephani Stulti, consanguinei sicut dicebat sui, de qua re cunvenerunt Andecavis abbas Otbrannus et monachi et Petrus et alius Petrus, filius ejus, et sui amici in curia comitis Fulconis; ibique coram comite Fulcone et ejus baronibus, audita primum utriusque patienter causa, et attente disceptata ac postea subtiliter et morose discreta, ad extremum legaliter et autentice dijudicando est terminata.
Hoc autem fuit juditium: Petro de Camilliaco siniscalcum, secundum suam narrationem et monachorum responsionem, nichil recti, ac per hoc nichil juste calumpnie ac reclamationis in illa terra quam monachis Sancti Albini calumpniabatur habere, abbatem et monachos ipsam terram quiete et solide in perpetuum debere possidere. Hujus autem cause judicatores fuerunt: Hugo de Meduana, Fulco de Mota.
Presentibus ac videntibus: Normanno de Castro Carceris, Gaufrido Rotundello, Andecavis tunc temporis preposito, et aliis pluribus.
CLXXXVIII. (N. 12.)
S. d.
NOTICE D'UN DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR CONSTANT DE VARENNE.
Carta de rebus quas Constantius Adquatratus donavit Sancto
Albino in obedientia Varenna.
[62] Constantius de Varenna, supranominatus Adquatratus,
220 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
condonavit Sancto Albino et monachis ejus post obitum suum omnem substantiam suam quam in terra, in vineis, in pratis et omni re mobili vel inmobili et habebat et habiturus erat, preter fevum quod de quodam milite tenebat et preter hoc quod de fructu edifitiorum et de mobili re necessitatem suam, dum viveret, procuraret. Condonavit autem ita ut cum res sue in dominium monachorum venerint, de manu sua vendendo aut donando edificia in aliam non mittant.
Postea donum super altare Sancti Albini posuit coram testibus: Morino Salvagio, Lisoio, Gervasio, Letaldo, Gausberto Circa Infernum, Airardo, Johanne mariscalco.
CLXXXIX. (N. 13.)
Vers l060.
MOYENNANT UN SACRIFICE DE VINGT-CINQ SOUS, CONSTANT DE VARENNE
OBTIENT L'ABANDON DES REVENDICATIONS DE SES NEVEUX SUR LES VIGNES
DONNÉES PAR LUI A SAINT-AUBIN.
Carta de calumpnia vinearum Constantii dimissa a nepotibus
ipsius in obedientia Varenna.
Constantii Adquadrati nepotes seu parentes calumpniabantur monachis Sancti Albini vineas quas ipse Constantius Deo et Sancto Albino donaverat.
Hujus rei causa Garnerius, prior, et Fulcradus, monachus, perrexerunt apud Varennam Rotberto Cadefaldo, Varenne obedientiario.
Congregatis plurimis strenuis viris, calumpniatores fuerunt isti: Ansaldus et Daennus, Dodo de Saria et frater ejus et filii Guandeliot de Culturis et mater illorum, Ansaldus de Culturis Andreas Bodinus et uxor ejus.
Contra hos omnes paratus fuit Constantius probare per suum hominem, lege aperta, judicante hoc Heudone de Blazono et ceteris, quod ipse post mortem patris sui illas vineas de proprio censu ita solidas et quietas emerat, insuper et edificaverat, quatinus ex ipsis faceret quicquid melius vellet, seu vendere, seu dare, pro
SAINT-REMY-LA-VARENNE 221
anima sua, sine ulla justa contradictione vel calumpnia alicujus parentis sui seu cognati.
Sed nepotes ejus adhuc resistentes, tandem sacramento ab Adhelardo Folie, jussu Constantii, jurato, et juditio ab Ansaldo, nepote ejus, et ceteris retento, talem concordiam cum priore et monachis fecerunt, quod ab ipso Constantio viginti quinque solidos acceperunt et inter se distribuerunt, et omnem calumpniam dimiserunt.
Testes hujus rei sont isti: Heudo de Blazone, Radulfus et Petrus filii Cadilonis, Laguelinus, Tetbaudus, Florentinus, Stephanus de Brocis, Gaufridus Varenne, Hubertus filius Gode, Drogo de Chalviniaco, Warnerius Dimidius Panis, Gosfridus Maldoitus, Rainaldus filius Hildradi.
CXC. (N. 14.)
1060-1081.
MOYENNANT UN SACRIFICE TERRITORIAL, L'ABBE OTBRAN OBTIENT
L'ABANDON D'UNE REVENDICATION INTENTÉE PAR RANNULET, FILS
D'ISENBERT LE BOUVIER, SUR UN ARPENT DES MÊMES VIGNES.
Carta de calumpnia earumdem vinearum dimissa a Rannulet
equiliario.
Alia vice, Rannulet equitiarius, filius Isemberti boverii, qui de ipsis vineis calumpniabatur unum arpennum et dimidium, venit in capitulum Sancti Albini et ibi dimisit omnem calumpniam, accipiens proinde ab abbate Otbranno et monachis terram et vineam apud Prisciniacum.
CXCI. (N. 15.)
1082-1106.
NOTICE D'UNE SENTENCE REJETANT LES PRÉTENTIONS DE DOON
DE SARRÉ
SUR LES VIGNES DONNÉES A SAINT-AUBIN PAR CONSTANT DE VARENNE.
Carta de calumpnia earumdem vinearum immissa a Dodone de
Sarria et annullata.
Tempore quo ecclesie Sancti Albini Girardus abbas preerat, Dodo de Sarria sepe et multis in locis gravem querimoniam de
222 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
monachis Sancti Albini faciebat, accusans eos sui juris esse pervasores. Dicebat enim vineas quas Constantius Adqualratus Sancto Albino dederat jure propinquitatis ad jus suum pertinere. Erat enim nepos illius.
Cujus clamorem supradictus abbas ferre nolens, statuit ei diem placiti in curia Sancti Albini.
Die ergo constituta, venit paratus ad placitum, ubi sapientes et optimi viri ex utraque parte convenerunt.
De parte illius: Gosfridus de Meduana et Ingelbaudus Eschevit. De parte monachorum: Marbodus archidiaconus et Hugo canonicus Sancti Laudi, Babinus de Rariis, Rotbertus prepositus Andecavis, Giraudus Chalvellus, Widdo Winemari, Paulinus filius Gaufridi prepositi, Simon de Villana, Walterius filius Constantini de Malicornant, et alii multi quorum nomina scribere longum est. His igitur congregatis, Dodo clamorem suum fecit. Quo anito, et abbas et monachi Sancti Albini qui cum ipso erant responderunt spatio plurium annorum se vineas unde inter eos agebatur quiete et solide tenuisse.
Ad hec supradicti viri dixerunt: Quia Dodo calumpniam oportuno tempore et ubi debuit, id est ante abbatem non fecit, omnino recuperationem solempni et autentico judicio amittit. Preterea in fine judicationis quoddam scriptum protulerunt in quo continebatur qualiter ab antiquis diebus vineas quas repetebat, per concordiam cum monachis factam, ipse et alii parentes Constantii monachis reliquerunt. Adnullata est igitur calumpnia ejus et per monachorum rectam responsionem et scripti auctoritatem, audientibus suprascriptis hominibus et Girardo abbate et Rotberto Cadefaldo et Berardo et Rannulfo et Herveo monachis.
CXCII. (N. 16.)
1082-1106.
DON A SAINT-AUBIN PAR RAIMBERT D'UN QUARTIER DE VIGNE SOUS
RÉSERVE D'USUFRUIT.
Carta Rainberti de quarterio vinee quod donavit Sancto
Albinoin obedientia Varenna.
Quidam homo, Rainbertus nomine, venit in capitulum Sancti
SAINT-REMY-LA-VARENNE 223
Albini tempore abbatis G[irardi] et ibi accepit benefitium loci et societatem monachorum cum uxore sua et filio suo, nomine Stephano Turtello, clerico.
Et pro hoc condonavit Sancto Albino et ejus monachis unum quartarium vinee, tali pacto ut quamdiu viveret, unusquisque eorum teneret; post decessum vero extremi eorum, in dominium Sancti Albini veniret. Est autem ipse quartarius apud Varennam. Hujus rei testes sunt: Durandus Espoente Foace, Marinus filius Rufe, Astho filius Haneloti, David de Marono, Rainaldus de Treziaco, Christianus Pichardus, Wandebertus.
CXCIII. (N. 17.)
970-977.
NOTICE DE LA CONCESSION VIAGÈRE DE CHAUVIGNÉ FAITE
PAR SAINT-
AUBIN.
Carta de villa Calviniaco, quomodo Albertus, abbas Saneti
Albini, concesserit eam Stabili clerico.
[Chi-rho.] In Dei nomine, Albertus, abba ex monasterio Sancti
Albini Andecavensi.
Notum immo et percognitum fore cupimus omnibus sancte Dei
ecclesie fidelibus tam presentibus quam futuris, quia postulavit
nos quidam clericus, nomine Stabilis, et duo successores ejus,
scilicet Rainaldus atque Odo, ut eis aliquid ex rebus nostris
ad
censum concederemus. Quod et fecimus, videlicet villam, que
rustice dicitur Calviniacus, cum omnibus ad se pertinentibus,
terris, pratis, aquis aquarumve discursibus, exceptis decimis
que
in potestate Sancti Albini evenient. Eo vero tenore concedimus
eis ipsam terram, ut annis singulis, festivitate Sancti Albini
que est kalendis martii, in censum persolvant solidos sex, et
non
solum propter censum concedimus eis ipsam terram, sed ut ex his
successoribus unus ad obsequium abbatis loci Sancti Albini semper
et ubique presto assit, more ingenuitatis et militaris manus.
Ut hec autem firmitatis cautio firmior inconvulsaque
permaneat, manu propria subterfirmavimus manibusque nostrorum
fratrum roborari decrevimus.
224 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Post eorum vero obitum, ad nostrum revertatur cum suo integro
dominium.
CXCIV. (N. 18.)
1082-1106.
UN NOMMÉ GIRARD AYANT FORCÉ MARTIN CHABOT A SE RECONNAITRE
COLLIBERT DE SAINT-AUBIN, LES MOINES LUI DONNENT EN RECOMPENSE
LA
JOUISSANCE VIAGÈRE D'UNE PIÈCE DE TERRE ET LA PROPRIETÉ
D'UNE
VIGNE1.
Carta de terra et vinea quam monachi Sancti Albini dederunt
Giraldo, quia convicit Martinum Cabot collibertum esse Sancti
Albini.
Utilitati posterorum prondentes, judicamus quod quidam homo, Martinus Chabot nomine, denegavit se de familia Sancti Albini esse.
Monachis autem affirmantibus illum de sua familia esse, erexit se contra eum, pro fidelitate monachorum, quidam consanguineus ejus, Giraldus nomine, qui cum eo scuto et baculo decertans publice, eum vi fecit confiteri se collibertum Sancti Albini esse.
Pro qua re abbas Girardus et monachi, cupientes eum remunerare, dederunt ei in capitulo dimidium arpennum vinee, reddentem censum et decimam, et terram capientem semen trium sextariorum, sicut solidam et quietam habebant, tali pacto ut terram quidem tantum in vita sua haberet, vineam autem ipse et liberi ejus post eum.
Hoc viderunt et audierunt: Andreas Recordellus, Rainaldus Recordellus, fratres ejusdem Giraldi, Frotmundus Aquila, Constantinus Carbonellus, Martinus Gorguenaldus, Albertus pistor, Hildebertus, Bertrannus, Belotus, Aldulfus corvesarius, Hattho filius Gervasii.
CXCV. (N. 19.)
1082-1106, 24 août.
NOMINATION DE HAR-
SAINT-REMY-LA-VARENNE 225
DOUIN, FILS D'ANDRÉ GUMBOT, COMME PRÉVÔT DE
SAINT-REMY-LA-
VARENNE.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.)
Carta de prefectura Varenne.
[63] Girardo, abbate Sancti Albini, residente in capitulo suo, IX kalendas augusti, cum fratribus suis, presentavit se ante eum Harduinus, filius primogenitus Andree Gumbos, cum quibusdam amicorum suorum, ibique interrogatus ab eo utrum in prefectura Varennc aliquod jus reclamaret, respondit coram omnibus nichil se juris in ea vel hahere vel querere, nisi quamdiu abbati et monachis ejus placeret.
His auditis, precepit ei supradictus abbas ut prefecture de qua loquimur curam ageret, donec ipse iterum imperaret ut ab illa quiesceret, assentientibus universis qui aderant atque laudantibus.
Hoc viderunt et audierunt testes isti: Rotbertus prepositus, avunculus ejus, Lanfredus frater Rubiscalli, Gaufridus Pulsatus, Gosbertus coquus, Hamelinus cellararius, Artus closarius.
CXCXVI. (N. 20.)
1146.
NOTICE D'UN LITIGE ENTRE SAINT-AUBIN ET SAINT-MARTIN D'ANGERS
AU
SUJET DES DROITS A UN SIXIÈME DES REVENUS DE SAINT-REMY-LA-
VARENNE, ET DE L'ACCORD CONCLU A CE SUJET.
(Copie plus récente que le corps du Cartulaire.)
Utilis usus antiquitus inolevit res gestas litteris tradere memorieque mandare ne oblivione obliterari aut vetustate temporis possint aboliri.
Per presentis itaque pagine testimonium fidele presentibus et futuris notum facere intentio nostra satagit quod, tempore Gaufridi, illustris Normannorum ducis et Andegavorum comitis, Fulconis Jherosolimitani filii regis, venerabilis quoque Algerii Andegavorum episcopi, inter ecclesiam Beati Albini Andegavensis et ecclesiam Beati Martini controversia super redditibus sexte
226 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
partis curtis Chyrriaci emersit, que, in Dei voluntate, hujusmodi finem habuit.
Cum canonici ab antiquo sextam partem censuum terragii, decimarum, oblationum, sepulture et omnium que ad altare pertinent, in dono quoque ecclesie sextam partem, necnon vendarum locius terre, vinagii, cenagii in lampredis et alosis, pasnagii in predicta curte sibi vindicarent et se in eisdem a monachis gravari et minui perhiberent, post controversiam utrobique diu ventilatam, concessum est a monachis ut omnia supradicta et alia que ibi habuerant deinceps integre et fideliter obtinerent, et insuper intuitu pacis sextam partem censuum et vendarum novi burgi, sextam quoque partem cenagii in ommi genere piscium haberent.
Locum preterea in fluvio Ligeris in opus unius molendini acciperent, ea conditione ut postquam molendinum factum erit et molere poterit, juxta portionem molendino convenientem expensas equaliter ad faciendam exclusam de eodem nemore quo et monachi capientes ponant, et homines in predicta curte manentes sine monacborum contraditione in molendino illo molant.
Concessum quoque fuit ut de terra in qua monachi frumentagium accipiunt, canonici pro parte sua de terragio vinagium et de terciariis similiter habeant. Si autem homines vinagium reddere noluerint, monachi de proprio dolio legitimum vinum reddant, dum vinee steterint.
Determinatum denique fuit quod supra dicta terra ubi canonici sextam partem terragii et vinagium accipiunt, istam consuetudinem in aliam, preter vinagium et terragium, monachis transferre placuerit, illam sine assensu canonicorum commutare eis non licebit, vinagiumque quod de propriis vineis monachi canonicis debent, de legitimo vino reddent.
In utraque area canonici unum messorem ponent, illique duo et alii omnes decimeque tractores fidelitatem communiter monachis et canonicis facient, ut utrisque partes suas legitime conservent. Census omnes conscribentur brevemque suum monachi habebunt, et canonici suum, commumiterque termino statuto recipientur.
SAINT-REMY-LA-VARENNE 227
De pratis quoque monachorum, a molendino Revelli usque ad Ligerim que falcari possunt, canonici sextam partem libere habebunt.
In pascuis vero propria peccora monachorum hominumque suorum pascentur, et si quid residui fuerit quod falcari possit, canonici sextam partem ibi accipient.
Ad extremum confirmatum fuit ut antiqua fraternitas que per discordiam violata fuerat, inter eos redintegretur et in posterum firmiter conservetur.
Actum anno Domini M C XLVI, indictione IX, et in utroque capitulo confirmatum et sigillo utriusque capituli munitum, in presentia quoque predicti comitis Gaufridi et Ulgerii episcopi recitatum, et sigillis eorum corroboratum.
Hujus rei testes sunt: Buamundus, Normannus, Radulfus, archidiaconi, Vasletus magister scolarum, Robertus abbas, Petrus prior, Turpinus, Johannes, Petrus, Gaufridus, Lucas, monachi, et ceteri.
De canonicis: Radulfus decanus, Petrus, Rainaldus, Gaufridus, Oto, Rainaldus, Matheus, Philippus, Martinus, Robertus, Philippiolus, Matheus.
CXCVII. (N. 21).
1129.
NOTICE ÉTABLISSANT QUE, DEPUIS LE DON DE FOULQUES LE ROUX, LES FRUITS DU DOMAINE DE SAINT-REMY-LA-VARENNE ONT APPARTENU EXCLUSIVEMENTAUX MOINES, ET DECLARANT QUE, DÈS QUE LES CIRCONSTANCES LE PERMETRONT, IL Y AURA LIEU DE REVENDIQUER TOUS LES DROITS USURPÉS SUR SAINT-AUBIN.
(Écriture plus récente que le Corps du Cartulaire1.)
Ne latere posteros queat memorie commendandum duximus qualiter ecclesia Beati Albini super quibusdam redditibus qui juris sui esse dinoscuntur in curte Chirriaci imminuta sit, cum ante predictam Curtem spacio annorum fere centum quiete ecclesia Sancti Albini et Sancti Licinii possedisset, ut rapinam quam
228 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
in presenti supradicta ecclesia injuste nichil proficiente calumpnia patitur, presentis scripti auctoritate successura posteritas in sua oportunitate calumpnietur.
Curtem igitur predictam, Futconis Ruffi munificentia pretaxatis ecclesiis collatam, Herveo cathedre Andegavensi presidente, jamdicti Fulconis tempore, succedentium etiam comitum Fulconis scilicet Boni et Gaufridi Grisie Gonelle, episcoporum quoque Aimonis et Nephingi temporibus usque ad canonicorum de ecclesia Sancti Albini ejectionem et monachorum intromissionem, XXXVII annis sine diminutione utraque ecclesia possedit. A predicta autem monachorum intromissione, qui a Gaufrido Grisia Gonella et uxore sua, Adela, sub Nephingo episcopo intromissi sunt, octavo anno post untromissionem, Nephingo obeunte et eidem Rainaldo succedente, usque ad mortem Gaufridi, XX et annis utraque ecclesia integerrime tenuit. Gaufrido autem illustrissimo comite, pristine religionis in cenobio Sancti Albini restauratore et quamdiu vixit loci advocato et defensore indumento carnis esuto, Fulco Jherosolimitanus in comitatus Andegavensis regimine successit, et utrique ecclesie usque ad vigesimum octavum consulatus sui annum predictam curtem sine minoratione conservavit. Multa specialiter beneficia ecclesie Beati Albini contulit, vicariam siquidem et multas consuetudines quas in terris ejusdem Sancti videbatur habere benigne perdonavit. Predictam denique curtem inter monachos Sancti Albini et canonicos Sancti Licinii, Huberto Andegavensem ecclesiam regente, contemporaneo ejus Huberto sub abbatis officio rem publicam monasterii Sancti Albini amministrante, Thebaldo vetulo canonicorum Sancti Licinii abbate existente, anno Domini M XIIII, exceptis decimis et cimiteriis et illis rebus que ad altaria pertinent, que communia remanserunt, pro pace et quiete ecclesiarum partiri fecit.
Facta particione usque ad quintum decimum particionis annum, consulatus autem predicti Fulconis XLII, partem illam que particione ecclesie Sancti Albini obvenit, eadem ecclesia cum omni integritate habuit.
Tercio enim anno postquam idem Fulco Salmurium cepit, ipse est annus consolatus sui XLII, male blande conjugis Heldiardis
SAINT-REMY-LA-VARENNE 229
instinctu ammonitus, curtem que Cepia vocatur et in predicta parte quosdam redditus, sextam scilicet partem decimarum, censuum, terragii, vinagii, monachis Sancti Albini violenter abstulit, et contradicente Primaldo abbate, qui noviter Huberto abbati successerat1, monachisque vehementer reclamantibus, sed nichil proficientibus, curtem Cepiam sanctimonialibus Beate Marie Andegavensis, et in predicta parte partite curtis supradictos redditus canonicis Sancti Martini Andegavensis tradidit et de hominibus tres tantum fratres canonicorum servicio, ceteris omnibus Sancto Albino remanentibus, mancipavit. Quorum unum, Aicherium nomine, ultra Ligerim ad recipiendos supradictos redditus canonici dimiserunt, duos vero, Berengisium et Hubertum, ad sibi serviendum Andegavensem adduxerunt.
Nomina autem monachorum qui cum Primaldo abbate de his calumpniam fecerunt sunt hi: Hamericus, Boso, Robertus, Walterius, Hildinus, Fromundus, Letardus, Johannes, Haimo, Mainardus, Segbaldus, Laurentius.