Cartae de Camberliaco, p. 199 to 202

CHAMBELLAY 199

[M.] CARTAE DE CAMBERLIACO

CLXXIV. (M. 1.)
1098, 30 août et 10 novembre.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR JOUBERT DE SAUCONNIER DE L'ÉGLISE DE CHAMBELLAY1.

[56] Tradere literis dignum duximus quod quidam miles, Gosbertus de Salconiaco, dederit Deo et Sancto Albino ejusque monachis, pro anima sua et parentum suorum dominique sui Adelardi, ecclesiam Sancti Albini que est apud Chamberliacum cum oblationibus et decimis et sepultura. Dedit etiam aream terre ad domum monachorum eddificandam, et unum arpentum vinee qui est apud Mosteriolum. Concessit vero alium terre arpentum qui erat de fevo suo, quem tunc dedit Sancto Albino. Guillelmus, presbiter supradicte ecclesie, item concessit ut monachus ville illius de boscho suo ad domun propriam edificandam et ad ignem proprium acciperet, et porcos suos in suo bosco sine pasnagio haberet. Hec omnia ab uxore ipsius Agnete benigne concessa sunt. De quibus rebus revestivit isdem Gosbertus Girardum, abbatem Sancti Albini, apud Camberliacum, III kalendas septembris, audientibus et videntibus Helinanno priore, Dadone et Gereio monachis, Guillelmo presbitero, Guillelmo, preposito de Chamberliaco, Frotmundo molnario, Mainguiso Quatuor Manus, Rotberto de Treviis, Constantino Carbonello, Gervasio, prioris famulo, Samozoello et Firmato, mariscallis.

Eodem anno, in capitulum Sancti Albini veniens, isdem Gosbertus supradictum donum confirmavit et super altare ejusdem Sancti manu sua cum uno baculo imposuit, kalendas novembris, die dominico, anno ab incarnatione Domini M XC VIII,indictione VI, qui est annus XXXVIII regni Philippi, Francorum regis, Urbano

CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN 200

papa sedem apostolicam regente, Andegavense vero Gaufrido episcopo.

Tum quoque presentes fuerunt: Agnes uxor ejus, Galterius filius Tetbaldi, Rotbertus de Treviis.

Sub ipso tempore, Gofridus, filius Hugonis de Meduana, episcopus Andecavensis, supradictam ecclesiam et omnes res ad ecclesiam pertinentes Sancto Albino et Girardo abbati concessit ipse et Guarnerius archidiaconus, in claustro Sancti Mauricii, IIII idus novembris, presente Huberto archidiacono et Guillelmo archidiacono, atque Alberico capellano et Gosfredo tesaurario, Guillelmo Musica canonico et Herberto Boneto canonico, aliisque multis.

CLXXV. (M. 2.)
1127-1154.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR PHILIPPE DE SAUCONNIER, DE DIVERS BIENS SIS A CHAMBELLAY, DON CONFIRMÉ PAR SON FILS ENTRE LES MAINS DE L'ABBÉ ROBERT.
De Philippo de Sauconiaco1.

Philippus de Salconiaco, valitudine percussus, cum vite sue metam accelerare non ignoraret, fulnile Camberliaci, quod pater suus Deo et Sancto Albino et monachis ejus donaverat, ita integre et quiete, pro sua suorumque antecessorum animabus, eisdem monachis concessit, ut etiam de pane ejus et successorum suorum monachi furnagium habeant.
Donavit insuper eis decimam partis sue quam in molendino de Rupe habebat, decimam quoque terre monachorum ad Chotardariam, et cujusdam terre decimam quam juxta burgum Galnerius de Chaloce Sancto Albino dederat, similiter concessit.
Post mortem vero illius, Aremburgis, uxor ejus, et Philippus, filius, hoc donum concesserunt, furnum scilicet cum domo et platea in qua sedet, accepta in scambium a monachis alia platea in qua furnus antiquitus fuerat. Dederunt et ipsi monachis

CHAMBELLAY 201

plateam juxta ecclesiam ante domum monachorum, tali condicione ut in obediencia illa anniversarium predicti Philippi in perpetuum solempniter ageretur.

Hoc facto et concesso, nequid hujus elemosine integritati deesset, Philippus, defuncti Philippi filius, cum Philippo de Verno et Lisoio vicario, in capitulum Sancti Albini veniens, predictum donum confirmavit, Robertum abbatem virgula investivit, virgulam super altare Sancti Albini portavit.

Dono quod Philippus antequam moreretur fecit interfuerunt: Ulgerius, episcopus Andegavensis, cujus manu investiti sunt monachi, Radulfus archidiaconus, Guihenocus prior Mosterioli, Frogerius monachus.

Auctoramentum et donum quod uxor ejus et filius fecerunt, viderunt et audierunt: Philippus de Verno, Mauricius de Salconiaco, Rainaldus de Sibre, [57] Lucas prior, Lisoius vicarius. Confirmacionem in capitulo: Philippus de Verno, Lisoius vicarius.

CLXXVI. (M. 3.)
S. d.
DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR FROGER DU TERTRE DU TERRAIN NÉCESSAIRE A L'ÉLARGISSEMENT DU CHEMIN MENANT AU MOULIN DE MONTREUIL-SUR- MAINE.
De terra Frogerii de Tertro.

Monachi Sancti Albim qui erant apud Mosteriolum in via que ducit ad molendinum eorum angustias paciebantur. Quapropter Rainaldus de Andigniaco a Frogerio de Tertro expeciit ut dimidium arpentum et unam planchiam terre, que erat juxta terram eorum, concederet eis ad predictam viam dilatandam. Quod et fecit, acceptis a predicto monacho decem solidis.

Hanc autem terram in capitulo Sancti Albini in elemosinam concessit, ubi accepit beneficium ecclesie, et pro ipso benefici perdonavit monachis de Mosteriolo denarios duos de censu et obolum quos ei reddebant, retentis sibi aliis duobus denariis quos illi reddunt ad feriam Andegavinam.

202 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Hujus rei testes sunt: Warinus de Castellicio, Walnerius molnerius, Adelardus cellararius.

Hanc rem concessit in elemosinam Sancto Albino Gislebertus Loerii in elemosinam, acceptis a monacho Rainaldo de Andigniaco tribus solidis.

Hoc viderunt et audierunt: Grifagnius, Petrus pelletarius, Galterius de Pivignum, Frogerius de Tertro, Tehellus pelletarius. Hoc item concessit in elemosinam Sancto Albino uxor Gisleberti Loherii, presente monacho Rainaldo de Andigniaco et Letardo homine Sancte Marie. Hanc rem calumpniatus est Rainaldus Trunthuns. Sed Frogerius qui viam prius dederat isti Rainaldo, unam ruschiam apum dedit, et Rainaldo de Andigniaco illi sexdecim denarios largitus est, et sic ab eo concessionem predicte elemosine impetraverunt. Hoc viderunt et audierunt: Galterius Coquernel, Gosfredus Griset, Rogerius de Castellicio, Herveus de Furnile. Hanc terram etiam Philippus de Salconiaco calumpniatus est, sed tandem, rogatu Rainaldi de Andigniaco, concessit eam in elemosinam Sancto Albino apud Camberliacum ipse et Agnes, mater ejus, audientibus et videntibus, Rainaldo presbitero, Gosfredo de Flee, Lisoio vicario, Tehello pelletario.