LE LION-D'ANGERS 185
[L.] CARTAE DE LEGIONE
CLX. (L. 1.)
1056-1060.
NOTICE RELATANT LE DON DE L'ÉGLISE DU LION-D'ANGERS FAIT
A SAINT-
AUBIN PAR GUY, TRESORIER DE LA CATHÉDRALE D'ANGERS, DU
TEMPS DE
FOULQUES-NERRA ET D'HUBERT DE VENDÔME, LA RÉCLAMATION
DU FILS
CADET DU DONATEUR ET SON CONSENTEMENT FINAL.
Carta de obedientia Legionis quam dedit Widdo thesaurarius
Sancto Albino, ac de calumpnia ab Alberico, filio ejus, postea
facta, pariterque de concordia cum eodem ad ultimum reformata,
annuente comite Gaufrido et Eusebio, Andecavensi pontifice1.
[51] Temporis acta nostri posterorum memoriae nullo fideliori legato quam scriptura possumus mandare. Noscant igitur presentes, noverint et futuri, quod Widdo, thesaurarius Sancti Mauritii Andecavensis, ecclesiam quandam sub honore sancti Martini Vertavensis constructam, pro remedio anime suae Sancto Albino et ejus monachis dedit, cum sepultura et omnibus ad illam pertinentibus, ut eam monastice religioni pro arbitrio et posse suo interiori et exteriori cultu coaptarent. Ipsa vero ecclesia in vico qui Legio nuncupatur noscitur esse fundata.
Dedit et aliquantum suae possessionis, videlicet exclusam de Legione cum molendinis et dimidium molendinum in Curtijunco. Quando Widdo fecit supradictum donum Sancto Albino suisque monachis, dedit et suum furnile quod habebat in dominico, ita quietum ut nullum aliud haberetur in villa Legione, preter unum solummodo cum duobus coquariis et ubi coquerent pauperes homines suas minatas; dedit quoque quinque mansuras terre, dedit decem et novem arpennos vinearum, dedit pasnagium de
188 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Balgiaco et circlum, dedit etiam mercatum quod agitur proxime ante festivitatem sancti Martini, ad emendos pisces.
Hec igitur omnia dedit predictus Widdo, auctorizantibus sua uxore ac tribus filiis suis, Balduino videlicet, Alberico atque Noe, Sancto Albino et ejus monachis ibidem, ut desiderabat, Deo in perpetuum militaturis.
Fuit autem in hac donatione auctoramentum Fulconis comitis et Hucberti, Andegavorum presulis, et Warini primum, deinde Suhardi dominorum castri Credonis, ad quorum casamentum pertinebat. Aliquanto autem tempore elapso, accidit ut et Widdo pater monachus Sancti Albini effectus sit, et Balduinus, suus major filius, hereditatem paternam administrans et elemosinam patris libentissime concedens et de sua parte amplificans, defunctus sit.
Albericus vero junior superstes, hereditario jure in paternum honorem succedens, donum quod pater suus monachis Sancti Albini fecerat; quodque frater concesserat, vi potius quam juris ullius causa abstulit eis sibique retinuit, multoque tempore stipendium ecclesiae immerito usurpavit.
Monachi autem damnum suum egre ferentes recuperationisque aditum querentes, promisserunt se ei, si forte eis rectum consentiret, pro justa redditione injuste ablationis pecuniam congrue daturos.
Quod ille audiens, voluntate Dei voluntati eorum libenter adquievit, et ecclesiam supradictam, cum omnibus rebus quas pater suus Widdo et frater ejus Balduinus et mater ejus Hamelina et ipse vel alii quinque fideles dederant, Sancto Albino et ejus monachis reddidit, ita solidam et quietam, et ila de omnibus retentionibus quas pater ejus et ipse in prima donatione retinuerant deliberatam, ut nichil juris vel dominationis seu consuetudinis aut convenientie alicujus in ea sibi vel suis quibuscumque heredibus sive successoribus retineret, sed in sola potestate monachorum esset quicquid eis exinde facere placeret. Summa autem pecume quam proinde habuit fuerunt centum trigenta libre denariorum.
Hanc redditionem, iterato dono, posuit Albericus super altare
LE LION-D'ANGERS 187
Sancti Albini, presente domno Teoderico abbate, auctorizante Gosfrido, Fulconis filio, Andecavorum tunc comite, et Eusebio presule et Rotberto, domino castri Credonis, ad cujus casamentum pertinebat locus ille, qui etiam trigenta libras denariorum pro suo auctorizamento accepit.
Hujus rei visores et auditores ac laudatores fuerunt hi: Odo, filius Stephani comitis, nepos Tetbaldi comitis, Rainerius de Turre, Widdo de Luchiaco, Rotbertus, filius Frotgerii; Paulinus, filius Gosfridi prepositi; Rainaldus grammaticus, Hamelinus de Corziaco, Rotbertus, filius Rainildis, Tetbaldus de Noeleto. Ex familia Sancti Albini: Johannes Gravella, Bernerius cellararius, Johannes hospitalarius, Bernerius secretarius, Rannulfus.
Ex hominibus Alberici: Lisoius Naso, Gauslinus Ferlus, [52] Gosmerus filius Odonis et frater suus Gosfridus, Walterius filius Hunebaldi.
Signum Gosfridi comitis Signum Eusebii Andecavensis episcopi Signum Gosfridi comitis Junioris
Fulco, nepos Gausfridi comitis, Babinus filius Judiquel, Albericus, Gestinus filius Ascoith, Gosfridus Rotundellus, Tetbertus monachus et medicus.
CLXI. (L. 2.)
987-1040.
NOTICE D'UN DON DE FOULQUES NERRA A L'ÉGLISE DE SAINT-MARTIN
DU
LION.
Carta Fulconis comitis de perdonatione consuetudinum in
obedientia Legionis.
Fulco comes perdonavit Deo et Sancto Martino de Legione in tempore canonicorum pro elemosina sua omnes consuetudines de quinque mansuris terre una vice, item altera vice idipsum repetendo confirmavit, testificante Rotgerio, serviente suo, priorem ejus perdonationem.
188 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CLXII. (L. 3.)
Vers 1020.
NOTICE DU DON FAIT PAR BAUDOUIN, FILS DE GUY, DONATEUR DE
L'ÉGLISE DE SAINT-MARTIN DU LION.
Carta de incremento Balduini, filii Widdonis, in obedientia
Legionis.
Balduinus, filius Widdonis, quadam vice profecturus Romam, donavit Deo et Sancto Martino de Legione, ad augmentum victus monachorum ibidem degentium, decimam de mansura Andree, filii Seinfredi, et duos colibertos, Johannem et Frotmundum, fratrem ejus.
CLXIII. (L. 4.)
Vers 1055.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-MARTIN DU LION PAR AUBRY POUR L'AME
DE BAUDOUIN, SON FRÈRE.
Carta de donatione decimarum seu vinearum quas donavit
Albericus Sancto Martino de Legione pro anima Balduini fratris
sui.
Albericus donavit Sancto Martino, pro anima fratris sui Balduini, decimam de omnibus mansuris de villa quae dicitur Balsono, et in aliis locis dedit decimas de terra Girardi, de terra Walterii de Balsono, de terra Gosfridi de Calciaco, de terra Bernerii de Silviniaco, de terra Albaldi de Campilibus, item decimam de molendino suo Morniaci, de piscibus et de annona. Item, in alio loco, dedit idem Albericus et Emma, mater sua, Sancto Martino decimam de mansura Seinfredi et de mansura Algerii, et apud Andecavam tres arpennos vinearum, quos tenebit Hucbertus, filius Godebranni, de monachis Sancti Albini quandiu vivet; post obitum autem suum, monachorum erunt supradicta dona.
CLXIV. (L. 5.)
1060-1067.
CHARTE PAR LAQUELLE GEOFFROY
LE LION-D'ANGERS 189
LE BARBU RATIFIE LES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR GEOFFROY
MARTEL.
Carta Gosfredi comitis Junioris de confirmatione obedientie
Legionis ecclesiae Sancti Albini1.
Sciant cuncti presentes et posteri quod ego, Gosfridus Junior, comes Andecavorum, libenter auctorizo et propria manu signum faciendo confirmo hanc convenientiam seu donum monachorum Sancti Albini de Legione, auctorizatam superius avunculi mei Gosfridi auctoritate, et meis hominibus libenter mecum hoc ipsum facientibus tractare manibus et confirmare facio, Rotberto scilicet Burgundioni, Gualdino de Malicorna, Giraldo filio Berlaici, Gosfridus de Busenzaias, Marcoardo de Dalmeriaco, Artaldo, Rotberto preposito, Rotberto de Cantociaco.
CLXV. (L. 6.)
1080, octobre.
CHARTE PAR LAQUELLE RENAUD DE CHAON, DOMITA, SON ÉPOUSE,
ET
MAURICE, LEUR FILS, CONFIRMENT TOUTES LES ACQUISLTLONS DE SAINT-
AUBIN DANS LEURS FIEFS.
Carta de auctoramento Raginaldi Burgundi et usoris sue atque
Mauricii, filii ejus, super omnibus que Sanctus Albinus habebat
ubi ubi in toto honore patrid sui Rotberti2.
Anno ab incarnatione Domini M LXXX, mense octobris, ego Raginaldus, cognomine Burgundus de Credone castro, et uxor mea, prenomine Domita, et filius meus, Mauricius, auctorizamus et confirmamus quicquid monachi Sancti Albini Andecavis, in toto honore patris mei Rotberti ac meo, id est apud Legionem, apud Brionium, apud Duristallum, apud Malicornant vel in quibuscumque locis, in toto honore patris mei ac meo, sicut supra scriptum est, dono vel emptione adquisierunt.
190 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Hoc auctoramentum et confirmationem in carta scriptam et manu
propria [cross] Christi cruce signatam, pono ego Rainaldus primum
in manu abbatis Otbranni in capitulo suo coram testibus, postea
super altare Sancti Albini, multis videntibus et audientibus.
Pro hoc auctoramento recipimus beneficium loci Sancti Albini
et monachorum, et ego mihi octo libras denariorum et unum
caballum centum solidorum, et uxor mea sibi quadraginta solidos
denariorum.
Testes hujus confirmationis sunt isti: domnus Eusebius Bruno,
episcopus Andecavis, qui hoc ipsum itidem auctorizavit et
confirmavit et signo suo, in capitulo, manu sua signavit
Sig num
Euse bii
epis copi
Gausfridus cantor, Marbodus archidiaconus, Gosfridus Martinus,
Albericus capellanus, Guillelmus de Landa Baruthoni, Normannus
filius Saloii, Rainaldus Goio, Suhardus filius Frotgerii,
Johannes de Casafracta, Stephanus Burgundus, Lambertus
camerarius, Frotmundus filius Rainerii, Rotbertus de Chamaziaco,
Hamelinus de Nova Villula, Lisoius de Moleriis, Fulcoius filius
Hadvise, Adelardus de Vegia.
Ex hominibus Sancti Albini: Aldulfus prepositus, Hilarius, frater ejus, Haymarus, Rainaldus Grandis, Rainaldus Gusferius, frater ejus, Johannes cellararius, Rotbertus subcellararius, Rainaldus Grossinus, Herveus, Isembardus, Halduinus Mariscalli, Archembaldus, camerarius abbatis, Herbertus sarterius, Christianus Picardus, Rainerius Waldinus, Drogo pistor, Gausfridus Pireneus et multi alii.
Isti sunt qui interfuerunt auctoramento quod fecit monachis Sancti Albini Mauricius, filius Raginaldi de castro Credonis, et Domita, mater ejus, apud Credonem, omnium quae scripta sunt in hac carta, recipiens pro hoc a monachis unum pellicionem varium: Lisoius Infans et tres filii ejus, scilicet Rotbertus et Hugo et Gausfridus; Helinannus, canonicus Castri Gunterii; Hugo Albus; Normandus, filius Salofi; Suhardus, filius Frotgerii;
LE LION-D ANGERS 191
Vivianus, filius ejus; Rannulfus de Super Pontem; Albericus, filius Grossini.
CLXVI. (L. 7.)
S. d.
HUBERT L'HUISSIER, AYANT BESOIN D'ARGENT POUR ALLER A ROME, EN
REÇOIT DES MOINES DU LION ET LEUR DONNE EN ÉCHANGE
LA DIME DU
TREMBLAY.
Carta de decima mansure de Trembleto quam dedit Herbertus
Ostorius Sancto Albino in obedientia Legioni.
Quandoquidem legati deficiunt qui modernorum facta futurorum cordibus deferant, litterarum diuturnitate et quasi vivacitate res nostras retinendas successorum allegamus scientie. Noverint igitur presentium grammatum intellectores quod quidam miles, Herbertus nomine, Ostorius cognomine, quadam vice Romam ire disponens, deficiente proprio marsupio, aliquantum peccunie a monachis Legionis sibi accommodari peciit et impetravit. Quo beneficio delinitus, recompensavit Sancto Albino et ejus monachis decimam mansure de Trembleto, pro anima sua ac parentum suorum qui fuerant et erant et futurorum, gratuito auctoramento uxoris suae Barbotae et filii sui Saloii, donumque de hac re posuit super altare Sancti Albini, presentibus et videntibus Fulchrado monacho et Rainerio monacho et Arnulfo de Legione.
CLXVII. (L. 8.)
Vers 1060.
NOTICE D'UNE SENTENCE RECONNAISSANT LES DROITS DE SAINT-AUBIN
SUR
LA DIME DE LA CHAUSSÉE.
Carta de recuperatione decime de mansura quae dicitur de
Calciata quam adjudicavit Gaufridus filius Rorgonis et tota curia
ejus de jure Sancti Albini esse.
Quando Albericus, filius Widdonis, abstulit Sancto Albino et monachis ejus ecclesiam Sancti Martini de Legione cum appen-
192 CARTULAlRE DE SAINT-AUBIN
diciis suis, quam pater suus et frater ejus Balduinus Sancto Albino donaverant, monachi decimam mansure de Calciata quietam habebant, quam videlicet decimam Albericus, posteaquam monachis Sancti Albini cum aliis supradictis rebus abstulit, Gausfrido Festuce donavit.
Igitur post aliquanto transaucto tempore, cum monachi quod prius perdiderant, excepta decima illa quam Gausfridus Festuca per forciam suam retinuit, totum recuperassent, Alberico exheredato postea defuncLo et Gosfrido Rorgonis filio, in honorem ejus illato, et Hamone Wischardo de terra Gosfridi Festuce heredato, Fulchradus, monachus Sancti Albini, qui tunc Legionem per obedientiam habitabat, Hamoni Wischardo, in cujus manu decima illa recenter descenderat, clamorem fecit. Hamo vero Wischardus ecclesiae possessionem injuste nolens unquam retinere, in curia Gosfridi, filii Rorgonis, qui tempore illo decime illius suprascripte capitalis dominus habebatur, se executurum inde justitiam respondit.
Ergo ab utrisque posito termino, monachi Sancti Albini et Hamo Wischardus, quidamque Girardus, qui decimam illam unde res agebatur ab ipso Hamone in fevum tenebat, in curia Gosfridi, filii Rorgonis, Legionem decime illius causam convenerunt. Adjudicavit Gausfridus et tota curia ejus quod si monachi ex hoc scripta vel legales testes habere possent, quod Sanctus Albinus decimam illam primitus habuerat quam Gausfridus Festuca habuisset, et ille e contra, qui de decima illa fevatus erat, vel aliquam commutationem quam monachi pro decima illa gratanter accepissent, vel forfactum monachorum per quod juste perdidissent, ostendere nequiret, monachos justam [53] causam habere, illum autem qui diu tenuerat injuste tenuisse, ipsa et tota ejus curia convicit.
De hoc namque quod Sanctus Albinus decimam illam primitus habuerat quam Gosfridus supradictus habuisset, monachi tres legales testes habuerunt qui ea quae dicebant vera esse, si contradicerentur, fuerunt parati probare, scilicet Gauslinum Ferlum, Walterium medietarium, Terredum vicarium. Huic autem probationi quam hi tres quasi uno ore loquentes, si contradictor adesset,
LE LION-D'ANGERS 193
gratis probare voluerunt, multi affuerunt presentes et audientes.
Quos omnes proprio nomine fastidiosum est enumerare, sed de plurimis vel paucos ad hujus rei fidem posteris confirmandam, si forte necesse fuerit, nominemus: Gosfridus filius Rorgonis, Hamo Wischardus et Rotbertus frater ejus, Bernerius Calvellus, Berno de Vernia, Herneisus de Nova Villa, Warinus Ferlus, Rotbertus cocus.
CLXVIII. (L. 9.)
1082-1106.
RECONNAISSANCE DU DROIT DE SAINT-AUBIN A LA DIME DU PÉAGE
DU
LION.
Carta decime pedagii Legionis quam dedit Sancto Albino
Gaufridus, filius Rorgonis, ac de ablatione ipsius a fiiio ejus
Rorgone facta, simulque de concordia cum eodem postmodum
restituta.
Multa scribimus quia a multorum fallacia undique premimur. Scribendo igitur successoribus nostris notificamus quod Gausfridus, filius Rorgoni, donavit Deo et Sancto Albino et ejus monachis decimam pedagii de Legione, filio suo concedente. Post aliquantum vero temporis, contigit ut Gaufridus in Bituricum pagum pergens, honorem suum filio suo Rorgono tractandum commendaret. Qui ilico, quasi propriam habens potestatem, decimam illius pedagii monachis abstulit, dicens hoc quod puer concesserat non esset auctorabile.
Transacto itaque aliquanto temporis spacio, Domino sinedubio hoc ammonente, de hoc quod male egerat resipiscens et emendationem promittens, venit quadam die in capitulum Sancti Albini, et decimam illam coram conventu monachorum quietam clamavit; insuper et donum cum virga in manu Girardi abbatis misit, quam iterum accipiens super altare Sancti Albini deportavit. Nec tamen hoc gratis omnino fecit, nam quadraginta solidos inde a monachis accepit.
Ex hoc testes sunt: Hamo Wischardus, Hamelinus filius Wicherii, Hamo Coth, Stephanus de Pontiaco, Hamelinus d
194 CARTULAlRE DE SAINT-AUBIN
Nozeht, Popardus, Aldulfus, Tetbaldus Infans de Jartziaco, Hugo nutricius ejus, Gaufridus, filius Johannis de Fissa, Warinus, frater Aldulfi, Gaufridus Lunellus, Herveus de Polliaco, Rotbertus de Treviis, Haimmarus Malspetit, Fulcherius, Rainaldus Grandis, Barbotinus, Paganus.
CLXIX. (L. 10.)
S. d.
NOTICE DU DON DE DIVERSES DIMES FAIT PAR HAMELIN, FILS DE
GUICHER, D'ACCORD AVEC SON [FR]ÈRE HUGUES.
Carta decimarurn quas donavit Hamelinus, filius Wicherii,
Sancto Albino, annuente Hugone fratre suo.
Tradimus noticie fidelium quod Hamelinus, filius Guicherii, quadam die venit in capitulum Sancti Albini et ibi donavit Deo et Sancto Albino et monachis ejus decimam de duabus mansuris terrae totam, et terciam partem tocius decime suae, tam de frugibus quam de peccoribus, acceptis tamen a monachis quasi in caritate centum solidos denariorum et beneficio loci sibi et Hugoni fratri suo. Huic autem donationi interfuerunt isti: Aldulfus prepositus, Hilarius frater ejus, Aldulfus corvesarius, Hatto filius Gervasii, Girardus Pulsa Micam, Adhelardus famulus elemosinarii, Gastinellus, Otgerius Tortipes. De parte Hamelini: Herveus Ferlus.
CLXX. (L. 11.)
1082-1106.
DON D'UN FOURNIL FAIT A SAINT-AUBIN PAR ORRY LE BRETON,
CHEVALIER, A SON ENTRÉE A L'ABBAYE.
Carta de furnili Legionis quod donavit Orricus Britto Sancto
Albino pro se monacho faciendo, ac de concessione Rorgonis
junioris.
Quidam miles de Legione, Orricus Britto dictus, infirmitate
LE LION-D ANGERS 195
corporis preventus Deique respectu de peccatis suis pavidus, voluit effici monachus Sancti Albini.
Antequam vero hoc suum votum ex toto perficeret, donavit Deo et Sancto Albino ejusque monachis, ut eum libentius reciperent, furnile de marchili Legionis quod erat suum, auctorante hoc Rostha, uxore sua.
Hoc viderunt atque concesserunt domini de quorum fevo erat, hoc est Gaufridus, filius Rorgonis, qui ut hoc concederet decem libras denariorum a monachis accepit, et Rorgo de Voantis, qui et ipse pro eodem auctoramento quadraginta solidos redabuit. Huic donationi et concessioni presentes fuerunt: Hamo Guischardus, Wischardus filius ejus, Bernerius Calvellus, Bernerius Grafins, Walterius monachus, Warinus Ferlus, Normannus Ferlus .
Hoc dono apud Legionem ita peracto, misit prefatus Orricus filium suum Hugonem, cognomine Barbotum, Andecavis ibique idem Barbotus revestivit Girardum, abbatem Sancti Albini, de prefato furnili in camera sua, accepitque beneficium loci, donum hujus rei super altare Sancti Albini imponens, presentibus istis: Walterio, presbitero de Mosteriolo, Pagano cellarario, Walterio de Affariis .
Cum autem convaluisset, Orricus venit cum filio suo Barboto in capitulum Sancti Albini ibique coram fratribus concesserunt pater et filius predictum furnile. Insuper et quartum piscem de exclusa Mosterioli, quem antea calumpniabantur monachi, clamaverunt quietum in perpetuum.
Hic quoque testes fuerunt: Walterius monachus, Saloius filius Goscelini Unfreet.
Rorgo quoque, filius Gaufridi, haec ita concessit cum Petronilla uxore sua, cum resideret ad caminatam monachorum indeque habuit sexaginta solidos et unum palefridum, et uxor sua decem solidos.
De hoc testes sunt: Normandus Ferlus, Warnerius de Engreia, Ascutius Britto, Waufridus de Mairono.
196 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CLXXI. (L. 12.)
1082-1106.
DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR ROSTHA DE CHAUVON, D'UNE TERRE SISE
AU
LION-D'ANGERS.
Carta de terra quae Olchia Walterii de Fosa nuncupatur, quam
dedit Sancto Albino Rostha de Calvone in obedientia Legionis.
Rostha de Calvone donavit Deo et Sancto Albino, rogatu Orrici viri sui, qui tunc monachus erat ejusdem Sancti, unam terram apud Legionem quae Olchia Walterii de Fossa vocabatur, quamque predictus Orricus eidem Rosche uxori sue in dotem donaverat. Hujus terre donum ipsa Rostha et duo filii ejus, Barbotus et Burchardus, cum uno baculo miserunt super altare Sancti Martini apud Legionem, ibique etiam quartum piscem excluse Mosterioli clamaverunt quietum, quem antea catumpniabantur.
Hoc viderunt et audierunt jamdictus Orricus, vir supradicte Rosthe, Petrus Calvus, Hamo, monachi, Berengerius presbiter, Rainaldus de Ridehen.
CLXXII. (L. 13.)
1082-1106.
ACHAT PAR SAINT-AUBIN DE COUTUMES DUES PAR LE BOURG ET LE FOURNIL
DES MOINES AU LION-D'ANGERS.
Carta de consuetudinibus quas vendidit Warinus Ferlus Girardo
abbati in obedientia Legionis, annuentibus uxore sua et duobus
filiis ejus.
Guarinus Ferlus vendidit abbati Girardo et monachis Beati Albini totam illam consuetudinem quam habebat in burgo vel in furnili monachorum apud Legionem absque ullo retinaculo. Habuit vero proinde trecentos solidos denariorum et sex decim sextarios segule, quae omnia persolvit illi Hamo monachus, qui tunc erat obedientiarius Legionis.
Hanc venditionem firmavit jamdictus Warinus in capitulo Beati Albini, accipiens a predicto abbate beneficium et societatem loci Beati Albini, ipso Warino mittente unum baculum in manu ipsius
LE LION-D'ANGERS 197
abbatis in signum confirmationis, quod post super altare Beati Albini idem Warinus posuit.
Hoc viderunt et audierunt: Hucbertus de Campiniaco, Sanctius de Loceio. Hoc concessit Barbota, uxor Warini, et duo filii ipsius, Lupellus et Stephanus, in ecclesia Beati Martini Vertavensis apud Legionem, accipientes et ipsi societatem et beneficium loci Beati Albini a Warnerio monacho, loco abbatis, et omnium fratrum. In signum utique concessionis miserunt simul mater et filii unum baculum super altare ejusdem ecclesiae, cernentibus monachis Hamone et Warnerio, Quintino etiam heremita, Warino Ferlo, Normando Ferlo, Warino de Magnenia.
Annuit et hoc Normandus de Monte Rebelli, senior Legionis, et uxor sua, filia Gaufridi, filia Rorgonis, apud Candetum castrum, rogatu Hamelini, filii Guicherii, cui beneficium istius concessionis annuit, presente ibidem Warino Ferlo et Hucberto de Campiniaco et Normando, fratre ejus, et Warino de Magnenia et omni curia Normandi.
Habuit pro hac concessione Hamelinus, filius Guicherii, unas pelles de catis maritimis.
CLXXIII. (L. 14.)
1157-1189.
NOTICE DES DONS FAITS A SAINT-AUBIN PAR PÉAN FERULA, A
SON ENTRÉE
A L'ABBAYE.
(Écriture plus récente que le corps du Cartulaire.)
Sciant presentes et presencium successores quod quando Paganus Ferula noster factus est monachus, decimam cujusdam sue medietarie que dicitur Gallinaria, et duodecim denarios de censu quos Normandus de Platea de quadam ruschia in vigilia Andecavine redditurus est, et decimam ejusdem ruschie in elemosinam nobis donavit.
Eodem vero die, filii ejus in capitulum nostrum [54] venientes, videlicet Oliverius et Paganus et Haimericus, cui predictus Paganus eamdem medietariam dederat, et Willelmus donum patris gratanter concesserunt, et ad robur autem sue concessionis quamdam
198 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
virgulam in manu donni Wuillelmi abbatis ponentes et iterum accipientes, super altare dominicum deposuerunt. Hoc etiam concessit mater eorum, Bota nomine. Hoc viderunt et audlerunt hii:
De monachis: Guarinus, Yvonis filius, Stephanus hospitarius, Rainaldus tunc cellararius.
De militibus: Nico Ferula et Guarinus Ferula.
De famulis nostris: Chaperonus, famulus abbatis, Gaufridus Rosellus de Cellario, Sigebrannus magister, famulus noster, et plures alii1.