Cartae de Brociaco, p. 168 to 185

168 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

[K.] CARTAE DE BROCIACO1

CXL. (K 1.)
1097, 9 septembre.
NOTICE RELATANT LE DON DE LA TERRE DE BROSSAY FAIT A SAINT-AUBIN PAR BELLAY, SEIGNEUR DE MONTREUIL, ET LES CONCESSIONS DE FRANCHISES PAR LUI ACCORDÉES AUX HABITANTS DU BOURG QUI DOIT Y ÊTRE CONSTRUIT ET AUQUEL IL ASSIGNE LE NOM DE FRANCHEVILLE2.
Carta de dono obedientie Brociaci 3.

[47] Bonum est et utile posteris ut quod nostris agitur temporibus, eis Scriptum relinquamus, sicut et nobis utilia sunt multa quo ab antiquis scripta suscepimDs. Berlaius, castri Mostarioli dominus, dedit Deo et Sancto Albino ejusque monachis, pro anima patris sui et matris sue aliorumque parentum suorum, terram apud locum qui pridem dicebatur Brociacus, quantum quatuor carruce omnibus arandi temporibus exercere possunt, solidam et quietam absque ulla costuma, sicut suus pater vel ipse eam hactenus habuerant.

Concessit quoque quicquid de eodem fevo, vel per donum, vel per precium, monachi adquirerent, et ut in eandem terram ecclesiam edificarent, et mansionem sibi, et burgum suis hominibus.

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 169

Homines vero terre ipsius vel burgi liberos esse constituit ab omni costuma et vicaria.

Si ergo homines ipsius ville apud Mosteriolum aliquid emerint ad usus suos, nullam inde reddent costumam; sed si aliquid ibi vendiderint, reddent inde pedagium suum.

Quod si, non reddito pedagio suo, recesserint, prepositus vel vicarius de Mosteriolo non eos proinde capiet aut illorum res, sed monacho ville illius ostendet qui reddere illud faciet sine ulla alia lege.

Propter hanc igitur maximam libertatem locum ipsum, qui prius dicebatur Brociacus, Franchiam Villam nuncupavit. Dedit etiam eis idem Berlaius duas summas bosci Brociaci, in die quo panem suum monachi coquerent, ceteris vero diebus unam summam, et quicquid ad usum carruce necesse esset in eodem bosco acciperent.

De hoc dono revestivit ipse Berlaius cum uno baculo Girardum abbatem, Andecavis, in capitulo Sancti Albini, et ipsum baculum super altare Sancti Albini imposuit, feria IIII, V idus septembris, anno ab incarnatione Domini M XC VII, indictione V, anno XXXVIII regni Philippi, Francorum regis, Urbano papa sedem apostolicam gubernante, Petro episcopo Pictavensem regente ecclesiam, Andecavensis urbis cathedre presidenti Gaufrido episcopo, Hugonis filio, comitatum vero ipsius civitatis Fulchone comite retinente, qui Josfredi Martelli nepos fuit.

Testes qui huic dono fuere presentes sunt hi: Haimericus de Arciaco, Willelmus de Turre, Rainaldus Calvinus, Goslenus Seigaut, Gaufridus Suart, Haimericus Cappa Nigra. De parte monachorum: Brientius de Baluirria, Johannes de Calceata, Constantinus Carbonellus, Mauricius de Saiaco, Papinus de Mairono.

CXLI (K. 2.)
Vers 1097.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR BELLAY, SEIGNEUR DE MONTREUIL, DES DIMES DE LA TERRE DE MAGÉ ET DE LA PAROISSE DE SANZAY1.

170 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

De dono decime que est in parrochia Somzaiaci.

Item donavit ad adjutorium victus monachorum qui ibidem morabantur decimam tocius terre sue proprie que est apud Mageium et, in parrochia cujusdam ville que dicitur Somzaiacus, decimam scilicet annone et peccorum, sicut eam habebat, ita eam dedit Sancto Albino, et centum anguillas per singulos annos. De hac re revestivit ipse Berlaius Girardum, ipsius loci prepositum, et Goscelinum, Maironis priorem, cum uno baculo. Hujus rei sunt testes: Gilduinus puer, nepos ejus, Evrardus Bisols, Bernerius Lignipes, Quex, frater ipsius Berlaii, Hildebertus prepositus, Rainaldus de Salmontha.

CXLII. (K. 3.)
1100, 18 mars.
NOTICE DE L'AUTORISATION DONNÉE A SAINT-AUBIN PAR GUILLAUME, ARCHIDIACRE DE POITIERS, D'ÉTABLIR UN AUTEL A BROSSAY.
De edificatione altaris in obedientla Brociaci.

Anno ab incarnatione Domini M C, indictione VIII, XV kalendas aprilis, Willelmus, archidiaconus Pictavensis ecclesie, concessit monachis Sancti Albini apud Maironum ut edificarent unum altare in villa que dicitur Franchia Villa, audientibus et videntibus clericis suis Isemberto Petri et Warino.

De monachis Sancti Albini: Huberto de Mairono, Rannulfo, Girardo Rufo, Fulchrado cellarario, Rotberto de Credone. De famulis monachorum: Ildeberto preposito, Landrico fratre ejus, Drogone et Stephano Grislet.

CXLIII. (K. 4.)
Vers 1097.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR EVRARD DE MONTREUIL D'UN JARDIN SIS AU PONT DE MONTREUIL-BELLAY, ET PAR BELLAY D'UN PRÉ SITUÉ PROCHE L'ÉCLUSE DE BRION-PRÈS-THOUET.

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 171

De orto quem dedit Evrardus; pro cujus monachatu dedit Berlaius jotum prati juxta exclusam Braonii.

Quidam vir, nomine Evrardus de Mosteriolo, donavit Deo et Sancto Albino et ejus monachis unum ortum qui est ad pontem de Mosteriolo, quem habuerat Toserons, uxor ejus, in dotem. Que donum mariti libenter concessit.

Testes hujus rei sunt: Witerdus de Segreio, Widdo Rebursus, Rainaldus Calvinus, Haimericus de Arceio, Normannus vicarius. Hujus orti censum quatuor denariorum habebat Widdo, filius Laurentii, quos postea, hortatu Berlaii, castri ipsius domini, Sancto Albino donavit, audiente Girardo Rufo, Sancti Albini monacbo, presentibus etiam supradicto Berlaio et Savarico Pagani

. Qui Berlaius dedit Sancto Albino, pro monachatu ejusdem Evrardi, jotum prati quod est juxta exclusam Braonii.

CXLIV. (K. 5.)
1107-1120.
NOTICE DE LA REVENDICATION PAR MARTIN ÉVEILLECHIEN DE TERRAINS SITUÉS A LA TÊTE DU PONT DE MONTREUIL-BELLAY.
De burgo Sancti Albini qui est ad caput pontis Mosterioli1.

Ad capud pontis de Mosteriolo habebant monachi Sancti Albini, de dono et largitione domini Berlaii, aliquot rupes et terrulam domibus edificandis aptam, que Martinus, Evigilans Canem cognominatus, cepit eis calumpniari.

Factum est autem ut Archembaldus abbas in curiam domni Berlaii, pro hac calumpnia et pro aliis rebus veniret, ubi testem habuit Widdonem, filium Laurentii, quod Martinus isdem predictam terram et rupes Sancto Albino olim concessisset.

172 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Quod cum ille negaret et etiam duellum de hac re contra testem monachorum acciperet, abbas, pacis usus consilio, quinquaginta solidos dedit supradicto Martino et unam de rupibus quam, si de manu sua ejecerit, nulli alii nisi monachis vendet.

Itaque pro hoc dono Martinus ipse omnem calumpniam quam monachis inferebat dimisit, et rupes illas et terrulam Sancto Albino concessit.

Has rupes et hanc terrulam concessit tunc Sancto Albino etiam Paganus Beraldi, qui pro concessione ipsa habuit decem solidos.

Hoc viderunt et audierunt: Berlaius de Mosteriolo, Giraldus filius ejus, Widdo Pictavensis, Guiddo filius Laurentii, Willelmus de Turre, Haimericus de Arceio, Rainaldus Calvinus, domnus abbas Archembaldus, Brientius prior, Fromundus de Viriaco, Goscelinus, Hamelinus de Locae.

De hominibus eorum: Walterius de Varenna, Josfredus de Santhe, Paganus Grandis, Paganus Achardi, [48] Samazollus, Babinus cocus. Concessit etiam dominus Berlaius et Giraldus, filius ejus, Archembaldo abbati, coram testibus prenominatis, ut si aliquando in rupibus seu terra burgus fieret, homines illius burgi eandem libertatem eandemque libertatis consuetudinem haberent quam hominibus Franchie Ville pridem concesserat.

CXLV. (K. 6.)
1107-1119.
NOTICE D'UNE SECONDE REVENDICATION DES TERRAINS DU PONT DE MONTREUIL-BELLAY, INTENTÉE PAR GAYON BERAUD, LAQUELLE FUT ÉTEINTE PAR UN DON DE QUARANTE SOUS.
De calumpnia Guadonis Beraldi.

Postea vero aliquanto tempore evoluto, mortuo siquidem Martino et ejus nepote, Pagano Beraldi, Wadio Beraldi, frater Pagani Beraldi et nepos siquidem Martini, cepit inquietare et ad jus provocare monachos Sancti Albini et super rupibus et terrula predicta calumpniam facere.

Quapropter monachi Sancti Albini et Wadio Beraldi apud

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 173

Mosteriolum convenerunt, ibique in presentia Giraldi, Mosterioli domini, talem concordiam composuerunt. Dederunt itaque quadraginta solidos in caritate eidem Wadioni, tali quidem conditione ut donum quod dominus Berlaius Sancto Albino donaverat et Martinus, avunculus suus, et Paganus Beraldi jamdudum concesserant, ipse etiam cunctis diebus vite sue manuteneret et concederet.

Hoc viderunt et audierunt: Haimericus Guale, Widdo Pictavensis,Widdo filius Laurentii, Rainaldus de Montfort. De monachis: Stephanus, prior Brociaci, Robertus, prior Maironis, Ridellus prepositus, Walterius, Warinus, homines Franchie Ville, et alii multi.

CXLVI. (K. 7.)
1114, 31 octobre, Thouars.
NOTICE D'UN ACCORD INTERVENU ENTRE SAINT-AUBIN ET AIMERY DE THOUARS. MOYENNANT UNE RENTE DE CINQ SOUS CELUI-CI PROMET SA PROTECTION AUX HOMMES DES MOINES DE BROSSAY.
De commendatione Toarcensi1.

Notum sit omnibus quia viscecomes de Toarcio expetebat guardam quam commendationem vocant de villa que dicitur Brociacus. Pro qua re Goscelinus, prepositus de Mairono, viscecomitem Haimericum adiit fecitque de hac re tale placitum cum eo.

Monachus de Brociaco dabit per singulos annos ad Pascha quinque solidos de commendatione viscecomiti; qui solidi, si ipso die Pasche redditi non fuerint, ad octo dies reddentur sine lege. Igitur pro hac re promisit viscecomes predictus supradictam villam et omnes homines ipsius ville se ubique servaturum, et etiam ipsos homines de Brociaco, qui morantur in burgo monachorum apud Mosteriolum, custodiet euntes et redeuntes quamdiu de Brociaco fuerint.

174 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Istam commendationem ubi confirmata est, statim dedit idem viscecomes in camera sua Haimerico de Passavant. Hujus rei testes sunt: Goscelinus prepositus de Mairono, Gosbertus decanus, Rainaldus de Foresta et Willelmus atque Papinus fratres ejus, Belotus quoque famulus monachorum. De parte viscecomitis: Haimericus de Passavant et Rainaldus Captivus.

Actum apud Toarcium, in camera viscecomitis, anno Domini M C XIIII, vigilia Omnium Sanctorum.

CXLVII. (K. 8.)
1107-1119, 10 mars.
DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR GUY LE POITEVIN DE SES DIMES DE BROSSAY ET DE LA GUYONNIÈRE.
Carte de decima Widdonarie1.

Optimus quidam miles, nomine Widdo Pictavensis, omnes decimas de Brociaco de suo feodo esse dicebat. Is aliquando compunctus donavit eas Deo et Sancto Albino ejusque monachis in elemosinam, pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum, decimam scilicet de vino et de annona et de peccoribus, tam de terra Widonis, filii Laurentii, quam de alia terra monachorum Brociaci, totam ex integro Sancto Albino condonans.
Hujus rei donum, accepto beneficio fratrum, prius in manum Archembaldi abbatis cum una virgula misit et eandem virgulam super altare Sancti Albini detulit, VI idus martii. Habuit pro hac re in caritate sexaginta solidos.
Hujus rei testes ascripsimus Girardum de Curte Leonis, militem ejus, Robertum prepositum, Paganum Grandem, Goslenum de Maiorone, Adelardum cellararium, Warnerium Hyrcum, Walterium Rodem.

CXLVIII. (K. 9.)
1127-1154.
HUGUES DE GIZEUX, FRÈRE DE GUY LE POITEVIN, PIERRE ROONART, SON GENDRE, ET JARROSSE,

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 175

SA FILLE, RENONCENT A LEURS PRÉTENTIONS AUX DIMES DE BROSSAY ET DE LA GUYONNIÈRE1.
Item de decima Brociaci et Widdonarie.

Hugo de Gisoes, post mortem fratris sui Widdonis Pictavensis, et Petrus Roonnart, gener ipsius, Jarrocia quoque, uxor ejus et filia Hugonis de Gisoes, calumpniabant monachis Sancti Albini decimas tam de Brociaco quam de Widdonaria, dicentes Widdonem Pictavensem, minorem scilicet fratrem, non potuisse dare hereditatem Hugonis fratris quidem primogeniti.

Quare Rotbertus abbas et Herbertus de Chingeio, tunc prior Brociaci, cum aliquantis monachis Sancti Albini ad Mosteriolum accessit, ibique coram Giraldo, Mosterioli domino, presentibus etiam multis vavassoribus suis cum Petro Roonnart, quia Hugo de Gisoes eidem terram suam de Mosteriolo cum filia sua Jarrocia dederat, hujusmodi concordiam composuerunt.

Concessit igitur abbas Rotbertus ei et Jarrocie, uxori sue, beneficium ecclesie, et insuper septem libras dedit Petro in caritate, et viginti solidos Jarrocie, heredi scilicet terre, et ita omnem calumpniam quam fecerant dimiserunt, et Sancto Albino decimas concesserunt.

Videntibus et audientibus istis: Giraldo de Mosteriolo, Haimerico Gale, Rainaldo de Haia, Rainaldo de Montfort. De monachis: Rotberto abbate, Pagano Marcoardi, Petro de Ainciaco, Herberto de Chingeio, Haimerico preposito Maironis, Johanne Nive.

CXLIX. (K. 10.)
1127-1154.
HÉBERT BELLETÊTE, JEAN CHAVAL, LEURS FILS ET LEUR FAMILLE ABANDONNENT LEURS PRÉTENTIONS SUR LA TERRE DE BROSSAY.
De calumpnia Herberti Belle Teste.

Herbertus Bella Testa et Johannes Chaval et filii ejus et reliqui

176 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

de genere eorum ceperunt calumniari monachis Sancti Albini maximam partem terre Brociaci.

Quapropter Robertus, abbas, et Girbertus, tunc prior Brociaci, cum monachis suis, Giraldus quoque Berlaii et Haimericus, prepositus Toarcensis, cum calumpniatoribus omnibus apud Mosteriolum convenerunt, ibique, in conspectu tocius curie, Herbertus et Grossinus, filius ejus, et Johannes Chaval cum filiis suis, ceteri quoque calumpniatores omnem calumpniam dimittentes quam fecerant, a Roberto abbate et a monachis centum solidos per manum Haimerici prepositi acceperunt. Hujus rei testes sunt: Giraldus Berlaii, Haimericus prepositus, Warnaldus, Haimericus Gale, Rainaldus de Haia plurimique alii.

De monachis: Robertus abbas, Paganus Marcoardi, Girbertus, Richardus, monachi.

De laicis: Johannes Nive, Walterius, Willelmus Guarini, Burchardus, Rainaldus, Johannes Marie, homines Brociaci, et multi alii.

CL. (K. 11.)
Vers 1140.
HUBERT DU COUDRAY, EN SE FAISANT MOINE, DONNE A SAINT-AUBIN LA DIME DE SA TERRE SITUÉE PRÈS DU BOIS DE BROSSAY.
De Hucberto de Coldreio.

[49] Quidam miles nomine Hucbertus de Coldreio, quando factus est monachus Sancti Albini, dedit eidem Sancto et monachis ejus, pro salute anime sue et parentum suorum, decimam tocius terre sue juxta boscum Brociaci site.

Hoc autem donum consilio et ammonitu et voluntate Berlaii de Mosteriolo fecit.

Hanc elemosinam concessit monachis Goslenus, filius ejus, in presentia domni Berlaii. Videntibus et audientibus istis: Guiddone Pictavensi, Widdonefilio Laurentii, Rainaldo de Monfort et pluribus aliis. In quorum presentia predictus Hucbertus de elemosina ista domnum Girardum, priorem Brociaci, investivit.

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 177

CLI. (K. 12.)
Vers 1140.
BERNARD, PRIEUR DE BROSSAY, FAIT RECONNAITRE QUE C'EST A TORT, QU'APRÈS LA CONQUÊTE DE MONTREUIL-BELLAY PAR LE VICOMTE DE THOUARS, LES SERGENTS DU PRÉVÔT DE THOUARS PRÉTENDAIENT EXIGER DES DROITS DE PÉAGE DES HOMMES DE BROSSAY.
De pedagio Toarcensi quousque adversus Magdalenam extendatur.

Tempore illo quo viscecomes Toarcensis guerram Berlaio faciebat et Toarcenses terram Mosterioli, Berlaio non valente resistere, vi et rapina et multis consuetudinibus male opprimerent, servientes Haimerici prepositi a villanis Brociaci injuste pedagium exigebant, dicentes se habere pedagium usque ad levatam fossati quod est in cimitterio Brociaci.

Mandavit igitur Haimericus prepositus Bernardo, tunc temporis Brociaci preposito, ut sibi de hominibus suis in curia sua justiciam faceret. Qui non audens ei contradicere, predam enim suam caperet si non ei cicius obediret, ad curiam Haimerici cum hominibus suis die statuto pergere maturavit.

Videns ergo Bernardus monachus se adversus prepositum nullum adjutorium habere, cepit cum preposito et servientibus ejus precibus et conjurationibus agere. Rogavit igitur eos ne in terra Dei falsam consuetudinem levarent, sed potius prepositus servientes suos adjuraret et ab eis certius inquireret quantum Toarcense pedagium extenderetur.

Qui precibus monachi fractus, omnibus servientibus suis congregatis, adjuravit eos privatim et publice ne pedagium Toarcense ultra solitum extenderent; sed sicut constitutum fuerat antiquitus, ita tenerent.

Tunc servientes compuncti, fide etiam data ne domino suo super hoc mentirentur, confessi sunt coram tota curia pedagium Toarcii usque ad limitem equestrem ire, ultra autem se nichil habuisse vel habere.

178 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Ita ergo manifestum fuit et cognitum pedagium Toarcense ab equestri limite usque ad Magdalenam nec esse nec fuisse. Sic igitur prepositus dimisit Bernardum monachum et homines suos in pace.

Hoc viderunt et audierunt duo filii prepositi, Hatto Johannis, David serviens, Willelmus Baridel et alii plures. De nostris: Johannes Nive, Walterius, Willelmus Guarini, Johannes Marie, Girardus.

CLII. (K. 13.)
1164.
NOTICE DE LA CESSION FAITE A SAINT-AUBIN, EN 1157, PAR HATTON DEJEAN, DE SA PART DANS LA TERRE DU PUY DE LA GARDE, ET D'UN ACCORD PAR LEQUEL, ULTÉRIEUREMENT, IL PREND A FORFAIT A SA CHARGE LA TAILLE A PAYER PAR CETTE TERRE.
De Hattone Johannu.

Noverint presentes et futuri quod prior Brociaci et quidam miles Toarcensis, Hatto Johannis, habebant quandam terram communem juxta Puteum de Guarda, in qua terra Haimericus Johannis et Hatto Johannis, filius ejus, antiquitus monachis Sancti Albini multas injurias seu contumelias injuste facere consueverant. Post innumeras igitur controversias Bernardus, prior Brociaci, cum amicis suis, et Hatto Johannis, cum fidelibus suis, in castro Mosterioli convenientes, hujusmodi fedus et concordiam inierunt. Hatto siquidem Johannis partem suam quam in illa terra habebat Sancto Albino concessit perpetuo possidendam, ad censum unius sextarii siliginis, mensure scilicet Toarcensis, quod reddetur apud Toarcium in die festi Sancti Michaelis.

Hoc autem confirmatum est in curia domni Berlaii coram proceribus et militibus, clericis et laicis, in presentia quorum dedit ei in caritate Bernardus monachus quinque solidos, tali pacto quod in eadem terra monachi segetem aut vineam et quicquid vellent facerent, ipse autem sextarium siliginis unoquoque anno a

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 179

monachis acciperet. Quod si ipso die non redderetur, infra octo dies sine guadio persolveretur.

Testes: Berlaius, Gilduinus de Duato, Symon de Castellon, Petrus Vaslini, Halmericus Guale, Giraldus de Mosterolio, Warnaldus, Widdo, Mainerius, presbiteri, Stephanus vicarius, David serviens et alii multi.

Postea vero, evolutis paucis diebus, Bernardus monachus ad Toarcium perrexit, ibique, in presentia Haimerici prepositi, ipse et Hatto concordiam et pacem quam fecerant confirmaverunt, anno ab incarnatione Domini M C LVII.

Deinde post septem annorum spatium, Haimerico preposito vavassoribus suis talleatam faciente, Hatto Jobannis talleatam prepositi in predicta terra quam monachi Sancti Albini ad censum habebant a Bernardo monacho cepit exigere, dicens talleatam domini sui se non potuisse dare. Quapropter idem Bernardus monachus Hattoni duos sextarios avene in castro Mosterioli tali conditione dedit, ut ipsa terra ab omnibus servitiis et exactionibus immunis esset, sextario siliginis in die Sancti Michaelis tantummodo reddito, et si quid pro eadem terra aliquando solvi deberetur, ipse et heres ejus omnino persolverent, et monachi pro censu annuo immunes existerent. His testibus: Jobanne Boterio, Rollando de Campania, David serviente, Haimerico Vesdi. Ex parte monachorum: Stephano vicario, Walterio, Willelmo Guarini, Johanne Marie, Burchardo, hominibus Magdalene, et multis aliis.

CLIII. (K. 14.)
Vers 1160.
PÉAN RAOUL, CHEVALIER, EN SE FAISANT MOINE DE SAINT-AUBIN, FAIT DON A L'ABBAYE, AVEC L'ASSENTIMENT DE SON FILS ET DE SON SEIGNEUR, D'UNE TERRE SISE AU VAUDELENAY.
De Pagano Radulfi.

Sciant presentes presentiumque successores quod quidam miles, Paganus Radulfi nomine, quando factus est monachus, dedit Deo

180 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

et Sancto Albino et monachis ejus pro monachatu suo sex sextariatas terre de illa quarta parte bordagii quam habebat in Valle de Linaio, apud villam que vocatur Campania.

De hac igitur quarta parte bordagii reddebat singulis annis in festo sancti Michaelis Petro de Salzeio duos solidos de omni servitio et septem denarios de talleata, et Andree de Haia septem denarios et obolum pro warda Toarcensi.

Hoc donum, septem scilicet sextariatas terre, concessit Symon, filius Pagani Radulfi, in castro Mosterioli, coram Petro de Salzeio et multis aliis, in presentia domni Warnaldi, de quo idem Petrus de Salzeio ipsam terram tenebat.

Hec igitur concessio facta est presentibus duobus monachis Sancti Albini, Evrardo, [50] priore Coldreii, et Bernardo, priore Brociaci, videntibus et audientibus istis: Warnaldo, Petro de Salzeio, predicte terre dominis, Haimerico Agullon, Widonne presbitero, Jona canonico, Witerno, Chailone de Haia, Berardo, Willelmo, Odone, cubiculariis Berlaii.

Pro hac igitur concessione dedit Bernardus, prior Brociaci, Petro de Salzeio octo solidos in caritate, consilio et monitu Warnaldi, tali scilicet conditione, ut si aliquando servitium suum de Symone, filio Pagani Radulfi, vel successoribus ejus non haberet, in terra Sancti Albini, in illis scilicet sex sextariatis terre nullam vindictam acciperet, et ita ab omni servitio immunis existeret.

Testes: Warnaldus, Willelmus Hyemps, Symon, clericus de Valle Linaii.

CLIV. (K. 15.)
Vers 1160.
NOTICE DE L'ABANDON PAR ANDRÉ DE LA HAYE DE TOUS SES DROITS SUR LA TERRE DONNÉE A SAINT-AUBIN PAR PÉAN RAOUL.
De Andra de Haia.

Deinde Bernardus, prior Brociaci, ad Andream de Haia accedens, Haimerico, preposito Toarcii, multisque aliis presentibus in foro Mosterioli, petiit ab eo ut terram quam Paganus Radulfi et filius

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 181

ejus Sancto Albino dederant et ipse concederet, et wardam Toarcii quam in eadem terra habebat, pro anima patris sui penitus dimitteret. Quod libenter concessit.

Pro hac igitur re donavit ei Bernardus monachus quinque solidos in caritate, et anima patris ejus habuit in perpetuum beneficium abbatie.

Hujus rei testes ascripsimus: Haimericum prepositum Toarcii, Hattonem Johannis, Petrum Ansfredi, Bernardum Seignegrot, Normannum Doirun.

De hominibus Brociaci: Walterium , Willelmum Guarini, Johannem

Marie et multos alios in foro astantes.

CLV. (K. 16.)
Vers 1160.
NOTICE D'UN DEUXIÈME DON DE TERRE PROCHE CELLES DU PRIEURÉ DE BROSSAY FAIT PAR PÉAN RAOUL ET SON FILS.
De duabus sextariatis.

Dedit etiam pro monachatu suo Paganus Radulfi et filius ejus duas sextariatas terre Sancto Albino, que terra proxima est obedientie Brociaci juxta cruces Mosterioli, et est de feodo Petri Sexter, de qua etiam terra Artaldus, miles Mosterioli, est fidejussor et obses monachis Sancti Albini, ita scilicet quod si aliqua calumpnia de ipsa terra contra monachos forte consurrexerit quam Symon filius Pagani cassare non possit, idem de propria terra excambium rectum persolvet. Hoc viderunt et audierunt Warnaldus et omnes alii testes superius memorati.

Hanc etiam terram concessit Petrus Sexter, de cujus feodo erat. Pro qua concessione dedit ei Bernardus monachus quatuor solidos in caritate.

His testibus: Artaldus miles, Stephano vicario, Walterio de Brociaco, Willelmo Guarini.

182 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

CLVI. (K. 17.)
Vers l160.
BELLAY, SEIGNEUR DE MONTREUIL, RENONCE, MOYENNANT TRENTE SOUS, A SES PRÉTENTIONS SUR LES TERRES DONNÉES PAR PÉAN RAOUL.
De calumpnia Berlaii.

Berlaius, dominus Mosterioli, monachis Sancti Albini terram quam Paganus RadulfI pro monachatu suo dederat cepit calumpniari. Quapropter Bernardus, prior Brociaci, ad ejus presentiam accessit et ei trigenti solidos in caritate tali conditione dedit, quatinus terram predictam Sancto Albino et monachis ejus concederet et eis contra omnes calumpniatores ejusdem terre in auxilium foret.

Testes: Witernus, Haimericus Aguillon, Paganus Auburgis, Stephanus vicarius et alii multi.

CLVII. (K. 18.)
Vers 1160.
HAIMERY GALE, DU CONSENTEMENT DE SA FEMME HERSENT ET DE SES FILS JEAN, GEOFFROY ET HAIMERY, EN SE FAISANT MOINE DE SAINT-AUBIN, DONNE A L'ABBAYE UNE TERRE SITUÉE PRÈS DU BOIS DE BROSSAY, ET OBTIENT DE BELLAY, SON SEIGNEUR, QU'IL CONFIRME CETTE DONATION.
De dono terre quam dedit Haimericus Guale pro monachatu suo.

Quidam miles, nomine Haimericus Guale, ad extrema perductus, Sancti Albini factus est monachus. Qui pro monachatu suo quandam portionem terre sue, cum concessione uxoris sue Hersendis atque filiorum suorum Johannis, Gausfridi, Haimerici, Sancto Albino in elemosinam tribuens, rogavit Berlaium, dominum suum, qui semet egrotantem visitaverat, ut eandem terram, juxta boscum Brociaci sitam, Sancto Albino concederet. Qui libenter precibus ejus ut uxoris sue atque filiorum annuens, prefatam terram monachis benignissime concessit perpetuo possidendam.

LA MADELEINE-SOUS-BROSSAY 183

His testibus: Warnaldo, Witerno, Chailone de Haia, Johanne Boter, Haimerico Aguillon, militibus, et multis aliis. Ex parte monachorum: Theoderico, priore Maironis, Bernardo, priore Brociaci, monachis, Stephano vicario, Walterio, Johanne Marie, Papino de Lusdo.

Hoc etiam Johannes Gale et Gaufridus, frater ejus, in capitulo Sancti Albini, presente Johanne Boterio, concesserunt.

CLVIII. (K. 19.)
S. d.
DON A SAINT-AUBIN DE PRÉS SITUÉS A BRION-PRÈS-THOUET1.
De pratis que data sunt Sancto Albino apud Braonium.

[no text.]

CLIX. (K. 20.)
1162-1173.
ACCORD ENTRE LES ABBAYES DE SAINT-AUBIN ET D'ASNIÈRES-BELLAY AU SUJET DE DIMES.
(Écriture plus récente que le corps du Cartulaire.) Concordia inter monachos Sancti Albini et Sancte Marie de Asneriis de quadam decima.

Equitati et rationi consentaneum esse dinoscitur ut ea que concordia terminantur, perpetua soliditate firmentur.

Quapropter memorie sequentium a nobis traditur cujusmodi finem habuerit controversia que, inter monachos Sancti Albini et monachos Beate Marie de Asneriis, super quadam decima terre Huberti de Codreio que est juxta boscum Brociaci, emerserit. Deo autem pacis et dilectionis disponente, controversiam concordia talis diremit, ut videlicet monachi Sancti Albini medietatem illius decime liberam et quietam obtinerent, monachi vero de Asneriis alteram medietatem perpetuo possiderent et decimam propriarum bestiarum que in terra Guiumnerie manerent non redderent, conditione tali ut fimum earumdem bestiarum in terram non mitterent, nisi in quam monachi jamdicti Albini decimam haberent.

184 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Si vero aliquando contingeret ut bestias in terra Guiumnerie consistendas ad partem susciperent, pars bestiarum que ad illos respiceret immunis a decima esset; decima vero alterius partis bestiarum in proprietatem monachorum sepedicti Albini cederet. Huic concordie interfuerunt: Willelmus, tunc temporis abbas Sancti Albini, Herbertus prior, Brunus hospitiarius, monachus, Chaperun, David de Hospitio, Gualterius, Guillelmus Guarini, laici.

Ex parte vero alia: Arraudus, abbas de Asneriis, Heldemanus, prior, Haimericus, monachi