BALLEE 155

[I.] CARTAE DE BALAIACO

CXXVIII. (I. 1.)
1060-1081.
NOTICE DE L'ACHAT PAR SAINT-AUBIN DE LA TERRE DE BALLÉE.
Carta de terra quam uxor Lanberti et Albericus filius ejus vendiderunt monachis Sancti Albini apud Balaiacum.

[41] Uxor Lanberti de Balaiaco et Albericus, filius ejus, vendiderunt abbati Otbranno Sancti Albini et monachis ejus quandam terram apud Balaicum, quam de casamento Sancti Albini ad censum habebant, novem libras denariorum, ita tamen ut octo libras sumpserunt et viginti solidos Sancto Albino et monachis dederunt, accipientes sibi et anime supradicti Lanberti ac parentum suorum beneficium Sancti Albini et monachorum, tali vero pacto ut, si aliquando calumpnia ab aliquo in ea inmitteretur, ipsi adquietarent.

Testes sunt isti: Aldulfus prepositus, Andreas Peregrinus, Rannulfus Russellus, Haimarus Malspetit, Hilarius frater Aldulfi, Gervasius, Johannes cellararius, Archembaldus filius Martini.

CXXIX. (I. 2.)
1060-1081.
NOTICE DE L'ACHAT PAR SAINT AUBIN D'UNE TERRE SISE A MIGRÉ.
Carta de consuetudine terre que est apud Migriacum quam dimisit Girorius de Bello Pratello accepta peccunia.

Legitima auctoritate constitutum est ab antiquis queque reminiscenda scribere cartis.

Ideo et nos scribimus quod abbas Otbrannus et monachi Sancti Albini, data peccunia, comparaverunt terram apud Migriacum, in territorio Andecavensi, ex cujus cultoribus Girorius de Bello Pratello quosdam reditus sive consuetudines, quoniam de suo casamento terra illa erat, jure per annos singulos extraebat.

156 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Quapropter, cum idem Girorius a supradicto abbate et monachis admonitus fuisset ut Deo et sibi terre illius cultores ab omni servitio seu redditione in perpetuum liberos acclamaret, et ille eis obtemperare renuisset, consilio fratrum, dedit illi abbas aliquantos solidos denariorum.

Inde testes sunt: Lanfredus prior, Radulfus frater Widdonis secretarii, Clemens, Johannes mariscalcus, Widdo aurifaber, Balduinus1.