152 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

[H.] CARTAE DE SORGIIS

CXXIV. (H. 1.)
1039-1055.
ACHAT PAR SAINT-AUBIN DE LA CHUTE D'EAU DU TERTRE, EN LA RIVIÈRE D'AUTHION.
Carta de descensu quem emerunt monachi Sancti Albini a Rotberto Paramentario apud Sorgias.

[39] Abbas Galterius et monachi Sancti Albini emerunt de Rotberto Paramentario quindecim libris descensum qui appellatur de Tertro in Altione, totam aquam usque ad descensum Girberti, censum solvendo sex denarios ad missam Sancti Albini1, et ad pastum duas naupredas et quinquaginta darsos, feria secunda in capite quadragesime.

Hujus emptionis hi testes fuerunt femina sua et filii sui. Ex hominibus Sancti Albini: Archembaldus, Harierius, Ulricus, Gosbertus, Constantinus, Bernerius.

CXXV. (H. 2.)
S. d.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR ÉON DE BLAISON DE SES DROITS SUR DEUX CHUTES D'EAU.
Carta de descensu quem dedit Eudo de Blazone monachis Sancti Albini et de perdonata consuetudine descensus empti a Rainaldo Banario.

Notum volumus esse successoribus nostris quod quidam miles de Blazone, nomine Heudo, venit in capitulum Sancti Albini et accepit societatem suam, donans nobis, ob remedium anime sue et patris sui, descensum unum quem habebat in rivulo qui appellatur Duito, cum omni consuetudine excepto coenagio, et de alio descensu quem emimus de Raginaldo Banario in Altione.

SORGES 153

Dedit nobis simili modo consuetudinem quam ibi habebat, excepto coenagio.

Hanc convenientiam isti testes audierunt: Hugo filius Raginaldi.

Ex servientibus Sancti Albini: Constantinus, Adraldus, Hermenbertus, Godefridus filius Hildemani, Gaufridus filius Heudonis ceterique quamplures.

CXXVI. (H. 3.)
S. d.
NOTICE DU DON FAIT PAR ÉON DE BLAISON A SAINT-AUBIN D'UN ARPENT DE TERRE SIS A SORGES.
Carta de arpenno terre quem dedit Heudo de Blazone monachis Sancti Albini apud Sorgias.

Notum sit omnibus quod Eudo, dominus de Blazone, dedit Deo et Sancto Albino et monachis ejus unum arpennum terre apud villam que dicitur Sorgias, quietum ab omni consuetudine vel vicaria, sicuti ipse habebat, pro mercede de cimbalo vel signo quod fecit Widdo, monachus Sancti Albini, ad opus ecclesie Blazonis, auctorizante uxore sua Tehildis.

Testes hujus rei sunt isti: Cadilo de Blazone et filii ejus Radulfus et Petrus, Jaguelinus, Tetbaudus Florentinus, Radulfus canonicus, Constantinus canonicus, Alcherius canonicus, Lanbertus canonicus, Albericus draperius, Ansaldus, Ingelgerius de Raeia, Landricus vicarius et Harduinus subvicarius, qui mensuravit ipsam terram.

CXXVII. (H. 4.)
1060-1081.
NOTICE D'UNE TRANSACTION RELATIVE A LA POSSESSION DE LA CHUTE D'EAU DU TERTRE.
Carta de arpenno vinee quod datum est Marbodo pro depellenda calumpnia descensus quem pater ejus vendiderat.

Mos inolevit antiquitus notitie litterarum commendare quod oportet in perpetuum durare.

154 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Rotbertus igitur pelliciarius quendam suum descensum piscatorium Walterio abbati et monachis Sancti Albini vendidit et inde pretium quindecim denariorum libras, benefitium quoque loci cum uxore sua et duobus filiis, Hugone atque Salomone, venditionem illam confirmantibus in capitulo, suscepit. Diu igitur monachis descensum illum tenentibus solidum et quietum, Marbodus, ejusdem Rotberti filius, ad etatem perductus, perverso jure calumpniam intulit, qui tempore venditionis nondum vel natus vel idoneus ad auctoramentum expeti fuit. Que calumpnia tamdiu habita est donec per internuntios ab abbate Otbranno et monachis impetravit ut pro concordia et auctoramento supradicte rei unum arpennum vinee sibi darent, unde tamen ab ipso hominagium reciperent.

Tandem igitur convenerunt iterum in capitulum Rotbertus et uxor sua cum filiis et filiabus et, pro voluntate sua, arpennum predictum adeptus in fevum, calumpniam Marbodus guirpivit beneficiumque loci cum fratre suo, nomine Paganello, et suis sororibus atque sororiis, Gaufrido videlicet Rotundo atque Haimardo, suscepit, sicque descensus Sancto Albino et monachis solidus et quietus in generationes generationum remansit. Huic concordie presentes astiterunt: Petrus de Doeto, Radulfus filius Viviani de Lusdo, Lambertus Episcopus, Babinus, Fulcherius filius Rainildis et Rotbertus frater ejus, Bernerius filius Andefredi, Fulbertus monetarius, et Hucbertus, et Widdo gener ipsius, Warinus cellararius, Rainaldus Burgevinus, Giraldus de Castroduno, Raherius Minzerius, Martinus Pulzins, Bernerius cellararius, Hilarius Bonus Homo, Gaufridus Lunellus, Lisoius, Gaufridus hostelarius1.