Cartae de Prunariis, p. 125 to 151

PRUNIERS 125

[G.] CARTAE DE PRUNARIIS

CVIII. (G. 1.)
10981, 14 mars.
NOTICE DU LITIGE ENTRE LES ABBAYES DE SAINT-NLCOLAS ET DE SAINT- AUBIN, AU SUJET DE LA PROPRIÉTÉ DE PRUNIERS, ET DE LA SENTENCE RECONNAISSANT LES DROITS DE SAINT-AUBIN.
Carta de calumpnia facta monachis Sancti Nicholai de bosco de Prunariis, et de judicio inter nos et ipsos facto2.

[31] Ego, frater Girardus, abbas Sancti Albini, cum peroptarem revocare ad pristinos usus monasterii nostri ea quae secularis potestas et violenta dominatio alienaverat, coepi suggerere domno Fulconi, Andecavensium comiti, ut silvam illam quae adjacet loco qui dicitur Prunarius, quam predecessores sui patribus nostris crudeli potentia abstulerant, domino Deo et sancto Albino, patrono nostro et suo, redderet. Quod cum iterum atque iterum, sepe et sepe, tam per mequam per alios familiares nostros monendo eum monuissem, pollicitus est aliquando nobis se revera cogitaturum quonam pacto petitionibus nostris assensum preberet. Quae pollicitatio ejus in tantum processit, ut aliqua dierum ipse cum quibusdam suis ad silvam illam pergeret, adhibitis Helinanno, priore monasterii nostri, et Frotmundo de Viriaco et Alerico, monachis nostris, qui ei juris illius nostri designarent quantitatem. Dum haec ita aguntur, monachi Sancti Nicholai, fratres antea et familiares nostri, venerunt fraudulenter et supplantaverunt nobis benedictionem, effeceruntque apud comitem ut jus nostrum quod repetebamus, eis potius sub nomine elemosine daret, non minimam pacti quantitatem pecunie.

126 CARTULAIRE DE SAlNT-AUBIN

Verum cum cognovissemus id agitare Jacobitas illos, ante ipsam emptionem eorum misimus ad eos ex partibus nostris duos monachos nostros, Dadonem et Alericum, optimi tesbmonii viros, qui scilicet jus ipsum monasterii nostri eis calumpniarentur. Qui, postquam se in claustra eorum receperunt, offenderunt in camera sua Lambertum, abbatem loci illius, et Gosbertum priorem, cum aliis sex aut pluribus congregatos, ibique cum ab abbate illo totius capituli audientiam postulassent, dicentes se habere aliquid ibi dicere ex parte nostra, respondissetque abbas satis se cum eo suorum numero, presertim illo in loco capituli vicem tenere, addiderunt nostri missos se a nobis rogare eos et exhortari ne silvam illam quae locum nostrum contingebat, ullo pacto invaderent. Quod si facerent, id nos calumpniari vehementer. Respondit abbas et qui cum eo erant benigne se accipere que illi dicerent; cepitque jurare et detestari se nunquam scienler facturum nobis aliquid injurie. Vix pauci admodum dies transierant, cum ecce nuntiatum est nobis monachos Sancti Nicholai occupasse universam silvam nostram. Contristati valde et commoti, cepimus eos primo quidem per nos, deinde per amicos nostros et suos, ad ultimum per ipsius nostre matris ecclesie antistitem et menbra ejus corripere. Quod ubi non processit, judicavimus eos inter ethnicos et publicanos. Perseveravitque inter nos et illos jugis illa discordia anno integro et plus quam dimidio. Exarsit vero tandem zelo justiciae domnus Gaufridus, episcopus noster, convocatisque nobis ait non ultra se passurum tam detestabilem duorum in episcopio suo monasteriorum dissentionem, congregaturum potius sublimem curiam et, sicut oportebat, sub districto judicio querelam utriusque partis potestative terminaturum. Quod postquam licet inviti et meticulosi suscepimus, denominavit nobis diem et locum. Congratulati sunt huic ejus dispositioni adversarii nostri, qui diu multumque in curiam ejus nos invitaverant, utpote qui benivolum sibi noverant animum ipsius et pene totius cleri atque universi populi, et, quod gravius nos ledebat, ipsius comitis cui facile erat adscribere et proscribere quod liberet.

PRUNIERS 127

Anno itaque ab incarnatione Domini M XC VIII, indictione VI, pridie idus martii, celebratum est placitum hoc inter nos et monachos Sancti Nicholai, in domibus episcopalibus, juxta Sanctum Mauritium, Andecavorum matrem ecclesiam. Affuimusque ibi, ex parte nostra, ego Girardus, abbas Sancti Albini, Helinannus, prior noster, Hucbertus, Guiddo de Matefelono, Dado, Frotmundus de Viriaco, Archembaldus, Gilduinus, Alericus, Audulfus et alii monachi nostri. Clerici quoque: Heudo Blancardus, Gaufridus Cayphas, Rainaldus Capra Canuta, Paganus Bovelus. Laici etiam:
Hamo Guischardus, Giraldus Andefredi, Gaufridus Lunellus, Rainaldus Burgevinus, Tetbertus, prepositus Sancte Marie. Ex alia parte: ipse Lambertus, abbas Sancti Nicholai, Gosbertus, prior ejusdem loci, Ingelbaudus senex, Thomas, Roaldus, Savaris, Warinus de Sancto Petro et alii plures monachi.
Clerici etiam: Willelmus Musca, Gaufridus de Restiniaco, Guarinus de Azeio. Sed et laicorum numerus ingens: ipse domnus Fulcho, comes Andecavensis, exactor noster, tutor et testis eorum; Rainaldus Burgundus, Adam de Mota, Fulco de Matefelono, Gaufridus de Brioleto, Lisoius Infans, Clarembaldus de Monte Frotmeri, Petrus Rubiscallus, Guarinus Bornius et aliorum infinita multitudo. Affuit etiam domnus Gaufridus, filius domni Fulchonis comitis. Dati sunt nobis et judices: domnus Gaufridus, episcopus noster, Hildebertus, episcopus Cenomannensis, Marbodus, episcopus Redonensis; Bernardus, abbas Majoris Monasterii, monachi ejus Hilgotus de Gummeth, Guillelmus Apulus; Willelmus, abbas Sancti Florentii, monachi ejus Mauricius, Fulcho de Fontenellis; Ebrardus, abbas Sancti Carilelfi; Bernardus, abbas Sancti Sergii, monachi ejus Hivo prior, Herveus.
De canonicis Sancti Mauritii Andecavensis: Gosbertus decanus, Hucbertus cantor, Guarnerius archidiaconus, Guillelmus arcbidiaconus et alii plures. De canonicis Sancti Juliani Cenomannensis: Gaufridus decanus, Fulchradus cantor, Paganus archidiaconus et quidam alii.

128 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

De canonicis Sancti Juliani de Curia: Rotbertus cantor, Rotbertus de Balaone, Alexander medicus. In quorum omnium presentia, postquam dicere jussi sumus, exposuimus in primis monachos illos usurpasse sibi temerarie jus antiquum monasterii nostri supra calumpniam nostram. Diximus etiam velle nos primo de hac re fieri juditium, cum superessent nobis et alia multa quae nostris inoportunitatibus diceremus. Ad haec adversarii nostri longas quidem de consularibus donis hystorias, sed nichil ad rem pertinentes responderunt. Cumque postularemur a judicibus proferre si quos haberemus testes calumpnie nostre, presentaverunt se Dado et Alericus monachi qui, sicut dictum est, [32] ex partibus nostris ad calumpniandum misi fuerant. Quorum ratiociniis cum resisteret abbas Lambertus, tamquam hesitans confirmare se ante legationem eorum de silva illa investitum, compescuit eum coram omni multitudine comes Fulcho, perhibens et ipse testimonium testibus nostris, quamvis adversarius noster et testis eorum in coeteris. Tum demum protulimus cartham nostram, quae penes nos erat vetustissima veterum ac magne fulta antiquitatis auctoritate. Cujus exemplum infrascribendum judicavimus, eo quod in tam generali judicio sit recitata et ab universis collaudata, a nullo autem dampnata vel infirmata.
Quibus omnibus diligenter ac studiose consideratis, dederunt judices ex dictis utriusque partis definitam sententiam, quam communi eorum consensu protulit in medio domnus Gaufridus episcopus, dicens abbatem illum et monachos ejus nimis perverse et contra sanctorum patrum regulas invasisse debitam possessionem nostram, quam, quoniam ipse comes domino Deo semel dederat, in jus proprium revocare non posset nec cuiquam, nisi nostro, donare vel vendere monasterio.

CIX. (G. 2.)
769, mai, Mornac.
PRÉCEPTE PAR LEQUEL

PRUNIERS 129

CHARLEMAGNE CONFIRME LES POSSESSIONS DE SAINT AUBIN1.
Carta Caroli, regis Francorum, de confirmatione ejusdem bosci ecclesiae Sancti Albini aliarumque possessionum.

Carolus, rex Francorum, vir illuster, omnibus nostris tam presentibus quam et futuris, juvante Domino qui nos in solium regni instituit.
Magnificus vir Guntarus, rector de monasterio Sancti Albini, qui est constructum prope muros Andecavis, vel clerici de ipsa ecclesia peculiaris patroni nostri ad nostram accesserunt presentiam et suggesserunt quod antecessores nostri, seu etiam domnus ac genitor noster bone memorie, Pipinus rex, per illorum manibus et auctoritatibus subscriptas, ut quasdam villas ejusdem abbatie canonicis ipsius loci deputatas, denuo per celsitudinis nostre auctoritatem eisdem usibus perpetua lege habendas, confirmaremus. Quarum villarum ista sunt nomina: Maironus, cum silva quae vocatur Lanthonium; Prunarius, cum silva adjacente, quantum tenet unam legam, quae deserviat coquine fratrum; Monasteriolum, cum silva quae deserviat pistrino fratrum; Sabiacus; Multonacus, Litteriacus, piscationem a porta Canciacense usque ad insulam quae nuncupatur Jurelista. Unde per presignatum altitudinis nostre preceptum hoc fieri jussimus atque firmamus, ut prenominate res cum omni integritate et sine cujuspiam rectorum prefati loci minoratione, usibus et stipendiis Dei servorum in eodem loco Christo famulantium deputate habeantur, nullique liceat eas in alios preterquam a nobis constituitur retorquere usus.
Precamur quoque, pro amore Dei et reverentia sancte Dei ecclesie et intercessione beati Petri apostoli, omnes successores nostros, sicut a nobis constitutum est, ita et ipsi conservent, ut cum omnibus sanctis portionem mereantur accipere.

130 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Et ut hoc nostre auctoritatis preceptum firmius habeatur et a successoribus nostris per futura tempora diligentius conservetur, de anulo nostro subter jussimus sigillari. Signum (monogramme) Karoli gloriosissimi regis.
Iterius cancellarius recognovi1.
Data in mense madio, anno primo regnante Karolo gloriosissimo rege Francorum. Actum Murnaco.

CX. (G. 3.)
1104.
LETTRES DANS LESQUELLES RAOUL, ARCHÉVÊQUE DE TOURS, RELATE LA SENTENCE DÉCLARANT AUTHENTIQUE LE PRECEPTE DE CHARLEMAGNE TEL QU'IL FIGURE SOUS LE NUMÉRO CIX.
(Original, avec traces d'un sceau plaqué. Archives de Maine-et- Loire, H. 62, fol. 11.)
Carta Radulfi, Turonensis archiepiscopi, de placito bosci supradicti ante eum et per eum discusso canonice atque definito2.

Radulfus, Dei gratia Turonorum archiepiscopus, dilecto fratri Gerardo, abbati, congregationique Sancti Albini, eorumque successoribus regulariter subsbtuendis imperpetuum. Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus concordiam quae inter monachos Sancti Albini Sanctique Nicholai facti fuerat de nemore de Chatiis, quendam Sancti Albini monachum fugitivum voluisse, si posset, cum suis instigatoribus interturbare. Hic vero arte diabolica seductus, instinctu quorumdam clericorum Andecavensium, comitem Fulchonem ejusque filium Gaufridum adiit, cartam illam regiis manibus corroboratam, qua nemus prefatum monachi Sancti Albini adquisierant, eis furtim sublatam, comitibus presentavit, falsamque se probaturum promisit. Quod comites animadvertentes, cupiditate ammoniti, tam abbatem quam monachos in placitum venire compulerunt, tali occasione ab eis summam pecunie extorquere cupientes.

PRUNIERS 131

Unde dilectus confrater noster Reginaldus, Andegavensis episcopus, cum abbate et monachis, nos cum quibusdam nostris tam episcopis quam abbatibus, ad placitum convocavit.

Nos vero, die statuta,in presentia comitum affuimus, neminem accusatorem, nec monachum fugitivum, nec alios, licet eis sub anathemate preciperemus, ad sue falsitatis comprobationem habuimus. Nobis vero adbuc conventui illi assidentibus, abbas Sancti Albini cum duobus monachis se juraturum cartam illam veram esse obtulit. Nos vero et comites cum toto conventu verba abbatis pro sacramento habentes, eum sedere fecimus, et ut deinceps querela illa in perpetuum sopiretur, ex habundanti sacramentum monachorum suscepimus.

Unde nos, tam suffraganei nostri episcopi quam abbates, cartam illam veram esse collaudavimus, et eos qui hanc causam ad dampnum Sancti Albini de cetero suscitarent excommunicavimus, hoc idem comitibus, tam patre et alio, cum suis qui presentes aderant, collaudantibus. Hujus cause definitioni interfuerunt:

Episcopi: Hildebertus Cenomanensis, Reginaldus Andegavensis, Marbodus Redonensis.
Abbates: Johannes Sancti Juliani Turonensis, Hilgotus Sancti Martini Majoris Monasterii, Baldricus Burguliensis, Guillelmus Salmuriensis, Walterius Sancti Sergii.
De ecclesia Sancti Mauritii: Richardus decanus, Stephanus precentor, archidiaconi Hucbertus et Guillelmus, Gaufridus magister scolarum, Albericus capellanus.
De parte comitum: Hucbertus de Campania, Abbo de Briolio1, Goffridus frater ejus, Normannus de Monte Revello, Fulco Ursonis filius, Ricardus de Sancto Quintino, Burchardus de Graio, Radulfus de Potinaria.
Actum est Andecavis2, anno ab incarnatione Domini millesimo C IIII, indictione XII, regnante Philippo rege.

132 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

CXI. (G. 4.)
1104, v. s., 7 et 10 décembre, 14 janvier
NOTICE RELATANT COMMENT FOULQUES RÉCHIN, D'ACCORD AVEC GEOFFROY MARTEL LE JEUNE ET FOULQUES V, SES FILS, RESTITUA A SAINT-AUBIN LE BOIS DE PRUNIERS.
Carta de restitutione bosci memorali et de concessione ac confirmatione Andecavensium comitum1.

Majorum nostrorum exemplis ammoniti pernecessarium esse judicavimus ea quae in nostra geruntur aetate litteris commendare posteris nostris profutura, quia dum unusquisque, morte interveniente, viam universae carnis ingreditur, etiam opera ejus quamlibet magnifica, nisi fuerint scripta, citius evanescunt, subitoque memoriae subtrauntur.

Scribemus ergo breviter et aperte, pro facultate nostra, ad successionis nostre profectum, quomodo de calumnia quam nobis Goffridus Martellus Junior de bosco de Prunariis faciebat, ad concordiam cum eo et pacem, Deo juvante, pervenerimus. Hujus autem descriptionis hoc erit exordium: Goffridus Martellus Junior, major filius Fulconis comitis, qui Ritchinus cognominatus est, sepius rogatus a monachis Sancti Albini ut concederet eis boscum de Prunariis quem ante aliquot annos donaverat illis pater ejus, sive reddiderat pro eo quod ad eundem locum ex antiquo jure atque ex regio munere pertineret, accepta ab eis non parva pecuniae summa, id est denariorum libris centum, tandem inito consilio adquievit precibus eorum, annuens quod petebant, accipiens et ipse ab eisdem monachis pro hac re libentius pleniusque confirmanda centum et decem libras denariorum.

Anno igitur ab incarnatione Domini M C IIII, quarto idus decembris, venit ad monasterium Sancti Albini memoratus Gos-

PRUNIERS 133

fridus cum quibusdam militum suorum, ibique concessit Deo et Sancto Albino ac monachis ejus supradictum boscum ad faciendum quicquid vellent, solidum et quietum atque ab omni consuetudine liberum, quemadmodum antea donaverat pater ejus, ipsamque concessionem suam posuit propria manu super altare dominicum Beati Albini cum cultello Harduini elemosinarii, qui propterea reser[33]vatus apud nos, in presentia domni Girardi abbatis, aspiciente universo conventu qui tunc terciam psallebat horam, aliisque quampluribus quorum nomina infra habentur scripta. De hominibus comitis: Ritchardus de Sancto Quintino, Fulco filius Ursionis, Gosfridus filius Guarini, Harduinus, dapifer ejus.

De familia Sancti Albini: Rotbertus prepositus, Guarinus cellararius, Rainaldus Recordellus, Rainerius camerarius abbatis, Rainerius Gaudinus, Hainricus cementarius, Aldulfus et Girardus corvesarii, Paisant hospitarius, Samazollus famulus prioris, multique alii, quos nominare longum est, nec presenti operi necessarium. Istam quoque donationem Fulconis comitis de bosco de Prunariis concessit Fulco Junior, filius ejus, monachis Sancti Albini, Andecavis, in camera patris sui, ips o patre presente et rem omnem confirmante pariter ac laudante, eodem anno septimo, idus decembris, ipsamque concessionem suam misit in manuBrientii prioris cum capello Petri deSancto Cristoforo, capellani eo tempore patris sui. Propter istam autem concessionem obtinendam firmiusque roborandam donaverunt supradicti monachi solidos quingentos Fulconi comiti et Fulconi Juniori, filio ejus. Huic concessioni interfuerunt isti: De monachis: Brientius prior, Walterius de Lovennis, Guiddo frater ejus, Harduinus elemosinarius. De clericis: Petrus capellanus, Paganus Bovetus. De laicis: Fulco comes, Abbo de Brioleto, Widdo Pictavinus, Hugo frater ejus, Goscelinus de Campo Caprario et frater ejus Hugo, Fulco Graphinus, Carbonellus de Sancto Michaele, Girar-

134 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

dus filius Andefredi tum prepositus, Adamus nutricius Fulconis Junioris, Rainaldus Guarengerius. De hominibus Sancti Albini: Rotbertus prepositus, Samazollus famulus prioris, Rainaldus Recordellus. Eodem vero anno, parvo admodum elapso tempore, venit idem Fulco Junior de quo supra locuti sumus ad monasterium Beati Albini, XIIII kalendas februarii, ibique prefatam donationem sive concessionem, quo robustius omnino firmaretur, posuit manu propria super altare dominicum ejusdem Sancti cum cultello Widdonis de Lovennis tunc camerarii, in presentia domni Girardi abbatis. Pro hac re donavit ei memoratus abbas unum scyphum argenteum. Huic etiam concessioni affuerunt testes subinserti: De parte Fulconis Junioris: Petrus Rubiscallus, Adamus nutricius ejus. De monachis: Brientius prior, Walterius de Lovennis, Guiddo frater ejus, Aibericus de Azeio. De familia Saneti Albini: Rainaldus Recordellus, Samazollus famulus prioris, Hainrieus cementarius, Firmatus mariscallus, Giraldus corvesarius, Constantinus et Gosbertus coqui, aliique quamplurimi, quos ne longum faceremus placuit pretermittere, quoniam et hos presentes existimavimus satis esse. Sciendum est quoque ad presentis pagine firmitatem, Adamum supradictum, ejusdem Fulconis nutricium, ex hac concessione viginti solidos a monachis habuisse. Ut autem carta haec indissolubilem imperpetuum posset obtinere vigorem, eam supradictorum comitum propriis manibus in presenti pagina fecimus consignari, quemadmodum hic evidenter singulis singulorum inscriptionibus demonstratur. Signum Fulconis comitis
cognomento
Ritchini.
Signum Gosfredi
Martelli Junioris
Signum Fulconis
Junioris
In hac consignatione presentes affuerunt:
Cum Fulcone comite: Abbo de Brioleto, Carbonellus de Sancto

PRUNIERS 135

Michaele, Archelaus, milites ejus; Gaufridus Caiphas, Gaufridus de Restiniaco, Petrus de Sancto Christoforo, capellani ejus. Cum Gosfrido Martello: Papoth de Aveto, Girorius frater Clarembaldi, Hubaudus pincerna, Gaufridus de Blazone, capellanus ejus.
Cum Fulcone Juniore: Goscelinus de Campo Caprario, Goscelinus Rotundardus, Adamus nutricius ejus.
De monachis: Brientius prior, Walterius de Lovennis, Rainaldus Paganus.
De hominibus eorum: Rotbertus prepositus, Rainerius cubicularius abbatis, Samazollus famulus prioris, et plures alii. Defendentibus et conservantibus haec sit pax et portio cum capite nostro Jhesu Christo, cui est honor et gloria cum Patre et Spiritu Sancto per infinita secula seculorum. Amen1.

CXII. (G. 5.)
11002, v. s., 25 mars et 3 avril, Angers et Montreuil-Bellay.
LETTRES DANS LESQUELLES GEOFFROY DE MAYENNE, ÉVÊQUE D'ANGERS, APRÈS AVOIR RELATÉ LES REVENDICATIONS DE ROHERT BUREAU CONTRE SALNT-AUBIN AU SUJET DE PRUNIERS, RAPPORTE L'ABANDON QU'IL EN FIT ET ENREGISTRE SA DÉCLARATION SOLENNELLE A CE SUJET 3.
Carta de calumpnia Rotberti Burelli super Prunariis adversus monachos Sancti Albini, et de concordia cum eodem postmodum facta per manum Gaufridi episcopi.

Ego Gaufridus, Andecavensis episcopus, pacem et concordiam inter monachos Sancti Albini et Rotbertum Burrellum, Deo disponente, feci, eamque scripture tradi ordine quo facta est propter firmitatem precepi.

136 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Cum quadam die in cubiculo meo sederem mecumque esset Girardus abbas cum Guiddone, priore suo, et Gaufrido, bajulo suo, simulque de rebus necessariis loqueremur, accidit nutu divino ut ipse Rotbertus cum reliquis cubiculum ingrederetur. Qui cernens abbatem juxta me sedentem, his verbis eum aggressus est: "Abbas iste et monachi Sancti Albini grave dampnum mihi faciunt, quia quandnm terram cum vineis que sunt mei juris apud Prunarium quasi raptores tenent". Abbas vero e contra: "Nichil recens in villa quae Prunarius dicitur habemus, sed omnia quae possidemus Pipinus rex et Karolus, filius ejus, ecclesiae nostrae regali libertate contulerunt". Et cum istis verbis velut irati adinvicem loquerentur, in adjutorium Omnipotentis totis viribus conatus sum utrosque ad pacem et concordiam inflectere. Factumque est. Nam Rotbertus veniens ante me et abbatem genu flexit, tenensque ramum lauri misit in manum abbatis, omnem quam faciebat dimittendo calumpniam. Preterea promisit quod idem faceret uxor ejus et omnes filii sui.

Hoc mecum viderunt et audierunt: Lambertus, abbas Sancti Nicholai, et Gausbertus prior, et Savaricus, monachi ejus. Et de clericis nostris: Gaufridus thesaurarius, filius Guiddonis Guinemari, et Guarnerius archidiaconus, et Stephanus decanus, et Albericus capellanus, et Heudo Blanchardus. In crastinum autem, ex precepto nostro et sua voluntate, perrexit in capitulum Sancti Albini cum fratre suo, nomine Hucberto, ibique coram cunctis fratribus supradictam calumpniam guirpiverunt, et per manum Girardi abbatis fratres monachorum effecti sunt. Baculum vero quem in manum abbatis cum dimissione calumpnie miserunt uterque super altare Sancti Albini, sicut est consuetudo, posuerunt.

Et quia hoc bono animo fecerunt, habuit inde Rotbertus centum solidos et frater ejus unum scutum. Preterea in ipso capitulo concesserunt monachis presbiteratum ecclesiae de Camberliaco.

Hoc audierunt et viderunt testes subscripti: Hucbertus, frater ejus, Gaufridus Ingelbaldus, Paganus de Grosfai, Rainaldus Sirot, Guesferius, Simon vicarius.

PRUNIERS 137

De famulis monachorum: Paganus, Rainaldus Recordellus, Gervasius, Hildebertus de Mairono, Petrus Halcechot, Hainricus, Guithus de Mairono, Albertus Bocferre, Guischardus corvesarius. Actum Andecavis, anno incarnationis dominice M C, indictione VIII, VIII kalendas aprilis, episcopatus domni Gaufridi secundi anno v.

Post haec autem, duo ex monachis Sancti Albini, Guiddo prior et Audulfus, tulerunt hanc ipsam cartam ad castrum qui Mons Rebellum dicitur, ibique Rotbertus in domo sua, convocatis nonnullis amicorum atque hominum suorum, presentibus etiam uxore ac filiabus, fratre quoque ipsius et nepote, fecit recitari hanc chartam ex ordine, et subscripserunt omnes et propriis signis confirmaverunt, sicut hic manifestum est.

Signum Rotberti Burrelli
Signum Hucberti Burrelli
Signum Isilie uxor Rotberti
Signum Gosberti nepotis ipsius Rotberti, qui Gosbertus filius fuit Gosbertus de Porta
Signum Margarite filie ipsius Rotberti
Signum Lusilie filie ipsius Rotberti
Testes qui affuerunt:
Famuli monachorum: Gervasius, Ursellus clericus Nannetensis. Ex parte vero Rotberti: Guadonetus, frater ejus bastardus, Normannus Alaris, Valerianus villicus, Burmaldus de Chauderon, Bertrannus Hugolinus, Rainaldus Sirot, Gosbertus Fortis, Giraldus filius Berengarii.
Actum eodem anno, III nonas aprilis.

CXIII. (G. 6.)
vers 1117.
NOTICE DE CEUX QUI, PENDANT LE XIE SIÈCLE, FURENT POSSESSEURS DU DOMAINE DU HÉRISSON.

[34] Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam

138 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

futuris quod terra et silva quae nominatur Hericius fuit proprie dominicatura Gosfredi Veteris, Andecavorum comitis, qui habuit in eadem terra custodem equarum suarum et duos rusticos medietarios proprios, Lambertum scilicet atque Benedictum. Qui comes terram istam de qua loquimur vendidit Orrico de Castello Celso, et concessit eidem Orrico ut ita ingenue et immuniter haberet ipsam terram, sicuti eam comes hactenus possederat, accepitque proinde ab eodem Orrico quatuor equos magni precii et quatuor canes et quatuor accipitres. Post aliquantum vero temporis, predictus Orricus dedit eam terram de qua sermo est Caradoco, venatori suo, pro servicio quo ei servierat et adhuc serviebat.

Habuit igitur Caradocus et possedit istam terram ita ingenue et immuniter, sicuti eam Orricus a comite ingenue et immuniter acceperat.

Iste Caradocus pater fuit Helinanni de Bellovidere. Evenit postea ut predictus comes exheredaret supradictum Orricum.

At vero Caradocus remansit tunc cum comite, jussu et voluntate Orrici, domini sui, cui comes terram ipsam concessit ut haberet eam liberam et quietam.

Habuit itaque Caradocus terram a comite et tenuit eam libere sine calumpnia anno et die, concedente Orrico et concedente comite. Hoc prubat et affirmat verum esse Helinannus, filius Caradoci, et de hac re dat advocariam suam heredibus suis in omnibus rectis curiis.

Tenuit autem supradictam terram idem Caradocus toto tempore vite sue usquedum ad etatem decrepitam pervenit. Quo tempore, captus et afflictus est nimis, et quia utpote vetulus non poterat defendere se, inimici ejus supradictam terram invaserunt et possederunt usquequo crevit Helinannus, filius Caradoci, qui multas calumpnias et multa forsfacta pro ipsa terra et in ipsa terra fecit.

Et dum non posset eam Helinannus per se adquirere, fecit de illa tale placitum cum Beringerio de Moleriis, qui erat cognatus

PRUNIERS 139

uxoris sue et filiorum suorum: Berengerius dedit Helinanno de peccunia sua pro ipsa terra, et unum de filiis ejus recepit ad faciendum militem, nomine Guischardum, et Helinannus et uxor ejus et nati eorum predicto Beringerio hanc terram, cum silva de Hericio, libere et quiete in eternum possidendam concesserunt, ut de ipsa terra faceret quicquid ipse vellet.

Igitur Beringerius de Moleriis de hac terra et silva ita revestitus, quesivit per Abbonem de Rupeforti, dominum suum, quomodo heres de Castello Celso illi terram et silvam de Hericio concederet, quod et faetum est hoc modo.

CXIV. (G. 7.)
1117, 20 septembre, et 1119.
NOTICE DU DON DU DOMAINE DU HÉRISSON, FAIT A SAINT-AUBIN DU TEMPS DES ABBÉS ARCHAMBAULT ET HAMELIN.

Anno ab incarnatione Domini M C XVII, indictione X, XII kalendas octobris, juxta ecclesiam Sancti Petri, in domo cujusdam canonici venerunt Abbo de Rupeforti et Beringerius de Moleriis et Frotmundus de Viriaco ad Almaricum Crispini et ad ejus uxorem Warmasiam, quae fuit proneptis superius dicti Orrici et erat tunc heres de Castello Celso, rogavitque eam et maritum ejus, Abbo de Rupeforti, ut sibi concederent terram de Hericio cum silva. Qui peticioni ejus faventes, concesserunt ei terram et boscum quem petebat, et omnem rectitudinem quam habebant in ipsa terra dederunt ei, ut daret eam cui vellet, sive quecumque vellet ex ea faceret.

Igitur de hoc dono revestierunt Abbonem Almalricus et Warmasia cum uno baculo, et Abbo statim de ipsa terra et de omnibus que ad eam pertinebant revestivit Beringerium de Moleriis, et Beringerius confestim ipsam terram cum bosco, liberam et immunem ab omni consuetudine, Sancto Albino in elemosinam dedit, revestiens inde Frotmundum de Viriaco monachum qui, ut diximus, pro hac re venerat ibi, audientibus et videntibus et concedentibus Abbone et Amalrico atque Warmasia.

140 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Pro hoc dono vel concessione dedit Beringerius de Moleriis Amalrico septem libras denariorum et Warmasie sexaginta solidos. Hujus rei testes sunt: Florus, Philippi regis filius, Tegrinus de Fanulleriis, Tessuns miles Amalrici, Bertrannus de Brioleto, Bernerius capellanus Warmasie, Nicholaus de Blazone, Giraldus prepositus, Rotbertus prepositus monachorum. Eodem die, post nonam, pulsata tabula adunatis fratribus, venerunt in capitulum Sancti Albini Abbo de Rupeforti et Beringerius de Moleriis, beneficiumque monasterii pariter acceperunt. Mos igitur Beringerius cum uno baculo revestivit Archembaldum abbatem de terra et de bosco de Hericio, quem dabat in elemosinam Sancto Albino, sine ulla peccunie acceptione, liberam et immunem, pro sola salute anime sue et parentum suorum et domini sui Abbonis, qui hoc donum ejus libentissime ibi et auctorizavit et concessit.

Abbas ergo et omnis conventus videntes Abbonis et Beringerii devotionem, illis petentibus, retribuerunt eis retributionem que ordini monastico competit, et constituerunt et promiserunt eis quia facient post obitum amborum pro ipsis, sicut pro monachis suis professis, et pro Agnete, Abbonis conjuge, similiter. Deinde tulit Beringerius baculum cum quo revestierat abbatem de supradicta terra, et portavit illum super altare Sancti Albini. Hoc viderunt et audierunt: De nostris: Samazollus prioris famulus, Warinus Modicus, Paganus Sorini, Radulfus Grossus Villanus, Hubet de Mairono, Ilarius cementarius. De hominibus Abbonis vidit et audivit hoc Nicholaus de Blazone.

Eo tempore, Adelelmo Rufo jam mortuo, qui terciam partem de terra Hericii Waradoco et heredibus ejus abstulerat, Beringerius de Moleriis cum Goscelino, filio ejus, placitum fecit et cum matre ejus et cum uxore ejus, et dedit eis de peccunia sua quatuor libras denariorum. Pro qua re predictus Goscelinus et mater ejus et uxor ejus in capitulum Sancti Albini venerunt, et quicquid habebant in terra vel in bosco de Hericio Sancto Albino concesserunt, et beneficium ecclesie pariter acceperunt, et de supradocta re Archem-

PRUNIERS 141

baldum abbatem cum una virgula revestierunt, et ipsam virgulam super altare Sancti Albini detulerunt. Audientibus et videntibus: Beringerio de Moleriis et Blanchardo armigero ejus.
De nostris: Odone de Alodis, Radulfo GrossoVillano, Bernardo de Elemosina et Riherio.

Post hec iterum Beringerius de Moleriis adduxit in capitulum Sancti Albini Wischardum, armigerum suum, qui fuit filius Helinanni de Bellovidere.

Qui Guischardus terram et silvam de Hericio, sicut eam idem Beringerius Sancto Albino donaverat, ita eam iste abbati Hamelino et monachis Sancti Albini concessit, et de sua concessione memoratum abbatem cum una virgula revestivit, ipsamque virgulam super altare Sancti Albini detulit.

Hoc viderunt et audierunt: Beringerius de Moleriis, Rotbertus prepositus, Warinus Parvus, Artusus cementarius, Bernardus cementarius, Odo Blanchardus, Rubiscaldus de Mairono, Johannes cocus, Willelmus closerius.

Evolutis deinde aliquantis diebus, domnus abbas Hamelinus, cum quibusdam venerabilibus personis, strenuissimum comitem Fulchonem Juniorem et Gaufridum, filium ejus, adiit, deprecans ut terram de Hericio cum silva que, sicut superius dictum est, de feodo suo existebat, ecclesie Beati Albini in elemosina concederent. Quod audiens, comes valde gavisus dixit abbati: "Rectum ad rectum revertitur; revera terra de Hericio cum nemore de dominicatura comitum Andecavensium existere dinoscitur. Quapropter ego et filius meus, Gaufridus, Beato Albino eam ab omni consuetudine liberam et immunem in elemosina concedimus, et quasi proprium munus nos eandem ecclesie semper defensuros promittimus". Hec concessio facta est in claustro Sancti Laudi, videntibus et audientibus istis: Marbodo, Redonensi episcopo, Ulgerio archidiacono, quos abbas Hamelinus secum duxerat. De militibus comitis: Hugone de Matefelon, Abbone de Rupe- 142 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

forti, Matheo preposito, Gaufrido de Ramoforti, Gaufrido filio Guarini, Lupello Ferle, Pipino Turonnensi, Witone.

CXV. (G. 8.)
1119, 1er octobre; 1120, 2 juin1.
NOTICE DU DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR RENAUD MOCEL ET DE SA RATIFICATION PAR MATHIEU DU PLESSIS.
De Rainaldo Mocello.

[35] Ut sciant posteri scripture tradimus quia miles quidam nomine Rainaldus, cognomento Mocellus, respectu divino compunctus, venit in capitulum Sancti Albini ibique semetipsum Deo et Sancto Albino et monachis ejus futurus monachus contradidit. Dedit autem in elemosinam Sancto Albino terram quam habebat juxta terram et silvam que vocatur Hericius, et terciam partem cujusdam molendini, tali pacto ut monachi supradictam terram de bosco e[j]iciant et faciant in ea tres messes. Postquam vero collegerunt ex illa tres messes, filius Rainaldi, nomine Petrus, dividet terram illam in duas partes, et monachi eligent et accipient atque habebunt partem quam voluerint. Hoc ita concessit ibi idem Petrus et promisit quia de dominis de quibus terram illam tenet, semper partem monachorum deserviet et heredes sui. Hoc in capitulo Sancti Albini, anno ab incarnatione Domini M C XVIIII, kalendis octobris, factum viderunt et audierunt et concesserunt duo generi ejusdem Rainaidi, Walterius et Sigebrannus de Calumpna, et Jaguelinus de Magnenia atque Joffredus de Rupe, Normandus quoque Pochins. De nostris: Warinus Modicus, Walganius de Varenna, Willelmus Buschet, Waiterius Rodemus, Giraidus Salterella, Mainardus Botoltre. Sequenti tempore, vigilia Ascensionis Domini, Rainaidus Mocel-

PRUNIERS 143

lus et Petrus, filius ejus, adduxerunt in capitulum Sancti Albini Matheum de Plaxeicio, dominum suum, de quo predictam terram tenebant. Qui, rogatu eorum, ipsam terram Sancto Albino concessit in elemosinam, sicut supra declaratum est, et de concessione sua Archembaldum abbatem cum una virgula revestint ipsamque virgulam super altare Sancti Aibini detulit. Hoc viderunt et audierunt: Joffredus de Bosco, Herbertus li Bogres, Petrus Mocellus.
De nostris: Adelardus Sorini, Hugo de Vetulo Baigiaco, Gosbertus cocus, Morellus cocus, Willelmus Buschet.

CXVI (G. 9.)
1120, v. s., 30 mars.
NOTICE DE LA RATIFICATION DU DON PRÉCÉDENT PAR RENAUD LE ROUX, FRÈRE DE MATHIEU DU PLESSIS.
De fratre Mathei de Plaxeicio.

Rainaldus Mocellus et Petrus, filius ejus, adduxerunt in capitulum Sancti Albini, in presentia domni Hamelini abbatis totiusque congregationis, Rainaldum Rufum, fratrem Mathei de Plaxeicio, qui omnia que supradictus Rainaldus Mocellus et filius ejus Sancto Albino donaverant, libentissime abbati et monachis concessit ibi, III kalendas aprilis.

Hoc viderunt et audierunt: Normandus Pochins, Pochinus filius ejus, Petrus filius Rainaidi Mocelli.

De nostris: Warinus cambellanus abbatis, Warnerius Hircus, Gosbertus cocus, Mauricius de Saiaco et Mauricius filius ejus. Alia vice, idem Rainaldus Mocellus et Petrus, filius ejus, adduxerunt ante supradictum abbatem et totam congregationem quendam adolescentem, nomine Petrum, filium Odonis Bisol, nepotem suum, ut res quas dabant Sancto Albino concederet. Qui donum ipsorum ibi in capitulo concessit et de concessione sua memoratum abbatem cum una virgula revestivit, et eandem virgulam super altare Sancti Aibini detulit.

Hoc viderunt et audierunt: Petrus Mocels, Warinus de Sancto Albino, Mauricius de Saiaco, Adelardus Sorin.

144 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

CXVII. (G. 10.)
1127-1149.
NOTICE DU DON D'UN MOULIN FAIT A SAINT-AUBIN PAR RENAUD MOICEL.

Idem ipse Rainaldus Mocellus habebat unum molendinum inter se et Galterium de Polliaco generum suum. Cum autem vellet monachus fieri, adduxit eundem generum suum in capitulum Sancti Albini ibique Petrus Mocellus, filius Rainaldi, et Galterius de Polliaco dederunt Sancto Albino terciam partem illius molendini et molneriatam totam et terciam partem stagni et piscium, ita ut de molendino et de stagno sint amodo tres partes, Petrus scilicet et Galterius de Polliaco, et monachi, excepta molneriata quam habebunt monachi totam. Et monachi quidem facient modo exclusam et molendinum, usquedum possit molere, et ex tunc communiter facient quod opus fuerit in molendino et communiter accipient. Si autem noluerint vel non potuerint predicti milites molendinum facere, et monachi facerent illud, tamdiu soli accipient quicquid de molendino exierit, donec omnem peccuniam quam in molendino expenderant receperint. Nullus vero hominum, neque per Petrum, neque per Galterium, neque per monachos, in stagno illo piscabitur, sed ipsi tres pares habebunt ibi recia sua et piscari facient tantummodo ad usus suos.

His igitur rebus ita denarratis in capitulo Sancti Albini, Petrus Mocellus et Gualterius, sororgius ejus, revestiverunt cum una virgula abbatem Hamelinum de supradicto dono, et eandem virgulam super altare Sancti Albini detulerunt. Hoc in eodem capitulo Hildegardis, uxor predicti Galterii, benigne concessit.

Hoc viderunt et audierunt: Ansaldus presbiter, Adelardus de Brionel, Joffredus de Carco, Willelmus filius Girbaudi, Normandus Pochins.

De nostris: Rotbertus prepositus, Warinus de Sancto Albino, Adelardus Sorin, Paisant secretarius, Willelmus Buschet. Post aliquantum vero temporis1, mortuo Petro Mocello et Petro Bisol, cognato ejus, terra in dominium filiorum Petri Mocelli transiit, Gaufridi scilicet de Bello Mortario et Rainaldi.

PRUNIERS 145

Qui, cum alter eorum, Gaufridus videlicet, accepta cruce Jerusalem proficisci decerneret, accesserunt ambo ad Robertum abbatem Sancti Albini, et medietatem supradicte terre quam antecessores eorum, data altera, ut supra scriptum est, monachis, sibi retinuerant, Deo et Sancto Albino concesserunt, ita ut amodo terra illa solide et quiete tota sit monacorum, excepta quadam particula supradicte medietatis quam Johannes Barbota calumpniabatur, pro qua particula ipsi Gaufridus et Rainaldus, in terra que dicitur Montium, monachis scambium dederunt, tali tamen conditione quod monachi de illa quam diximus medietatem terre ad Pascha singulis annis servitium reddant duodecim denariorum. De hoc dono et convenientia supradicti fratres Gaufridus et Rainaldus, in presentia Ulgerii, Andegavensis episcopi, cum quodam baculo, investierunt Robertum abbatem; et, ut caritati caritas responderet, monachi Gaufrido, ad auxilium itineris sui, duas marchas argenti et tria bizancia auri et insuper trigenta solidos denariorum dederunt, et fratri suo Rainaldo tredecim solidos .

Hoc viderunt et audierunt: Ulgerius episcopus, Buamundus archidiaconus, Rotbertus abbas, Guillelmus bajulus, Paganus prior de Prunariis.

De famulis: Halope, Guido Carbonellus.

CXVIII. (G. 11.)
1121-1127.
DON FAIT A SAINT-AUBIN PAR GENTA DE BOUCHEMAINE.
De Genta muliere.

Quedam mulier de Bucca Meduane, nomine Genta, venit in capitulum Sancti Albini, ibique accipiens beneficium ecclesie, dedit Deo et Sancto Albino ejusque monachis in elemosinam prata de Curte et omnem terram que est juxta Pinelariam et Hildebrannariam .

Pro hac terra dedit Frotmundus de Vinaco monachus ipsi Gente quadraginta solidos in caritate, cui etiam reddet monachus

146 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

de Prunariis per singulos annos ad festum Sancti Simphoriani tres solidos et unum denarium de censu, et si quando dominus de Plaxeizo talleatam fecerit, pro sua vel filii sui redemptione, vel pro maritanda filia sua, tunc reddent monachi duodecim denarios Goffredo Ermenaldi vel heredibus ejus. Igitur de predicta elemosina revestivit ipsa mulier cum una virgula dominum Hamelinum abbatem, et eandem virgulam super altare Sancti Albini detulit.

Hec omnia concessit benigne Petrus, gener ipsius Gente. Goffridus quoque Ermenaldi, nepos supradicte mulieris, donum amite sue in capitulo Sancti Albini benigne concessit, et uxor ejus Agnes et cognata ejus, que dicebatur Bohiria, supradicte Gente filia. Habuitque pro hac re Goffredus Ermenaldi sex solidos et Bohiria quinque.

Hujus rei testes: Hamo presbiter, Willelmus de Bucca Meduane, Sicherius de Varenna, Rubiscaldus de Mairono, Hevoet, Johannes Servicet, Morellus cocus, Joffredus filius Aldulfi.

CXIX. (G. 12.) 1121-11271. NOTICE DU DON FAIT PAR GENTA A SAINT-AUBIN D'UNE TERRE SISE AU HÉRISSON SOUS RÉSERVE DE CENS.

Notum sit tam presentibus quam futuris quod femina quedam, Genta nomine, terram quandam apud Hericium Sancto Albino in elemosinam delegavit, tresque solidos de censu in eadem, heredi suo a monachis quotannis reddendos, retinuit.

Ei autem quedam filia sua, Petro d'Ecoflent in matrimonium juncta, in hereditatem successit, censusque retentos a matre vir ejus et ipsa, concedente filio suo, monachis in elemosinam dederunt, et, loco caritatis, unum equum quinquaginta solidorum a Pagano, priore de Prunariis, habuerunt.

Postea, quidam homo Lambertus nomine, illorum filiam uxorem ducens, in capitulum Sancti Albini cum ipsa venit, receptique

PRUNIERS 147

in beneficio loci predictum censum de quo monachis calumpniam inferebant, terramque pro qua reddebatur, [36] solidam et quietam in perpetuum concesserunt, ita ut viginti solidos in caritate a predicto priore Pagano proinde acciperent, et quotannis caritatem, unum scilicet panem et unam justiciam vini in die Pasche haberent. Si vero ipsa die non redderetur, una sequentium dierum, tantum sine alia causatione duplicaretur.

Hanc autem concessionem viderunt et audierunt: Gaufridus de Sancto Ligerio, miles, Arraudus, Benedictus, Paganus, Brientius, familia monachorum.

CXX. (G. 13.)
1127-1154, 30 juin.
NOTICE DE L'ABANDON PAR LE SEIGNEUR DE BOUCHEMAINE DE SA PRÉTENTION DE RECEVOIR DOUBLE CENS SUR LES BIENS ACHETÉS PAR L'ABBAYE DE SAINT-AUBIN DANS SON FIEF.

Monachi Sancti Albini quoddam pratum et quandam terram de muliere, nomine Genta, habitante apud Bucam Meduanae, emerunt, et quid pro ea dederunt, vel quomodo ipsam terram acceperunt, vel quid pro ea reddituri erant, sicut in presenti carta habetur, litteris mandaverunt.

Post aliquot vero annos, Goffredus Ermenaldi, cui debebant respondere de talleata ipsius terre, contra veritatem et contra scripturam que de hac re facta fuerat, dupplum quam debebat, id est duos solidos pro talleata, a monachis exposcere cepit. Quos cum monachi, quia non debebant, nollent reddere, aliquandiu discordia inter eos protacta est.

Tandem vero coram Normanno de Duato, Sancti Mauricii archidiacono, abbas Rotbertus et monachi Sancti Albini, Gaufridus quoque Ermenaldi, cum amicis suis, convenerunt. Ubi monachi scripturam hujus carte protulerunt et ejus testimonio Gaufridum Ermenaldi superflua querere convicerunt. Tamen ut istam terram eo modo Sancto Albino concederet quo prius eam concesserat nichil amplius consuetudinis nisi quantum hic scriptum est ab eis expetendo, viginti solidos ei in caritatem dederunt.

148 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

Ut autem hec concordia robustior esset, II kalendas julii, id est die translationis Sancti Albini, venit ipse Gaufridus in capitulum nostrum cum Agnete, uxore sua, et Rotberto, filio suo, ibique pariter predictam superfluitatem dimiserunt, et terram et pratum de quibus sermo est, sicut suprascriptum est, Sancto Albino concesserunt, et de sua concessione domnum Rotbertum abbatem cum uno rotulo revestierunt, et eundem rotulum super altare Sancti Albini detulerunt.

Hoc viderunt et audierunt:
Ex parte ejus: Johannes de Rupeforti, Corbinus, Rainaldus de Vileriis.

Ex parte nostra: Guiddo Carbonellus, Brixellus, Peregrinus, Rotbertus Ortolanus.

CXXI. (G. 14.)
1121-1127.
DON FAIT A SAINT-AUBIN DE DIVERS BIENS SITUÉS A PRUNIERS.
Item, de alia muliere, nomine Bernolde, et filiis ejus.

Quedam mulier, nomine Bernoldis de La Corras1, dedit in elemosinam Sancto Albino ejusque monachis prata de Gualteriata, a capite excluse Petri Mocelli usque ad terram Gente, prata scilicet et terram que adpratanda erat. Concessit etiam, de silva que juxta est, quantum opus erit ad claudenda ipsa prata spatio trium hastarum in latitudine; in longitudine vero, quantum ipsa prata extenduntur, tantum de silva in longum accipient.

De hac elemosina revestivit ipsa Bernoldis et ejus filius Galterius Bordinus, apud Prunarias, cum uno baculo, Landricum, prepositum ipsius loci, et eundem baculum super altare Sancti Albini et mater et filius posuerunt.

Landricus vero monachus dedit eidem vidue et filiis ejus in caritate decem solidos.

Hoc viderunt et audierunt: Gifardus de Pratellis, Witonius faber, Willelmus Buschet, Renoardus de Hericio. Pro hac re venerunt Andecavem, in capitulum Sancti Albini,

PRUNIERS 149

alii tres supradicte mulieris filii, Bernardus scilicet et Johannes, itemque alius Johannes, qui, accepto beneficio ecclesie, elemosinam matris sue benigne concesserunt et de sua concessione domnum Hamelinum abbatem cum una virgula revestierunt, ipsamque virgulam super altare Sancti Albini detulerunt.

Preterea cum predictis juvenibus, venit in illud capitulum quedam mulier, de cujus casamento erant ipsa prata, nomine Ermengardis, cum viro suo, qui dicebatur Rainaldus Calvinus, et cum filio quem vocabant Rainaldum filium Wismundi. Hec igitur mulier et filius ejus et maritus predictam elemosinam benigne pariter concesserunt et beneficium ecclesie pariter acceperunt, ita ut monachi, sicut diximus, silvam ad claudenda prata sicut diximus accipiant, sed illi eandem silvam ab aliis hominibus defendant.

Si autem homines monachorum in eadem silva forsfecerint, non eos Rainaldus Calvinus distringet, aut filiaster ejus, sed monacho inde clamorem faciet.

Hoc ita ab eis concessum viderunt et audierunt: Rotbertus prepositus, Adelardus et Wido cellararii, Odo de Alodis, Berardus hospitarius, Morellus cocus, Joffredus Carpaut.

CXXII. (G. 15.)

1117, 2 juin.

NOTICE DU DON DE CERTAINS BIENS FAIT A SAINT-AUBIN PAR MATHIEU DU PLESSIS.

De Matheo de Plaxeizo.

Anno ab incarnatione Domini M C XVII, indictione X, IIII nonas junii, venit Andecavis, in capitulum Sancti Albini, Matheus de Plaxeizo cum maxima turba hominum, ibique dedit Deo et Sancto Albino ac monachis ejus, de bosco suo perpetualiter, quantum quatuor asini afferre poterunt per singulos dies, aut ad Prunarias, aut ad locum qui dicitur Ansterus. Ita tamen accipient ligna asinarii monachorum de quercubus, ut semper una brachia in quercu remaneat integra. Mortuum vero boscum accipient ubicumque voluerint.

Hoc ergo, pro anima sua et patris ac matris sue avunculique

150 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN

sui, in elemosinam Sancto Albino dedit, humiliter petens ut, cum obierit, faciant pro eo monachi sicut de monacho professo. Quod Archembaudus abbas et commune capitulum illi concesserunt. Quare ipse Matheus fidem suam Beringerio de Moleriis eam accipientem dedit quod, infra terminum quem tunc ei abbas ponebat vel ad terminum quem illi daturus erat, fratrem suum in capitulum eorum adduceret, et illum Sancto Albino istud donum concederet, faceret, quodque hoc donum monachis Sancti Albini ab omnibus calumniis adquietaret.

Preterea quinque plegios abbati et monachis dedit, Popart de Montargum, Normandum Pochin, Petrum Mocel, Britonem de Capella, Gervasium de Marciliaco, quod quicquid tunc illis promittebat et dabat, perpetuo eis fideliter attenderet et conservaret. Post hec accepit beneficium monachorum et cum uno cultello abbatem Archembaudum de supradicto dono revestivit, et ipsum cultellum super altare Sancti Albini detulit.

Hoc viderunt et audierunt, cum plegiis supradictis: Abbo de Brioleto, Amalricus Crispini, Beringerius de Moleriis, Adam de Rupeforti, Nicholaus de Blazone, Herbertus Bogrius, Johannes Monachus, Aimericus Camaillart, Witonius de Super Pontem, qui et habuit trecentos solidos, quos abbas tunc ipsi Matheo in caritate dedit.

De nostris autem huic rei interfuerunt: Adelardus monachus, Rotbertus prepositus, Samazollus, Werrinus filius ejus, Warinus modicus, Gosbertus cocus, Willelmus Buschet.

Interea, in eodem capitulo, Abbo de Brioleto adduxit Amalricum Crispini, maritum Warmasie, ante predictum abbatem et totum capitulum, rogavitque eum ut donum quod ipse Abbo et Beringerius de Moleriis Sancto Albino dederant, terram scilicet et boschum qui dicitur Hericius, tunc abbati et monachis ipse concederet. Quod ille statim benigne et amicabiliter fecit, et supradictum donum Sancto Albino concessit, omnibus supradictis testibus audientibus. Mox etiam, antequam tnonachi de capitulo egrederentur, venit illuc Agnes, uxor Albonis, cum duobus filiis, Petro scilicet de Rupeforti et Ingelgerio, qui simul accipientes benefi

PRUNIERS 151

cium loci, donum domni Abbonis et Beringerii de Moleriis benignissime concesserunt.

Quod viderunt et audierunt omnes suprascripti testes, quos dono Mathei affuisse supradiximus.

CXXIII. (G. 16.)
1157-1189.
CHARTE DANS LAQUELLE L'ABBÉ GUILLAUME RELATE LA REMISE A SAINT- AUBIN D'UN CENS DE QUATRE SOUS DEUX DENIERS.

[37] Noverint presentes et futuri quod ego Willelmus, Dei permissu dictus abbas Sancti Albini, omnisque mecum nostra congregatio, ab antiquis temporibus tenebamus prata de Hiritione de Nicholao de Femiliaria ad censum quatuor solidorum et duorum denariorum qui reddendi erant in Cena Domini.

Ille vero, in capitulo nostro veniens, misericordiamque Dei misericorditer assequi cupiens, pro remedio anime sue antecessorumque suorum nobis omnino condonavit. Nos autem, de tanto beneficio nolentes esse ingrati, in omnibus beneficiis ecclesie nostre veluti unum de fratribus nostris eum associavimus, insuper centum solidos Andegavensis monete ei caritative prebuimus.

Hoc concesserunt ipse Nicholaus et uxor ejus1.