100 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
[F.] CARTAE DE CAMPIGNIACO
LXXV. (F. 1.)
987-1040.
ÉNUMÉRATION DES DIVERS POSSESSEURS PAR LES MAINS
DESQUELS, DEPUIS
LE TEMPS DE GEOFFROY GRISEGONELLE JUSQU'A CELUI DE FOULQUES
NERRA, EST PASSÉE LA TERRE DE CHAMPIGNÉ-SUR-SARTHE.
[24] Carta de curte Campigniaci, quomodo donata fuerit prius
AIberico de Vieriis et postea per illum Sancto Albino1.
Notum sit omnibus quod Gaufridus comes, filius Fulconis comitis, cognomento Rufi, post duellum quod fecit cum Hisgaldo clerico apud Mosterolum super mare, adducens secum de pago Parisiacensi quendam Albericum, consanguineum suum, dedit illi omnem terram de Vieriis et capellam Sancte Mariae Caritatis et alia quae longum est enarrare. Post aliquantum vero temporis, defuncto Gaufrido comite, filius ejus, Fulco comes, dedit supradicto Alberico curtem Campigniaci, inter Sartam et Meduanam, quam antea annis plurimis Albericus Aurelianensis obtinuerat, accipiens pro illa scambium in Francia. Hanc curtem dedit supradictus Albericus de Vieriis duobus militibus suis, Odoni videlicet Brisahastam et Hardredo. Sed Odo hujus curtis partem suam, id est medietatem, dedit, cum filia sua, Dodoni de Basiligis. Defuncto autem Dodone sine liberis, per forisfactum uxoris suae rediit curtis ipsa in dominicum Alberici de Vieriis. Transacto vero aliquanto tempore, cum ipse Albericus istam curtis partem per mandatum Fulconis comitis et deprecatum Gaufridi de Sablulio cum Aremburga, consanguinea comitis, Herveo de Sablulio, cognomento Rasorio, dedisset, per tale conveniens quod semper in dominio Hucberti, filii Hucberti de Arnaitto, qui postea propter parrastrem suum cognominatus est Rasorius, heredumque ipsius, permaneret, in decessu tandem suo Deo et
CHAMPIGNE-SUR-SARTHE 101
Sancto Albino et ejus monachis ita liberam et quietam, sicut ipse habuerat, donavit. Hoc igitur totum Fulco comes fecit propter curtem quam sibi retinebat de Baissiaco, nam illa antea dederat Hucberto de Arnaitto, quando accepit uxorem Aremburgam, consanguineam suam, de qua natus est Hucbertus Rasorius. Post mortem vero Alberici de Vieriis, Herveus Rasorius tenuit supradictam curtem de monachis Sancti Albini sicuti tenuerat de Alberico. Mortuo vero Herveo, tenuerunt Hucbertus filiaster ipsius, cognomento Rasorius, ad quem pertinebat, et fratres ejus filii sepedicti Hervei, Radulfus scilicet [25] et Bernerius, usque ad prelium Pontilevense, nam in illo occisi fuerunt, et sepulti sunt apud ecclesiam Nantulliaci. Radulfo a prelio redeunte, et paucis transactis diebus defuncto, mortuis autem, sicut putabatur, omnibus heredibus, dederunt monachi supradicte Aremburgi medietatem ecclesiae Campigniaci cum appendiciis suis per misericordiam, solummodo in vita sua; nam monachi tunc temporis omnem medietatem curtis Campigniaci et dominicum et vasvassores indominicatam habebant. Sed mortuo in bello Pontilevensi, sicut supradictum est, Hucberto Rasorio, uxor ejus, filia Issembardi de Lusdo, neptis Issembardi de Bello Videre, pregnans remansit, et peperit filium, qui postea nominatus est Hucbertus de Campania.
LXXXVI. (F. 2.)
1038-1055.
NOTICE DE L'ACHAT FAIT DE FROMOND GRASLARD PAR L'ABBÉ GAUTIER,
MOYENNANT VINGT-CINQ SOUS, DE LA TERRE DES AUTELS, SISE A
CHAMPIGNÉ.
Carta de terra Altaris quam comparavit apud Campigniacum
Walterius abbas a Frotmundo Graslart, auctorizante Hucberto
domino suo.
Valde est utile monachis contra hujus seculi nequam hominum astutias, si rerum suarum quas debent jure tenere habeant scriptum.
102 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Hujus igitur rei discretionem rectam proficuamque, ego Walterius, loci Sancti Albini abbas, seniores quoque nostri dijudicantes, posteris nostris vice nostra fruituris notificare volumus, quod de Frotmundo, cognomento Graslardo, quandam terram de Altari, liberam et quietam ab omni censu, vel vicaria, vel consuetudine alia, ad Campigniacum comparavimus viginti quinque solidos denariorum, per manus Walterii monachi, et quod majus est in beneficio nostro misimus eum. Hanc autem comparationem palam et coram testibus fecimus, consensu et voluntate domini ipsius, nomine Hucberti, cui, pro auctorizamento, unum bovem tredecim solidis dedimus atque uxori suæ quinque solidos. Testes sunt isti: Berardus vicarius, Andreas Muscellus, Vitalis bucherius, Bernardus famulus, Clemens presbiter et Herneisus frater ejus, Constantius famulus, Rainaldus de Duitto.
LXXXVII. (F. 3.)
S. d.
ACHAT PAR SALNT-AUBIN DE LA TERRE DE PENDU.
Carta de terra Archenulfi quam emit Rainaldus monachus, per
assensum uxoris ejus, in oboedientia Campigniaci.
Terram Archenulfi de Campigniaco, quae dicitur Apendutum, emit Rainaldus monachus tredecim solidis, ipsius Archenulfi et suae femine consensu, cujus femine fuit ipsa terra ex patre suo, et propter hanc concessionem accepit ipsa femina duodecim denarios a Rainaldo monacho et Berardo preposito Campigniaci. Huic emptioni interfuerunt: Rainaldus Cochetus, Andreas Bornus. Omni anno ad missam Sancti Johannis reddit monachus de Campigniaco Archenulfo decem et octo denarios pro servitio, et duos denarios pro censu de prato.
LXXXVIII. (F. 4.)
987-1040.
ACTE PAR LEQUEL BÉRARD SE FAIT FORT D'ÉTABLIR QUE
LE JOUR OU
FOULQUES NERRA A
CHAMPIGNE-SUR-SARTHE 103
ABANDONNÉ A SAINT-AUBIN TOUS SES DROITS SUR CHAMPIGNÉ,
CES DROITS
APPARTENAIENT EFFECTIVEMENT A FOULQUES.
Carta de probatione Berardi super consuetudinibus Campigniaci
quam paratus fuit facere adversus vicarium comitis.
Ego Berardus sum presto probare contra Bernerium, filium Ivelini vicarii, per legem apparentem, per unum meum hominem, quod illa die qua Fulco comes concessit suas consuetudines de Campigniaco Sancto Albino et monachis ejus, in ipsa die habebat eas ipse in illa terra. Quas consuetudines postquam dedit monachis, sicut dixi, habuerunt eas monachi uno anno et una die solidas et quietas, sine ulla calumpnia, et pater meus prendidit illas ad opus monachorum, me vidente. Hoc viderunt et audierunt: Ansaldus, filius ejus, Warinus de Frambuis.
LXXXIX. (F. 5.)
1067-1109.
FOULQUES RÉCHIN DÉCIDE QU'OGER LE FOURRIER N'AVAIT
AUCUN DROIT A
PERCEVOIR SUR LA PARTIE DE CHAMPIGNÉ QUE SAINT-AUBIN TENAIT
DE
FROMOND GRASLARD.
Carta de immissione forri quam Otgerius forrarius voluit
Campigniaco inferre ac de judicio ex ore Fulconis comitis super
hoc definito.
Otgerius forrarius volebat mittere consuetudinem forti in illam partem burgi de Campigniaco, quae est in illa terra quam monachi emerunt de Frotmundo Graslardo. De hoc fecit clamorem ad Fulconem comitem domnus Rotbertus Chaafaldus. Comes, audito clamore, judicavit, et omnis curia ejus, quia tortum habebat Otgerius et jussit ei ut clamaret quietos plegios quos monachus ei dederat pro preda Sancti Albini, quam ipse prendiderat, et minatus est ei terribiliter ut ultra non forfaceret aliquid monachis in illa terra neque in burgo, qui in illa est. De hoc idem testes sunt qui et judices fuerunt, id est: Hugo de Meduana, Fulco de Fontanella, Gilduinus de Monte Revello,
104 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Girardus prepositus, Radulfus de Viers, Odo filius Mainardi, Albericus filius Ritberti.
XC. (F. 6.)
1067-1082.
GEOFFROY HONDEAU, PRÉVÔT DE FOULQUES RÉCHIN,
RECONNAIT LA JUSTICE
DE LA SENTENCE PAR LAQUELLE IL A ÉTÉ CONSTATÉ
QU'IL N'AVAIT AUCUN
DROIT A CHAMPIGNÉ.
Carta de forfacto quod gagiavit Gosfridus Rotundellus abbati
Otbranno, et de judicio quod nichil habebat prepositus Andecavis
apud Campigniacum, in burgo et in re dominica monachorum.
Gosfridus Rotundellus, cum prepositus esset Andecavis, tempore Fulconis quarti, in hoc nomine comitis Andecavini, per forciam suam perrexit ad Campigniacum et manducavit ibi, ut aiebat, per consuetudinem, et villulam rapine gluttonibus suis tradidit. Paulo autem post, justo judicio in curia convictus prepositum Andecavis nichil in burgo nec in re dominica monachorum Sancti Albini de Campigniaco, nichil consuetudinarie dominationis nec dominatorie, gagiavit abbati Otbranno et monachis illum forfactum, promittens se nunquam deinceps in illo et in aliis locis Sancti Albini consuetudinem quam comes in eis antiquitus non habuisset, impositurum. Hoc viderunt et audierunt testes isti: Seinfredus aurifaber, Bernerius cellarius, Letaldus, Rannulfus Rusellus, Warinus cellararius comitis, filius Fulcherii filii Rainildis, Johannes presbiter, Petrus Belinus, Beraldus clericus.
XCI. (F. 7.)
1080-1120.
NOTICE DES ACQUISITIONS OPERÉES PAR LE MOINE ORRY AU PROFIT
DE
SALNT-AUBIN, ET DU DON FAIT A L'ABBAYE D'UNE TOUR A JUVARDEIL.
Carta de emptionibus quas fecit Orricus monachus apud
Campigniacum in tempore suo, et de turre quam dedit Bernerius,
filius Hivolini, Sancto Albino.
In curte Campigniaci vendidit quidam miles, Albericus Mocel
CHAMPIGNE-SUR-SARTHE 105
lus, Omco, monacho Sancti Albini, quandam partem terræ juxta suam, et parum terragii quod habebat in dominica terra Sancti Albini, sumptis inde decem solidis in precium, et in quocumque anno duodecim denarios propter servitium. De qua venditione plegii sunt hi: Gualterius et Johannes, frater ejus, et Andreas Mocellus. Alter miles, Ingelbaldus Baldinus, revendidit eidem Orrico monacho quandam partem terragii quod habebat ipse etiam in dominica terra Sancti Albini, pro qua venditione habuit et ipse quinque solidos. Item, in eodem loco emit supradictus monachus a quodam Walterio, Nigrum Dorsum cognomine dicto, quinque galetas de vinagio, et consuetudinem domus Judicael, et habuit quinque solidos in precium, de quo filii ejus sunt plegii, Bertrannus scilicet et frater ejus. Rursum emit qui et supra a quodam Ingelbaldo de Moziaco unam modiatam de terra et amplius, qua de re sumpsit quatuor decem solidos et sex denarios in precium. Ab ipso etiam comparavit quinque galeas de vinagio, pro quibus accepit et ipse quinque solidos, de quo plegii sunt Gosmerus Guerrarius, et ipse Gosmerus ita dimisit et concessit, et Gosfridus, filius Hugolini. Item, in eadem parrochia alter miles, Gosmerus nomine, Guerrarius cognomine, vendidit eidem monacho unam modiatam de terra et plassitium cum maisnagio; de qua venditione habuit unum caballum et novem solidos, et auctorizavit uxor ejus, Basilia nomine, de cujus patrimonio res erat, et habuit unum porcum de lucro. Unde isti sunt plegii: Warinus de Fraimbuia et Ingelbertus Bornus et Arnulfus Brioth. Stephanus, vicarius de Wavardolio, vendidit supradicto monacho octavam partem piscium de retrobraca excluse de Guavardolio, et de Guicheto quartam; et de turre de Nantan recomparavit isdem Orricus tres partes, duas de Willelmo, terciam de Stephano. Et item ab ipso Guillelmo emit unum quarterium terre, juxta ripam Sarte, et unum piscatorem per omnes aquas suas; et de
106 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
hac venditione habuit Willelmus viginti solidos, et Stephanus vicarius octo. Unde isti testes habentur: Goslinus de Guavardolio et Warnerius Pictavensis et Haimarus Malus Parvulus. Item, Gaufridus, filius Hugolini, vendidit predicto Orrico unum quarterium prati ad Motam, pro quo dedit ei quinque solidos, et Bernerius, filius Hivolini, donavit Sancto Albino quandam turrem apud Guavardolium in Sarta, pro qua dedit quandam alosam in servicio.
XCII. (F. 8.)
1080-1120.
NOTICE DE LA RÉGULARISATLON DES DROITS DE SAINT-AUBIN SUR
MOZÉ.
Carta de concessione Hamonis Wischardi super omnibus quae
habebant monachi Sancti Albini de feuo ejus in terra de Moziaco,
ac de calumpnia Ansaldi et Ascelini, simulque de concordia cum
eidem facta.
Hamo Wischardus otriavit quicquid in [26] fevo ipsius habebant
monachi Sancti Albini in terra de Moziaco, et inde dederunt ei
quinque solidos et societatem loci, et Ganulfus otriavit idem,
et
inde habuit tres solidos.
Testes rei hujus sunt isti: Alduinus de Baraci, Otbertus
Wischardus, Willelmus Rasla, Ansaldus, Guerrarius.
Et filii Nigri Dorsi, Hucbertus scilicet et Bertrannus, qui
calumpniabantur, otriaverunt idem propter societatem nostram quam
acceperunt; et Guerrarius inde testis est, qui contra eos pro
hac
re bellum accepit; et Beraldus de Soldon, et Frotmundus, filius
Girardi, Ansadus et Gaufridus, filius Hugonis.
Et in eodem casamento erat quoddam plasiacum quod
calumniabantur Johannes Bornius et Guerrarius et Albericus
Anglus, et ut otriarent, habuerunt inde Johannes tres solidos,
Albericus duodecim denarios, Guerrarius tres solidos.
Post aliquantum vero temporis, calumniavit Ansaldus unum
quarterium de bosco supradicto quem vendiderat Guerrarius, et
ipse Ansaldus auctorizaverat.
CHAMPIGNE-SUR-SARTHE 107
Hoc ipsum iterum per concordiam auctorizavit ipse Ansaldus et proinde quinque solidos a Rotberto monacho accepit. Ascelinus, filius Gresle, calumniabatur campum de Essarto, quem Ingelbaldus de Moziaco vendiderat monachis Sancti Albini et proinde accepit scambium ab uxore Ingelbaldi et filio ejus, et Guerrarius pro auctoramento unum sextarium frumenti, et Hambertus unam minam segule. Testes: Ansaldus, Gosbertus de Mozi, Berardus filius Witburgis, Brientius.
XCIII. (F. 9.)
vers 1120.
ACCORDS RÉGULARISANT LES DROITS DE SAINT-AUBIN SUR CHAMPIGNÉ.
Carta de auctoramento Werrarii et uxoris ejus cujusdam terre
apud Campigniacum, itemque de Ansaldi assensione.
Guerrarius de Campigniaco el uxor ejus, Basilia, auctorizaverunt in conventu hominum apud Campigniacum terram quam prius donaverant et vendiderant Sancto Albino et ejus monachis, et postea abstulerant; et propter hoc perdonaverunt ei monachi duodecim solidos denariorum quos debebat eis, et in ultra dederunt ei septem solidos. Et Ansaldus in ipso loco auctorizavit monachis medietatem terrae Gresle, et monachi reddent quotquot annis Ansaldo, pro omni terra quam habent apud Moziacum, octo et decem denarios. Hoc viderunt et audierunt: Warinus de Frambuis, Johannes filius Andree. De parte Ansaldi: Girbertus Longus, Frotmundus Graslart, Martinus filius Harduini, Arnulfus Briotus, Gaufridus filius ejus, Gauslinus filius Ingelbaldi. Monachi: Gaufridus prior, Berardus monachus, Wigonus monachus, Archembaldus presbiter. Laici: Walterius Bornitus, Hilarius Barredus, Rainaldus Grandis. Alii laici: Tetbaldus, Bernardus Trecoht, Warinus filius Ode-
108 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
line, Balduinus, Rainerius de Parrinniaco, Bodinus Rex, Bernardus serviens, Bernardus corvesarius.
XCIV. (F. 10.)
1082-1101, 11 juillet.
ACCORD ENTRE SAINT AUBIN ET HUBERT DE CHAMPIGNÉ, RÉGULARISANT
LES
DROITS DE L'ABBAYE SUR CHAMPIGNÉ.
Carta de concordia Hucberti quam fecit cum Girardo abbate
Sancti Albini super his quae calumpniabatur ei in obedientia
Campigniaci.
Hucbertus de Campigniaco, filius Hucberti Bloii,
calumpniabatur monachis Sancti Albini apud Campigniacum furnile
monachorum et quandam partem curtis ipsorum et alias reiculas
quas de fevo illius babere videbantur.
De omnibus his rebus fecit Hucbertus talem concordiam cum
abbate Girardo et monachis in capitulo Sancti Albini, quod
clamavit ibi quietum quicquid illis ante calumpniabatur, et
concessit eis libenter omnia quae de fevo suo habebant, id est
terram quandam apud Moziacum, et terram quam habebant monachi
de
Alberico Anglo, et viginti jaleas de vinagio de vineis de
Prisciaco, et si quid aliud in fevo suo illa die dono vel
emptione adquisierant.
Pro hac concordia recepit a monachis societatem et beneficium
monasterii Sancti Albini et unum bonum caballum et viginti
solidos denariorum et alios viginti prestatos.
Hoc fuit factum ad festivitatem Sancti Benedicti in estate,
infra quindecim dies in quibus Gaufridus, fllius Rorgonis,
castrum Puzie vi captum incendit.
Hoc viderunt et audierunt: Gauslinus Ferlus, Werrarius,
Ainsbertus homo Gauslini, Hugo de Valle, Walterius Bornitus,
Warinus cellararius, Rainaldus de Treziaco, Airardus de Saiaco,
Herbertus de Sartrinio, Rainaldus filius Constantini.
CHAMPIGNE-SUR-SARTHE 109
XCV. (F. 11.)
1082-1106.
ACCORD ENTRE SAINT-AUBIN ET HUBERT DE CHAMPIGNÉ: CELUI-CI
DEVIENT
HOMME LIGE DE L'ABBAYE ET LEURS DROITS RESPECTIFS SUR CHAMPIGNÉ
SONT DÉTERMINÉS.
Carta de concordia altera cum eodem Hucberto super quibusdam
querelis imposita, in qua etiam concordia devenit homo Girardi
abbatis.
Ne quorumlibet perversa machinatio res gestas, ut fieri solet,
pervertere queat aliquando, litterarum tradimus memoriae quod
nostro factum constat in tempore.
Presens igitur continet cartula quia Hucbertus de Campigniaco
adversus monachos Beati Albini nonnullas querelas habebat de
burgo ipsius Campigniaci. Quibus querelis postea finem ponendo
ac
penitus eas deserendo, Girardi abbatis homo devenit, accipiens
ab
eo in fevo quendam arpennum vinearum apud Prisciacum atque unam
aream domus juxta portam monachorum, tali scilicet lege
concordiae ut monachi prefati pedagium ipsius Hucberti quietum
clamarent, similiter et eisdem Hucbertus pedagium de curte
monachorum, pedagium quoque de rua inter burgum ipsius et burgum
monachorum consistenti solidum quietumque eisdem monachis
dimitteret, ita tamen ut homines de burgo Hucberti vel aliunde
venientes in eadem rua onerantes aliqua venalia, medietatem
pedagii sepedictis monachis redderent; Hucbertus vero, de
hominibus in burgo monachorum manentibus vel aliunde venientibus
ibique onerantibus, nullum pedagium haberet.
Haec omnia ab utraque parte unanimiter concessa fuere.
Item, terram quam monachi Sancti Albini de Frotmundo Graslart
emerunt ubi partim burgum, partim vineas fecerunt, predictus
Hucbertus eisdem monachis solidam quietamque concessit, excepta
sepultura, quam sibi retinuit.
Item, in area domus quam Girardus abbas dedit in fevo Hucberto
de Campigniaco, communalem decimam trabere solebant, sed
concordaverunt monachi et Hucbertus, ut in dominica area
monachorum ipsa decima traheretur.
110 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Hujusmodi concordiam viderunt et audierunt: Frotmundus monachus de Viriaco, prior predicte obedientie, Warinus monachus, Gurhanus monachus.
De laicis: Ansaldns de Campigniaco, Hugo de Campo Liwriaco, Gaufridus presbiter, Aldulfus prepositus et alii plures.
XCVI. (F.12.)
Vers 1100.
ACHAT PAR SAINT-AUBIN DE TERRES A CHAMPIGNÉ, VENDUES PAR
BARBOTIN, FILS DE NORMAND, AVEC L'ASSENTIMENT DE NORMAND
D'ANDIGNÉ ET DE GEOFFROY FESTU, SES SUZERAINS.
Carta de terra quam emit Frotmundus de Viriaco apud
Campigniacum a Barbotino filio Normanni, per assensum Normanni
de
Andigniaco et Gaufridi Festuce, dominorum ejus.
Monachi Sancti Albini apud Campigniacum tunc commanentes,
Frotmundus scilicet de Viriaco atque Warinus, emerunt de
Barbotino, filio Normanni Pastelli, viginti quinque solidis
quandam partem terrae cum medietate terragii ipsius terre,
solidam et quietam, sine aliquo servicio, exceptis decem et octo
denariis ad feriam Andecavinam reddentis. Hujus venditionis fuit
plegius idem Barbotinus, tali scilicet conditione ut, si aliquis
predictam terram calumpniaretur monachis, ipse contra
calumpniatorem denarraret. Si autem denarrare nequiret, aliquid
equevalens monachis redderet. Et non solummodo fuit ipse plegius
hujus venditionis tenende, sed etiam alios plegios dedit:
Ansaldum de Campigniaco, Albericum Angicum, Johannem Mocellum
fratrem ejus, Warnerium Chaablum. Auctoramentum hujus concordie
detulit idem Barbotinus super altare Sancti Martini.
Hanc venditionem viderunt et audierunt: Hucbertus de
Campigniaco, Otbertus, Wischardus, Walterius prepositus.
Hanc venditionem calumpniatus est Gausbertus Cauda Asini; sed
postea, transacto parvo tempore, dimittens calumpniam cum uxore
sua Froiart et filio suo Girardo, posuit auctoramentum super
altare Sancti Martini, accipiens a monachis tres solidos.
CHAMPIGNE-SUR-SARTHE 111
Hujus rei testes sunt: Gaufridus presbiter, Walterius prepositus, Artus, Walterius Estornels. Et ut venditio predicta firma maneret, iverunt monachi ad Normannum de Andigniaco, de cujus fevo jamdicta terra manebat, qui concessit illis eamdem venditionem, datis sibi quinque solidis a monachis. Hoc viderunt: Gosbertus de Curia, Walterius, presbiter de Andigniaco, Gaufridus Testa Viridis. Denique, Gosfridus Festuca, filiaster Haimonis Guischardi, qui erat capitalis dominus predicte terre, concessit monachis prefatam emptionem, audiente ipso Hamone.
XCVII. (F. 13.)
Vers 1100.
NOTICE DE DIVERSES RÉGULARISATIONS DES DROITS DE SAINT-AUBIN
A
CHAMPIGNÉ.
[27] Carta de placito inter monachos Sancti Albini et
Gaufridum vicarium facto, ac de judicamento super utrisque
legitime definito, simulque de forfado Frotmundi, de
satisfactione ejus, de terrula quam dedit pro beneficio Beato
Albino.
Gaufridus, vicarius de Campigniaco, tollebat monachis Sancti Albini costumam de bordagio Ebrardi de Ruxeria, unde monachi placitum constituerunt in curia Sancti Albini Andecavis, ubi judicatum est costumam Sancti, quam injuste duobus annis tenuerat, debere cum lege reddi. Postea vero, Rotbertus, qui ipsam terram tenebat de ipso Gaufrido, venit coram monachis qui apud Campigniacum habitabant, Frotmundo videlicet, Richerio et Herberto, et guagiavit illis costumam Sancti quam injuste eatenus possederat, et reddidit illis tunc unam minam hordei, et unum agnum de costuma, et unum sextarium avene Ansaldo, preposito de districto. Inde testes sunt: Ansaldus prepositus, Warinus de Frambuis, Brientius, Albericus Vinoterius. Quidam homo Frotmundus, cognomine Feriens de Culo, infregit unam domum in terra monachorum.
112 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Unde convictus per judicium, gajavit monachis quadraginta solidos pro infractura. Quod perdonantibus monachis et concordantibus cum illo, devenit frater eorum, et dedit pro beneficio suo terrulam quae est sita juxta burgum illorum.
XCVIII (F. 14.)
Vers 1100.
SAINT-AUBIN REÇOIT LE QUART D'UN MOULIN ET D'UN ÉTANG
SIS A
CHAMPIGNÉ.
Carta de parte aree molendini vel stagni quam dedit Aremburgis
Sancto Albino et filii ejus, pro remedio animae suae atque
suorum.
Nos scimus et verum est quod veritas aliquando falsitate offuscetur, et ideo facta nostra scribere curamus atque factum istum modo scripto commendamus, quod Aremburgis, filia Berardi, uxor Frotmundi de Creit, et filii sui dederunt Deo et Sancto Albino quartam partem aree unius molendini et unius stagni apud Campigniacum, pro remedio anime patris sui et suae et filiorum atque dominorum suorum, videlicet Rainerii de Monte Falterii; atque Frotmundi, et monachi Sancti Albini viginti solidos eis in caritate dederunt. Ipsa Aremburgis atque Frotmundus, qui tunc temporis maritus suus erat, donum istius rei sub altare Sancti Johannis de Castro Gunterii cum quodam cultello miserunt, videntibus istis: Widdone monacho, Hildegario monacho, Algerio monacho, Adelardo de Senona, Willelmo filio Guidulfi, Warnerio de Salconia, Luca prefecto, Sorino, Rainaldo Capite Ursi, Rainaldo Gundranno, Calvino coco, Barboto de Alto, Gosfrido de Alto, Hugone Chotardo.
XCIX. (F. 15.)
Vers 1100.
ACCORD PORTANT RECONNAISSANCE DES DROITS DE SAINT-AUBIN SUR LA
TERRE DE L'ESSART.
Carta de placito inter Ascelinum Greslam et monachos Sancti
AIbini apud Campigniacum iterato, iterumque de concordia
adinvicem reformata.
Ascelinus de Campigniaco, cognomine Gresla, terram de Essarto
CHAMPIGNÉ-SUR-SARTHE
monachis calumpniabatur, unde apud eundem vicum coovenerunt monachi et ipse ad placitum, ibique judicatum est Ascelinum nullum jus in terra habere. Fecerunt itaque talem concordiam: Ascelinus terram illam et omnes querelas quittas monachis, preter unum forfactum, clamavit, et monachi illi leges quas pro forfactis ejusdem terrae gajaverat, et omnes querelas dimiserunt, et simul inde osculati sunt. Huic concordie affuerunt: Hucbertus de Campigniaco, Ansaldus, Guerrarius, Waltenus de Curia, Gaufridis presbiter, Willelmus Pichot, Ernulfus Briot, Albericus Anglus et Johannes et Walterius fratres ejus. Monachi: Berardus monachus, Helinannus monachus, Frotmundus monachus, Richerius, Herbertus monachus, Gervasius et Ernulfus cementarii.
C. (F. 16.)
Vers 1100.
ÉCHANGE ENTRE SAINT-AUBIN ET GEOFFROY LE VOYER.
Carta de vinagio quod donavit Goffridus Viarius Deo et Sancto
Albino apud Campigniacum, quod ipse quidem habebat in vineis
dominicis eorum.
Gaufridus Viarius dedit Deo et Sancto Albino octo jaleas et septem partes de uno jaleello vinagii, quod habebat in vineis monachorum, pro anima sua et parentum suorum. Monachi vero dederunt illi unam aream in burgo suo ad faciendam domum, ita ut faciat illis omnes consuetudines quas faciunt alii burgenses. Hoc auctorizaverunt duo filii ejus, Hugo et Warinus. Hujus rei testes sunt: Frotmundus de Viriaco et Warinus monachi, Gaufridus presbiter, Ansaldus prepositus, Frotmundus Graslart, Rainaldus serviens, Herveus Guarsoth.
CI. (F. 17.)
Après 1082.
SAINT-AUBIN REÇOIT UN PRÉ ET UNE
114 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
TERRE A CHAMPIGNÉ ET DONNE AU FILS DU DONATEUR UNE MAISON
DANS LE
BOURG.
Carta de prato vel terra quam dedit Guarinus de Fraimbuias
apud Campigniacum Beato Albino pro anima sua, concedente
Gualterio filio ejus.
Guarinus de Fraimbuias ad extrema veniens dedit Deo et Sancto Albino unum quarterium prati et unam terram ante burgum Campigniaci, pro anima sua, de fevo Lisiardi, accipiens a monachis beneficium loci Sancti Albini. Quo mortuo, Gualterius filius ejus venit in capitulum Sancti Albini et ibi accepit beneficium monachorum ipse et frater ejus, et concessit ibi monachis ea quae pater ejus eis dederat, ad faciendum quicquid eis placuerit, retenta tantummodo una area ad faciendam domum in eadem terra, tali pacto ut ipse adquietet eam illis, et si adquietare nequiverit, excambium idem valens reddat. Monachi vero dederunt illi unam domum in burgo suo, quietam a corveia. Hujus rei testes sunt: Frotmundus de Viriaco monachus, Warinus monachus, Gaufridus presbiter, Ansaldus prepositus, Frotmundus Graslart, Brientius et alii multi.
CII. (F. 18.)
Vers 1100.
NOTE SUR CE QUE DREUX DE MOZÉ DOIT AUX MOINES DE SAINT-AUBIN
A
CHAMPIGNÉ.
Carta de consuetudine quam dedit Drogo de Moziaco monachis
Sancti Albini in obedientia Campigniaci.
Drogo de Moziaco reddit monachis Sancti Albini uno quoque anno, ad feriam Andecavinam, unam minam frumenti de plessicio suo, decimam pro excambio exarti, et de eodem plessicio habent monachi totam sepulturam, et de exarto qui est juxta istum plessicium habet Johannes Bornus totam sepulturam.
CHAMPIGNE-SUR-SARTHE 115
CIII. (F. 19.)
Vers 1100.
TABLEAU DES REDEVANCES DUES PAR LES HOMMES DE CHAMPIGNÉ
A SAINT-
AUBIN.
Carta de consuetudinibus quas reddunt homines de Campigniaco
Sancto Albino.
Consuetudines de terra Hivelini de Campigniaco:
Mansura vidualis de Cultaison reddit duos sextarios frumenti
de frumentagio, et unum sextarium de forre, et duodecim denarios
de friscingiagio, et sex denarios de vacagio.
Mansura Frotgerii de Curcellis tantumdem.
Bordaria Rainulfi de Curcellis quae est juxta terram Hugolini,
patris Hivelini, unum sextarium de frumentagio, et plenam minam
de forre, et sex denarios de friscingiagio, et tres denarios de
vacagio.
Bordaria Constantie de Mareschio, id est de Curcellis,
tantundem.
Bordaria Durandi de Prisciaco, similiter.
Bordaria Ebrardi de Russeria, tandundem.
Bordaria Odelini de Labigorna, similiter.
Bordaria Ermengardis de Nogariis, tantundem.
Bordaria Hildeberti de Prisciaco, similiter, aut dimidium
modium vini.
CIV. (F. 20.)
1039-1055.
ACCORD AU SUJET DE CHAMPIGNÉ ENTRE SAINT-AUBIN ET HUBERT,
NEVEU
D'ISEMBARD DU LUDE.
Carta de guirpo quod fecit Hucbertus, nepo Isembardi,
monachisSancti Albini super omnibus que reclamabat adversus eos,
et de his quae donavit ei pro eodem guirpo Walterius abbas.
Conventio inter monachos Sancti Albini et Hucbertum, nepotem Isembardi de Lusdio. Guirpivit Hucbertus Sancto Albino et monachis hujus loci
116 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
totum rectum quod clamabat in terra et ecclesia et bosco de Pinciaco. Similiter guirpivit ecclesiam de Campigniaco et terram et vineas et prata, sicut ea tenuit Aremburgis, amita ejus. Donavit abbas Walterius et monachi Sancti Albini Hucberto dimidiam curtem Campigniaci, excepta mansione et curte et ortis quos ibi habent in dominico, per talem conventum ut, de toto bosco ipsius curtis, monachus qui ibi in oboedientia erit, faciat ibi bosoniam suam et Sancti Albini, quando volet, sine forestagio, et porcos suos quos ibi habebit impinguet sine pasnagio. Retinent ibi etiam monachi in dominico omnes consuetudines quas Hucbertus abbas de Fulcone comite comparavit. Retinent etiam de vineis quas ibi habent omnes consuetudines, et de vino suo dominico quod ibi vendere facient, retinent totum pedagium et rotagium. Est conventio ut Godefredus, filius Hildemani, sic teneat de Hucberto fevum suum, sicut tenet de Sancto Albino, et Hubelinus, sicut tenet de Sancto Albino, sic teneat de Hucberto. Haec conventio sic firmata est in capitulo Sancti Albini ut, Hucberto vivente, si quis surrexerit ad calumpniandum ea quae guirpivit abbati et monachis, ipse guarendet et probet in curte, atque heredes sui post eum. Et haec sunt nomina testium de convenientia: Marchoardus, Raherius de Luiaco, Motbertus de Troe, Haimo, Tetbaldus de Noelet, Archembaldus, Letbaldus, Hildemanus, Constantinus, Bernerius, [28] Frotmundus de Curceles, Hucbertus de Campigniaco, Aimericus, Hildemanus filius Ainsberti.
CV. (F. 21.)
1082-1106.
ACCORD AU SUJET DE CHAMPIGNÉ ENTRE SAINT-AUBIN ET ANSAULT
DE
CHAMPIGNÉ.
Carta de concordia inter monachos Sancti Albini et Ansaldum de
Campigniaco composita, pariterque de his que idem ipse concessit
eis vel dedit in concordia supradicta.
Mos erat antiquis res gestas tradere scriptis, ne quod ab eis
CHAMPIGNÉ-SUR-SARTHE 117
illo in tempore gerebatur, hoc eorum posteritati occultaretur. Ideo et nos scribimus quod monachi Sancti Albini atque Ansaldus de Campigniaco ad invicem contrarii erant, pro quibusdam scilicet forfactis quae idem Ansaldus injuste eis fecerat. Hac itaque discordia aliquandiu interposita, venit Ansaldus Andecavis in curia Sancti Albini fecitque monachis rectum, amittens areas domorum quas injuste tenebat, judicio Helie de Fissa, Alberici de Coreia, Hamonis Wischardi aliorumque multorum. Postea vero monachi supplici prece illius provocati donaverunt ei ipsas areas in fevum ut eas ab eis sicut et alium fevum teneret. Quapropter et ipse concessit eis post obitum suum medietatem cujusdam molendini, cujus alteram medietatem jam dudum ipsi habebant. Dedit quoque eis in vita sua et post mortem suam omnes pisces stagni ad ipsum molendinum pertinentis, nulla sibi parte retenta, tali quidem conditione ut, eo defuncto, heredi suo quatuor denarios uno quoque anno propter recognitionem redderent. Ita, sicut diximus, donaverunt monachi Sancti Albini Ansaldo prefatas areas ut eas ab eis, sicut aliud fevum, teneret, ita quidem ut, si ipse vel heres ejus tale forfactum illis faceret quod emendare nollet sive nequiret, ipsas areas et omne fevum quod ab eis ante istam conventionem tenebat, amitteret. Si vero aliquis de parentibus ejus vel alius quilibet jamdictum molendinum Sancto Albino calumpniaretur, idem aut illius heres illum adquietaret. Si vero adquietare non valeret, ipse aree et aliud fevum predicto Sancto in plegium remanerent. Hoc denique in hac conventione constitutum fuit, ut domum suam, quae juxta vineas monachorum sita est, ita retro lapideo pariete obfirmaret, quatinus nullum dampnum eis inde accidere posset. Auctoramentum hujus concordie in capitulo Sancti Albinifirmate miserunt Ansaldus et filius ejus in manum Girardi abbatis, ponentes illud super altare ejusdem Sancti. Hanc convenientiam concessit Hamo Guischardus, dominus ipsius Ansaldi, cum uxore sua, nomine Bota.
118 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Hujus rei testes sunt isti: Hugo de Campo Livriaco, Hucbertus de Campigniaco, Brientius nepos Sorini, Walterius presbiter de Andigniaco, Gaufridus presbiter de Campigniaco. De hominibus Sancti Albini: Aldulfus prepositus, Rainaldus Grandis, Haimarus Malspetit, Girardus Goalt, Gosbertus filius Aquile. Donum suprascripti molendini concessit Aremburgis, soror Ansaldi, uxor Rainerii de Monte Fauterio. Concesserunt etiam filii ejus, Gaufridus videlicet et Gaguelinus, dato eis beneficio loci in capitulo Sancti Albini et viginti solidis. Testes hujus rei hi sunt: Warnerius filius Rainerii de Monte Fauterio, Constantinus Carbonellus, Andreas Recordellus, Gausbertus filius Frotmundi Aquile.
CVI. (F. 22.)
1074, 18 octobre, Saint-Florent de Saumur.
SENTENCE ARBITRALE DÉCIDANT QUE L'ABBAYE DE SAINT-SERGE
N'A AUCUN
DROIT SUR CHAMPIGNÉ ET RECONNAISSANT CEUX DE SAINT-AUBIN1.
Carta de placito inter nos et Sancti Sergii monachos apud
Salmurum super controversia Campiniaci pertractato ibique
probabilium personarum justa et canonica examinatione ad integrum
definito.
Quoniam actus nostri cito oblivioni traduntur nisi scripto quolibet ad memoriam revocentur, placuit nobis quandam causam quae inter monachos Sancti Albini et monachos Sancti Sergii erat, scripturae commendare, ut per hoc ad noticiam posterorum valeat pervenire. Igitur abbas Sancti Sergii, nominatus Detbertus, et monachi ejus calumpniabantur monachis Sancti Albini curtem et ecclesiam Campiniaci et alias quasdam reiculas.
CHAMPIGNÉ-SUR-SARTHE 119
Pro hac calumpnia finienda, Otbrannus, abbas Sancti Albini, ettota congregatio ejus, dederunt se libenter ituros in judicium ante abbates Turonice et Andecavensis provincie. Cum verba ista multum placuissent monachis Sancti Sergii, pari voluntate et consensu convenerunt in unum supradicti abbates et monachi, apud Salmurum, in monasterio Sancti Florentii. Abbates vero qui causam coabbatum suorum erant audituri, fuerunt quinque, quorum nomina sunt haec: domnus Willelmus, abbas ipsius monasterii, domnus Bartholomeus, abbas Majoris Monasterii, domnus Haimo, Sancti Nicholai, domnus Evanus, Sancti Melanii Redonensis, domnus Gumbertus, cenobii Milbecensis1. Hi omnes affuerunt causam confratrum suorum attentius audituri et secundum ecclesiasticam censuram diminituri, adductis secum idoneis personis de gregibus suis, quas sapientiores et utiliores ad haec discutienda penes se reppererunt. Itaque sedentibus eis in unum, interrogaverunt ambos abbates et monachos eorum quorum causa erat, utrum vellent utrumque credere judicamento quod ibi concordanter totus ille conventus judicaret. Ad eorum interrogationem, sicut per ordinem inquisiti fuerunt, tale dederunt responsum: "Sciatis nos paratos esse et sequi et tenere sententiam judicii vestri. Hoc vobis spondemus, quia ob hoc venimus". Postquam ex utraque parte sponsio ista facta fuit, oblatus est locus enarrandi causam suam abbati Sancti Sergi et ejus monachis. Qui dixerunt: "Calumpniamur Sancti Albini monachis ecclesiam et curtem quae vocatur Campiniacus, quae debet esse juris monasterii nostri. Requirimus ab eis et alias quasdam reiculas, dampnum quarum multo minus est, set recentius et manifestius". Et cum voluissent monachi Sancti Sergii de minoribus rebus prius placitare, et postea de Campiniaco, visum fuit judicibus hoc esse injustum ut causa illa posterior discuteretur
120 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
pro qua abbates vocati fuerant et in unum convenerant. Dederunt tamen eis locum agendi causam unam que magis eis placeret, de minoribus causis; post cujus discussionem ad Campiniacum vonirent. Igitur, finita causa, quam de minoribus elegerunt, judices ita ad eos locuti sunt: "Qua ratione clamatis Campiniacum ad jus monasterii vestri pertinere? Testibus, an investitura, an carta?" "Per cartam", inquiunt. Tum illi: "Proferte illam nobis, ut inspiciamus". Et protulerunt duas quartas. Quibus prolatis, a communi conventu receperunt se judices in secretum locum ubi diligentius possent intueri cartas quas de manibus monachorum acceperant. Et assumpserunt secum Raginaldum, gramaticum Andecave civihbs, qui erat archidiaconus Sancti Mauricii, et Rotbertum, decanum ejusdem ecclesie, in agendis causis magne pericie viros. Has personas Eusebius, episcopus Andecavensis, pro se ad placitum monachorum miserat, ut isti, intelleca rectitudine, testimonium perhiberent veritati, ne inter monachos ultra remaneret pro hac re seminarium discordie. Scriptura autem quam monachi protulerant erat quoddam preceptum Rotberti regis non longe antiquitatis, continens ista: Raginaldum, episcopum Andecavensem, instaurasse ad regulam monastici ordinis abbatiam Sancti Sergii, quae erat sua, ex episcopali scilicet jure, sed ea tempestate per antiquam destructionem usque ad hoc dejectam, ut a paucis clericis et multum pauperibus coleretur. Inter cetera vero quae illi ecclesiae in precepto illo legebantur attributa, connumerabatur Campiniacus talibus verbis: "Villa Campiniacus cum appendiciis suis". Lecto igitur precepto illo, et semel et iterum, et diligenter inspecto, judices supradicti redierunt ad priorem sedem et taliter sunt locuti: "Duas nobis cartas ostendistis, unam novam, alteram vetustam. Vetustam ad hoc ut per eam nove credatur. Sed apparet ibi grandis ambiguitas. In priore enim et antiquiore carta habetur nomen cujusdam obedientie vestre, id est Campaniacus quam vos habetis; in nova vero nominatur Campiniacus, una ibi littera permutata, hoc est i pro a. Igitur cum in antiqua carta videamus Campaniacum et in nova Campiniacum, cre
121 CHAMPIGNÉ-SUR-SARTHE
dere compellimur in nova carta fuisse erratum ex industria aut per scriptoris ignorantiam. Est et aliud. [29] Omnia quae carta vestra narrat vobis attributa, aut ex patrimonio Raginaldi episcopi sunt, aut ex victualibus episcoporum et clericorum. Nec Raginaldus episcopus, qui locum vestrum instaurasse dicitur, potuit vobis dare quod suum non erat. Curtis autem Campiniaci tota pertinet ad jus comitum Andecavensium, et a comitibus maximam partem curtis ipsius et medietatem ecclesiae quidam milites semper tenuerunt et tenent. De quorum numero fuit Albericus de Vieriis, qui omnia quae habebat in predicta curte, pro anima sua, dedit Sancto Albino et ejus monachis. Testatur hoc magister Raginaldus, quia nunquam fuit Campiniacus de jure episcopali, sicut ille quem nulla res latet quae ad episcopium Andecavense pertineat. Nec nominat carta vestra ecclesiam quae est capud totius curtis, nec loquitur distincte et aperte quid ibi habuistis, sicut ceteras res vestras distincte et aperte partitur et dividit. Loquitur ita carta vestra: villa Campiniacus cum appendiciis suis. Si in his verbis intellexerimus totam villam, falsum hoc erit, quia in illas partes quas milites et ceteri homines habent, numquam calumpniam misistis nec adhuc mittitis. Et planum est quia multi homines de possessionibus illius curtis magnum casamentum habent sine calumpnia quorumlibet hominum, sive episcoporum, sive monachorum, sive clericorum. Postremo, ut breviter ad finem veniamus, hoc solum judicamus sufficere ad depositionem presentis querele. Vidimus monachos Sancti Albini se offerentes ad probandum secundum instituta canonum, quod medietatem ecclesiæ Campiniaci, et non nullam partem curtis, quiete et sine calumpnia vestra tenuerint triginta annis. Propter universa haec que modo dicta sunt, judicamus, dilectissimi fratres, vos debere ab ista calumpnia in perpetuum cessare et possessionem suam Satmto Albino et suis absque contradictione dimittere". Tunc domno Detberto abbate et quibusdam monachis suis ad recognoscendum et sequendum judicium inflexis, memores enim erant sponsionis quam fecerant, solus Moyses restitit, quia per hoc volebat ire Romam, sicut postea fecit.
122 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Tale placitum factum fuit apud Salmurum, in monasterio Sancti Florentii, sub testimonio atque judicio virorum excellentissime auctoritatis atque sanctitatis, nemine judicum aliter sentiente, vel de ordine abbatum, vel monachorum, sive clericorum atque laicorum. Anno ab incarnatione Domini MLXXIIII, XV kalendas novembris.
CVII. (F. 2.7.)
Après 1074, 7 octobre.
NOTICE D'UN ACCORD INTERVENU ENTRE SAINT-AUBIN ET SAINT-SERGE.
Carta de dissentione inter nos et monachos Sancti Sergii super
quibusdam querelis diutissime ventilata, ac de reconciliatione
super his omnibus inter utrosque tandem aliquando composita1.
Sub Eusebio, Andecavorum presule, inter monachos Sancti Albini et monachos Sancb Sergii, pro quibusdam rebus vehemens discordia erat, quas monachi Sancti Sergii ad suum jus affimabant pertinere, dicentes eas a monachis Sancti Albini injuste possideri. Cumque hoc malum ipsis monachis et aliis religiosis viris abominandum et intolerabile videretur, ex precepto supradicti episcopi et consensu utriusque congregationis, statutum est in capitulum Sancti Florentii convenirent, quatinus ibi per concordiam aut per judicium magne auctoritatis virorum, antiqua discordia de medio eorum tolleretur. Igitur missi sunt illuc ab episcopo strenui et sapientes viri, Rotbertus scilicet Sancti Mauricii decanus, et Raginaldus, magister scolarum, cum quibus affuerunt abbates sancte memoriae, Bartholomeus scilicet abbas Sancti Martini, et Willelmus, abbas Sancti Florentii, et Haimo, abbas Sancti Nicholai, et Evanus, abbas Sancti Melanii, et Gumbertus, abbas Milbecensis. Auditis igitur dissentium monachorum causis, totos se contule-
CHAMPIGNÉ-SUR-SARTHE 123
runt ad discutiendam querelam Campiniaci, que principalis et capud discordie habebatur. Quam studiose undique considerantes, nichil juris Sancti Sergii in ea reperire potuerunt. Itaque propter judicium et auctoritatem tam sublimium personarum omnibus visum fuit calumpniam illam juste fuisse extinctam. Sed postquam Andecavem sunt reversi, paulatim resumptis viribus, magis ac magis subcrescere cepit, donec Hugonem1, virum spectande virtutis et totius Gallie primatem, Salmurum contigit advenire. Cumque peregisset ea pro quibus advenerat, videns in presentia sua Girardum, abbatem Sancti Albini, dixit: "Frater, abbas Sancti Sergii de te et de monachis tuis magnum clamorem facit. Vide ergo ut rectum eis facias, quia si contempseris, coges me manum mittere in te". Quid plura? Termino designato, in capitulum Sancti Mauricii iterum disceptaturi convenerunt, innumerabilium hominum multitudine congregata. Michi vero difficile est singulorum judicium nomina subterscribere. Illos potissimum attingam qui majoris auctoritatis esse videbantur. Igitur primus fuit, et dignitate ordinis et magnitudine honoris, Radulfus, archiepiscopus Turonensis. Post hunc, Baldricus, abbas Burguliensis, et Natalis, Sancti Nicholai, et Ransgerius et Hilgodus, monachi Majoris Monasterii, quorum unus archiepiscopus in Apulia fuerat, alter vero episcopus in Gallia. Post istos, Gaufridus thesaurarius, Hucbertus decanus, Marbodus archidiaconus, Willelmus archidiaconus, Warnerius archidiaconus, Gaufridus Marlini et pene universus Sancti Mauricii clerus. Post hos, Giraldus, comitisprepositus, et Rainaldus Burgevinus, et Radulfus Porpensatus, et Gaufridus Burgundus, et Tetbertus de Sancta Maria, magna populi numerositate adjuncta. Hi omnes inter monachos concordiam talem facerunt: Monachi Sancti Albini dederunt monachis Sancti Sergii reliquias beatorum martyrum Sergii et Bacchi, quia inde habebant, et duos arpennos
124 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
vinearum, et unam cappam, et unum textum; et monachi Sancti Sergii guirpiverunt omnes calumpnias quas monachis Sancti Albini faciebant, videlicet Campiniacum, et invasionem parroechie suae apud Duristallum, et burgum Haimerici Divitis, et quoddam forsfactum familiae suae quae nocte temptavit de cymiterio eorum mortuum quendam extrahere, et alias minutissimas nulliusque ponderis querelas. Quando autem haec agebantur, in proximo erat futura Beatorum Martyrum festivitas. Igitur ipso die natalis eorum, monachi Sancti Albini, induti albis, portaverunt reliquias eorum; et monachi Sancti Sergii exierunt obviam eis ita adornati, sicut exigebat festi consuetudo diei; multa turba quae ad solemnitatem convenerat atque conveniebat, hos et illos presente. Ecce, sicut scriptum est, inter duas Congregationes facta est reconciliatio, que, Deo juvamte, ab utraque parte in aeternum servabitur1.