322 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
CCLXXXII. (X. 1.)
977-988.
CHARTE PAR LAQUELLE GONTIER, ABBÉ DE SAINT-AUBIN, DONNE
EN
MAINFERME DEUX ARPENTS DE TERRE, SIS EN LIEU NOMMÉ LADRIACUS
OU LIDRIACUS.
Carta de terra quam Gunterius, abbas Sancti Albini,
concessit ad censum Restaldo et filio ejus apud Ladriacum.
[9O] [Chi-rho.] In Dei nomine. Gunterius, abbas ex monasterio Sancti Albini Andecavensis. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie quia postulavit nos quidam homo, nomine Restaudus, et filius ejus, nomine David, ut eis arpennos duos de terra ad censum concederemus. Quod et fecimus. Est autem ipsa terra sita in pago Andecavensi, in villa que nomine nuncupatur Lidriacus. Ea videlicet fecimus ratione, ut annis singulis, missa Sancti Albini que celebratur kalendis martii, censum persolvant denariorum octo. Si vero de ipso censu tardi aut negligentes extiterint, licentiam habeant legaliter emendandi, et ipsam terram non perdant, sed fatiant ex ea quicquid voluerint, sicut mos est ipsius pagi, salvo jure ecclesiastico.
"LADRIACUS" 323
Post obitum vero eorum, unum heredem qualem elegerint, licentiam habeant dimittendi.
Hanc autem cartam ut firmior sit veliorque credatur, manu propria manibusque fratrum nostrorum roborari decrevimus. Actum Sancti Albini monasterio publice.
[Chi-rho.] Gunterius abbas huic manuifirme hortantibus fratribus fieri jussit.
[Première colonne:] S. Geiloni monachi. S. Benedicti monachi. S. Isgerii monachi. S. Rannulfi monachi. S. Adhelulfi monachi. S. Alberti monachi. S. Hervei monachi.
[Deuxième colonne:] S. Girardi monachi. S. Widdoni monachi. S. Guichardi monachi. S. Arberti monachi. S. Huberti monachi. S. Gisleberti monachi.
[Troisième colonne:] S. Rainoldi monachi. S. Viviani monachi. S. Rainaldi monachi. S. Lanberti monachi. S. Isenberti monachi. S. Ermenulfi monachi.
Ungerius monachus et levita scripsit et subscripsit.
CCLXXXIII. (X. 2.)
1039-1055.
ACTE PAR LEQUEL L'ABBÉ GAUTIER REDUIT LES DROITS DUS PAR
LES
VIGNES SISES AU LIEU NOMMÉ LADRIACUS.
Carta de mensura vinagii quam inposuerunt monachi Sancti
Albini viris habentibus vineas apud Ladriacum.
Abbatem Walterium et monachos Sancti Albini deprecati sunt viri qui vineas ad Ladriacum habent, ut eis propter Deum aliquid de vinagio relaxarent quod prendere volebant, et scriptum inde facerent quantum vel quali mensura illud reciperent.
Quorum quidem postulationem seniores unanimiter recipientes, quantitatem atque mensuram illius dixerunt ac inposuerunt in capitulo Sancti Albini, coram omnibus monachis, viris deforis adductis, videlicet ut in perpetuum, tempore vindemiarum, viginti et quatuor galetas musti de arpenno redderent, et ea galeta que in jamdicta villa discurrit in vindemiis.
324 CARTULAIRE DE SAINT-AUBIN
Tali vero conventu istam perdonationem fecerunt, ut vinagium in seniorum vascula que in ipsa terra fuerint, conducant et mittant.
Ista sunt nomina vilicorum qui pro hac convenientia advenerunt in capitulum: Dominicus, Engelbaldus filius Goscelini, Engelbaldus filius Abonis, Gurhannus et filius ejus, Walterius, Tetbaudus, Rainerius, prepositus ipsius terre, et multi alii quorum nomina non hic sunt scripta.
CCLXXXIV. (X. 3.)
S. d.
NOTICE D'UNE SENTENCE REJETANT LES PRÉTENTIONS DE ROUSSEAU,
VOYER DE BAUGÉ, SUA LES TERRES DE NEUILLÉ ET DE
FROMENTIÈRES.
Carta de terra de Noiallio et de terra de Frumentariis
quod in eis comes nullam consuetudinem habeat.
Notum sit presentibus et presentium successoribus quod Gaufridus Russellus, vicarius de Balgiaco, depredatus est olim terram Sancti Albini de Noiallio pro consuetudine comitis quam ibi esse dicebat.
Affirmabat enim illam esse consuetudinariam. Et insuper hoc adiciebat quod monachi homines consuetudinarios inde projecerant, ex hoc se testes habiturum promittens. Monachi autem e contra responderunt se quod dicebat penitus ignorare, sed hoc pro certo scire quod terram illam, quando in dominicatura sua primitus excolere ceperunt, fugatis inde propter bellorum violentiam cultoribus, incultam et sine habitatoribus invenerunt.
Factumque est ut monachi et vicarius ille su Et tunc, tota simul judicante curia, manifeste claruit quod vicarius ille cum suis maximum tortum habebat, quia unde se testes habiturum dixerat, ut finis ostendit, nullum habere potuit.
Sic predam quam ceperat et per plegium recrediderat quietam dimisit.
"LADRIACUS" 325
Eodem modo eademque curia convictus est de terra elemosinarii, terra videlicet de Frumentariis, quam et consuetudinariam esse dicebat. Fulcherius enim de Cohorniaco ex hoc monachis probabilis testis fuit, quod quando pater suus terram illam elemosine donavit, Gaufridus comes pro elemosina totam consuetudinem dimisit.
Hanc curialem diffinitionem viderunt et audierunt: Motbertus monachus, Warinus monachus, Fulcherius de Cohorniaco, Girardus Folet, Radulfus Toaredus, Aldulfus, Fortinus.